Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum plures ideae sint in deo
Solet huic quaeri cum omnia dicantur esse in Dei cognitione sen praesentia vel in Dec per cognitionem, &c. di
Et arguitur quod non sit aliqua. Quia aut hoc est vt sit principium cognoscendi creaturam, aut faciendi. Non primo modo, quia illud quod est prius notum quam creatura non est principium intelligendi creaturam; sed idea est huiusmodi cum importet respectum ad creaturam, & prius sit coggnoscere creaturam quam illud quod dicit respea ctum ad eam, sicut prius est cognoscere extrema quantum ad eorum absoluta: quam respectum vnius ad alterum. Ergo, &c. Nec secundo modo quia cum Deus sit agens per intellectum & voluntatem Idea non sic potest esse causa effectus Dei nisi sit principium intelligendi vel volendi vel velle vel intelligere, vel potentia executiua, sed ldea non potest esse aliquod istorum svt de se patet) nisi sit principium intelligendi, cum ergo non sit principium intelligendi non erit principium faciendi creaturam.
Praeterea si in Deo requiritur pluralitas Idearumr aut hoc est propter cognitionem creaturae, aut propter factione; non primo modo, quia illa pluralitas non potest habere diuersitatem secundum rem, sed secundum rationem tantum, sed diuersitas secundum rationem reducitur ad diuersa re prius cognita, Ergo oportet quod ad aliqua diuersa prius reducantur re cognita, & haec diuersa non possunt esse nisi creaturte. Ergo prius est ponere diuersas creaturas cognitas quam diuersas ideas, & per consequens pluralitas idearum non est principium cognoscendi plures creaturas.
Respondeo. Quatuor sunt hic declaranda. Primo, quid importatur nomine ideae; & quod idea sit ponenda in Deo.
Secundo. Vtrum sit principium cognoscenTertio. Vtrum sit vna idea vel plures. Quarto. Vtrum in Deo sint idee respectu omnium quae intelligit.
ARTICVLVS PRIMVS QVantum ad primum, sciendum quod secundum Beatum Augustinum idea nominat formam. Vndem est forma ideati, non quidem forma intra quae sit pars rei, non enim anima Socratis, vel Platonis dicitur idea bocratis vel Platonis. Vnde oportet quod idea sit forma extrinseca ideati, nec tamen quaelibet forma extrinseca habes. habitudinem ad aliquid dicitur idea eius. Nam forma agentis naturalis quae habet habitudinem principii actiui respectu, sui effectus, non dicitur idea sui effectus, non enim dicimus quod forma solis sit idea inferiorum, vel quod forma ignis generantis, sit idea ignis geniti; sed illa forma propriae dicitur idea, ad cuius imitationem agens per intellectum, & finem sibi praestituens; aliud natum est producere, aut aliud producit. Talis forma dicitur idea eius quod producitur, vel est producibile ad imaginem eius. Vnde & dicitur forma exemplaris siue sit aliquis conceptus, vel forma intellectiua intrinseca illi intelligenti, sicut si conceptus domus dicatur idea domus; siue sit extrinseca, sicut si ad similitudinem alicuius imaginis iam factae, aliquis faceret aliam imaginem. Sic ergo idea dicit talem formam ex emplarem. Ex hoc autem faciliter patet, ideam esse in Deo, Quia cum Deus producat res per intellectum, oportet quod producat res vel ad imaginem alicuius exemplaris extrinseci, sicut aliquis apud nos producit aliquam imaginem ad imitationem alterius imaginis: vel producit ad imitationem suae essentiae, prout in ea aliqua relucent vt ad imitationem vel imaginem eius producibilia. Primum autem non potest esse, tum quia sequeretur quod aliquid extra Deum esset a quo reciperet regulam agendi quod est impossibile, tum quia omnis creatura habet idean cum sit producta ab agente per intellectum, & per consequens oportet dare ideam quae sit ens increatum: quod soli Deo conuenit. Et sic patet de primo.
ACTICVLVS SECVNDVS QVantum ad secundum, sciendum quod in d generali sunt duae opiniones. Prima est, quod idea non est prineipium eo¬t gnoscendi creaturam, secundum illud quod formale est in idea, sed tantum secundum illud quod materiale est in ea.
Ad cuius euidentiam, est sciendum quod secundum eos in idea sunt duo. Vnum quasi materiale, scilicet forma repraesentans, aliud qua si formale, scilicet respectus cuiusdam imitabilitatis repraesentantis, ad repr aesentatum: quod autem formale in idea, sit talis respectus. Probant; quia illud quod est formale in idea, aut est respectus, aut absolutu, absolutum non potest esse, quia tunc essent plura absoluta in diuinis cum sint ibi plures ideae, relinquitur ergo quod sit respectus
Ex hoc ostendunt duplici ratione quod idea non est principium cognoscendi creaturam secundum illud quod est in ea formale.
Prima talis est. Nullus respectus est principium alicuius operationis, sed idea formaliter dicit respectum vt probatum est. Ergo idea non potest esse principium operationis, nec per consequens alicuius cognitionis.
Secunda talis est. Illud quod est posterius notum quam creatura, non est principium cognoscendi creaturam, sed idea est huiusmodi. Ergo, &c. Probatio Minoris. Quia prius est cognoscere extrema absoluta, quam eorum habitudines. Sed idea dicit habitudinem quae est inter Deum & Creaturam. Ergo creatura est prius nota quam idea, & per consequens idea est aliquid posterius notum quam creatura. Licet tamen non ponam ideam principium cognoscendi creaturam, ponunt tamen eam principium effectiuum.
Hoc autem non videtur mihi verum, scilicet quod idea nullo modo sit principium cognoscendi ideatum, etiam accipiendo ideam secundum suum formale, & maxime si ponatur principium efficiendi cum in agente per intellectum, non sint nisi tria per quae sibi conuenit agere: scilicet illud quod pertinet ad intellectum, & illud quod pertinet ad voluntatem, & illud quod pertinet ad po¬ tentiam executiuam. Cum ergo idea sit principium efficiendi in agente per intellectum: oportet quod pertineat ad aliquod istorum. Constat autem quod non pertinet ad voluntatem, nec etiam ad potentiam executiuam, si ponatur potentia executiua diuer sa ab intelligere, & velle; idea ergo necessario pertinet ad intellectum practicum: aut ergo est potentia intellectiua, aut actus intellectus, aut principium eius. Primum autem, de se patet non posse esse; secundum etiam non potest esse: tum quia per ideam omnes magis capiunt formam aliquam reptaesentantem quam actum intelligendi tum quia hoc ipsum esset contra eos qui ponunt ideam formaliter esse respectum, quia formaliter actus intelligendi dicit absolutum. Relinquitur ergo tertium, scilicet quod idea sitprincipiumcognoscendi creaturam.
Si autem dicatur quod non est intelligere, nec rincipium eius, sed forma in qua aliquid intelligitur ita quod non est principium cognoscendi.
Contra. Quia agens per intellectum non potest dici agere per aliquid pertinens ad intellectum, nisi illud sit causa immediata rei intellectae, vel ipsius actus volendi, vel nisi sit causa intelligendi, qui vlterius est causa volendi quo quis vult producere ide atum. Ergo oportet quod sit principium actus intelligendi. Vel oportet dicere quod agens per intellectum, non agit per ideam. Item etiam si proptet hoc ponitur quod idea non est principium intelligendi, quia formaliter dicit respectum, eodem modo deberet poni quod non esset principium effectiuum ideati, quia relatio non est principium effectiuum alicuius, sicet enim relatio possit dici principium formale quo aliquid formaliter est relatium; nullius tamen est principium effectiuum.
Nullus autem potest negare quin idea sit principium effectiuum, tum quia Aug. hoc dicit exprese, tum quia exemplar ponitur causa exemplati; nec potest esse nisi causa effectiua in agente er intellectum. Vnde videtur mihi quod idea debeat poni principium intelligendi aliquo modo. Qualiter autem hoc fit cito patebit.
Ad ambas autem rationes in contratium, quantum sufficit ad propositum, dicendum quod illud quod assumitur est falsum, scilicet quod idea formaliter dicit respectum, quia idea formaliter dicit formam quae repraesentat, quaequidem forma, formaliter non est respectus: sed est illud ad quod sicut ad per se fundamentum, sequitur respectus, Vnde & si inueniatur in aliquo doctore, quod idea est aliquid respectiuum, debet intelligi non formaliter, ita quod idea sit formaliter respectus, sed fundamentum, quia ad ipsam sequitur respectus. Vnde nec idea, nec forma exemplaris, nec similitudo intelligibilis existens apud intellectum quam vocamus speciem intelligibilem: est formaliter respectus, sed est per se fundamentum eius, Vnde & similitudo aequiuoce aceipitur prout dicit formaliter respectum & habitudinem similium; & prout dicit fundarnentum talis relpectus, sicut si species intelligibilis, vel imago aliqua species diceretur.
Ad probationem qua probatur quod idea dicit formaliter relationem, quia aliter in diuinis essent plura absoluta. Dicendum est quod non est inconueniens in diuinis esse plura absoluta; differentia tamensecundum rationem; sicut sapientia,. rustitia, bonitas & sic de alluis. Et simnile quantum ad hoc est de idea bouis & aequi, & leonis; sed ponere in diuinis pluta absoluta, vel etiam plura relatiua realiter differentia excentis relationibus otiginis personarum esset inconueniens.
Et circa hoc est duplex modus ponendi. Nam quidam ponunt quod idea est principium cognoscendi ideatum non secundum quod cognitio elicitur a cognoscente; sed secundumquod terminatur ad cognitum. Et ponunt exemplum de eo, qui videt aliquid in speculo; species enim resultans in speculo, videnti rem cuius est illa species per speculum, non est principium ipsius vilionis secundum quod elicitur a vidente, quia spe cies existens in oculo est sic principium visionisi sed bene est principium huius visionis, vel cognitionis, secundum quod terminatur ad rem cognitam per speculum. Istud autem non videtur mihi verum.
Ad cuius euidentiam est, sciendum quod quidam actus transitiue significati, dicunt transitum rationis tantum, & in accusatiuo casu cum eis constructi: nihil ponunt nisi secundum rationem intelligendi, licet res in accusatiuo casu constructa passiue significetur, sicut intelligere, & velle, nihil ponunt in re intellecta, vel volita, nisi quaedam respectum secundum rationem tantum. Inde pet intelligere quod est in intelligente, & intellectus denominatur intellectus, & res intellecta denominatur intellecta. Et ideo impossibile est quod ille transitus qui est secundum vationem intelligendi tantum, habeat aliam causam ab eo quod est causa actus intelligendi prout exit ab intelligente. Qusa ille transitus fuper actum intelligendi prout elicitur ab intelligente; nihil secun. dum rem additi: Ex quo potelt formari talis ratio.
Illi actus qui respectu obiecti, respectu cuius transitiue dicuntur, dicunt tantum trunsitum rationis, non habent aliquam causam sui transitus aliam ab illa quae causat talem operationem in ipso operante; & hoc patet ex dictis, sed huiusmodi sunt velle, & intelligere. Ergo praeter causam qua causat actum intelligendi in intelligente, non est dare aliam causam prout terminatur ad renncognitam, intelligendi ipsius actus.
Motiuum autem quod ipsit assumunt de specie existente in speculo, nullum est. Quia liue ponatur species praeter actum eognoscendi, siue non, semper verum est quod obiectum mouet potentiam cognitiuam, Ita quod obiectum est causa etiam actus cognoscendi prout elicitur, siue prout est in cognoscente. Nam secundum non ponentes species, ipsum obiectum immediaie est causa cognitionis: secundum autem ponentes, ipsum obiectum est causa immediate ipsius cognitionis in quantum est causa speciei, per quam postea exitus in actum cognoscendi.
Vlterius vero, sciendum est quod sicut aliquod obiectum natum est mouere, vel mediante specit, vel inmediate ad cognitionem sui ita natum est mquere ad cognitionem aliorum relucetium in ipso. Et ideo species existens in speculo mouet oculum, & ad cognitionem sui, & ad oegnitionem esus cuius est species. Inde species existens in speculo in quantum est causa vifienis, tel inmediasc, vel mediante lpecie, est causa eius; non solum pruut determinatur ad cognitum cuius est illa specses repraesentatiua, sed etiam preut elicisusa¬ vidente, siue prout est in vidente. Nec posset esse eausa eius prout terminatur ad cognitum; nisi esser causa eius in ipso vidente, cum illa operatio non sit actio realiter transiens in speculum: ita quod speculum motum moueat quoddam alte, rum. Imo in vtrumque scilicet in speculum & in repraesentatum in speculo: transit tantum secundum rationem intelligendi. Vnde illud extra non valet eis.
Ad cuius euidentiam, sciendum quod quantum ad aliquid, aliter est hic dicendum secundum ponentes species, & aliter secundum non ponentes. Secundum enim ponentes species, sciendum est quod principium cognoscendi est duplex. Vnum quod est species quod non habet rationem cogniti, sed habet rationem eius quo aliquid cognosit. Vnde secundum eos non est quid cognitum, nec est illud in quo praecognito, aliquid cognoscitur: sicut in speeulo cognito; cognoscitur aliquid relucens in eo, sed est illud quo cognoscens elicitiue cognoscit & est primum principiu in vnaquaequ cognitione, loquendo de principio ex istente in intellectu. Quod dico propter obiectum quod est principium ipsius speciei, & est prius principium quam species: led istud principium non se habet vt aliquid subiectiue existens in intellectu. Et tali speciei in quantum talis, accidit quod cognoscatur,
Aliud est principium cognoscendi; secundum quod vna res nota est principium cognoscendi aliam relucentem in ea; ita quod non est principium cognoseendi nisi in quantum est prius notum, sicut imago alicuius, visa est principium cognoscendi ipsum.
Ettale principium, diciur principsum in quo cognoscens cognoscit, ita quod idea differat a specle intelligibili in duobus. Scilicet quod idea est principium cognpscendi, sicut vnum cognitum est principium cognoscendi allud relueens in eo. Et est principiu vt in quo cognito, aliud cognoscitur, species autem est principium non cognitum, & est principium quo aliquid, & non in quo aliquid cognoscitur:
Vltra autem praedicta duo, idea adhuc addit tertium: scilicet quia ideatum per ideam cognoscitur; & in idea vt quoddam producendum, vel producibile: ad eius imitationem
Nec ex hoc sequitur quod idea sit principium cognoscendi, non prout elicitur a cognoscente, sed prout terminatur ad cognitum; sicut ponebat praedicta opinio, imo est principium cognoscendi prout elicitur aut cognoscitur a cognoscente. Nam quando vna res cognoscitur per aliam prius notam illud prius notum, suponendo speciem, mediante specie mouet ad cognitionem sui, & aliorum rclucentium in ipso. Ita quod in sua motione, quodam ordine continetur virtualiter cognitio sui & aliorum in ipso relucentium; ita quod prius virtualiter continet cognitionem sui, & secundo ipso praecognito, continet cognstionem aliorum. Et si essent diuerse cognitiones, prima est causa secundae: sed obiectum primum mediante specie est causa vtriusque.
Sic ergo applicando haec ad diuina. Essentia diuina prout accipitur vt in formans intellectum ad modum spciei intelligibilis, est principium intelligendi se, vt primum obiectum: & est principlum quo, non principium in quo, quasi praeintel¬ lecto prout vero ipsa vt praeintellrcta, est principsum cognoscendi alsa relucentia in ipsa. Et vt est principium in quo alia videntur, vt producenda, vel producibilia, habet rationem ideae. Et isto modo idea est principium cognoscendi.
Est autem Notandum circa praemissa, quod sicut aliud est vti aliquo vt principio cognoscendi, & vt cognito sicut aliquis vtitur specie intelligibili vt principio cognoscendi qui non habet eam pro tunc vt cognitam 2ita etiam aliud est vti idea vt principio cognoscendi & vt cognito. Nam vtens idea vt principio cognoscendi: non oportet quod sub hac ratione habeat eam vt cognitam. Vnde non oportet quod prius cognoscat Deus ideam habere identitatem, vel rationem talem ideae antequam cognoscat ideatum.
Et si opponatur quod imo. Quia idea non est principium cognoscendi nisi inquantum est quid praecognitum.
Dicendum est quod prius est cognoscere ideam quantum ad id quod, est quam cognoscatur ideatum secundum eam, non tamen oportet quod praecognoscatur ante ideatum. sub ratione qua idea est; ita quod oporteat cognoscentem cognoscere illud, per quod cognoscitid quod est ideatum esse ideam antequam cognoscat illud quod per eam natum est cognosci.
Sicut quando per lumen cognosco ignem, prius est cognoscere lumen, quam ignem, sed non oportet quod prius cognoscam lumen esse medium cognoscendi ignem, quam cognoscam igne ipsum: lta etiam prius est cognoscere illud quod est idea, quam illud cuius est. Et prius, vel saltem simul est cognoscere ideam: quam cognoscere illud quod est ideatum,
Secundum autem illos qui non ponunt species, essentia diuina vt est principium cognoscendi se& vt est principium per modum ideae cognoscendi alia: differt in tribus.
Primo, vt est principium cognoscendi se, est principium non vt praecognitum, sed vt praeueniens omnencognitionem. Sed vt est idea est principium cognoscendi vt praecognitum.
Secundo, quia vt est principium cognoscendi se, est principium respectu primi obiecti non relucentis in aliquo alio, sed vt est idea est principium cognoscedi obiecta secundaria in alio praecognito, relucentia.
Tertio quia vt est principium cognoscendi se, non tepraesentat aliquid producendum, vel producibile ad eius imitationem. Sod prout est idea est principium cognoscendi & repraesentans ea quorum est idea, vel producenda, vel producibilia, ad euus imitationem.
Dicendum est, quod sic: ita tamen quod ista pluralitas vel diuersitas, est secundum rationem intelligendi. Quia idea est quaedam forma exemplaris, intellecta, repraesentans aliquid secundum suam naturam specificam: & secundum speciem specialissimam: secundum enim formalem repraesentatorum distinctionem, est formalis distinctio repraesentantium: sed species specialissimae creaturarum repraesentatarum per ideas diuinas sunr plures. Ergo oportet ponere in Deo plures ideas.
Vnde autem proueniat ista distinctio, & diuer¬ sitas idearum secundum rationem habet difficulta. te: quia si ponatur ista distinctio & diuersitas idearum prouenire ex parte solius essentiae diuinae, sequitur quod distinctio ista idearum: sumnatur per comparationem ad intra tantum, & non sumatur per conparationem ad extra: quod nullus ponit quicquid sit de attributis. Si autem ponatur quod ista distinctio proueniat ex creaturis, vel ex habitudine ad creaturas, videtur quod oporteat praeintelligere ipsaa creaturas, & tunc ideae non erunt principium intelligendi creaturas; sed potius econuerso.
Si dicatur, quod imo, quia oportet quod illud uuod est principiuncognoscendi aliquid praeintelligatur ei, sicut patet de specie intelligibiliisecundum ponentes species quae non praeintelliguntul ipsi obiecto, sed potius econuerso.
Hoc non videtur sufficere, quia hoc videtur habere veritatem de eo quod est principium intelligedi alterum per modum speciei informantis intelletiun cui non conuenit ratio intellecti, sed ratio qua aliquid intelligitur.
Tamen hoc non videtur habere veritatem de principio intelligendi, secundum quod vna res intellecta, ducit in cognitionem alterius, quia quod sic est principium cognoscendi, oportet esse praeintellectum illi in cuius cognitionem ducit.
Sic autem est idea principium intelligendi ideatu. Nec videtur sufficere quod diuersitas creatur atum prout obiectiue relucent in essentia diuina, sit eausa istius diuersitaris idearum, quia vt videtur, illud secundum quod creaturae telueent in esdentia diuina nihil aliud est quam ipsa idea. Et ideo vt videtur, dicere quod diuersitas creaturarum secundum quod relucent in essentia diuina: sit causa diuersitatis ideatum: est dicere quod diuersitas idearum sit causadiuersitatis idearunsquod est inconueniens, quia idem esset causa sui ipsiusi & esset petitio principii: dicendo quod ideae sunt diuersae, quia sunt diuersae.
Ad horum ergo euidentiam seiendum primo quod hic non quaerimus causam realem alicuius cognitionis diuinae, vel alicuius quod sit in Deos sed solum secundum nostrum modum intelligendi. Vt si dicam, quod causa quare Deus se summe amat, est: quia apprehendit se vt summum bonum, vel si quid tale dicatur non debet intelligis ibi causalitas secundum rem, sed secundum modum nostrum intelligendi.
Secundo sciendum est quod talis vsdetur esse ordo in agnitione diuina secundum quod procedit a cognitione sui, ad cognitionem creaturarum scilicet, quod primo intelligitur essentia diuina vt obiectum primum, natum mouere intellectum diuinum quasi possibilem. Secundo intelligitur actus intelligendi causatus a tali obiecto mouente: tertio intelligitur dictus actus terminari ad essentiam diuinam sicut ad primum obiectum: & quia in essentia diuina intellecta relucent omnia alia abea, intelligitur essentia diuina, vt idea & exemplar ad cognitionem creaturae: quarto accipitur ipsa ereatura intellecta: quinco est ipsum intelligi ideae vt idea est, ita quod intelligamus Deum prius idealitate sua, vt medio cognoscendi quo cognoscit creaturam, quam habeat vt obiectum eognitum, licet isllud quod est idea sit prius cognitum quam creatura, sicut patuit in exemplo de cognitione fumi, & de cognitione ignis per sumum, & de cognitione sssius mediationis secundum quam fumus est cadla cognoscendiignem.
Tertio, sciendum est, quod non videtur quod psuralitas rationis in causa, sit necessatio causa pluralitatis in effectu, ita quod i atio ex pluralitate sua secundum rationem, habeat quod sit caula plurium: licet enim quicquid est in effectu, inquantum effectus sit a causa, non tamen oporter quod vniuoce, ita quod calidum non eausetur nisi a calido, nec pluralitas nisi ab habcte pluralita. tem. Vnde ex hoc quod essentia diuina reprasentat hoc vel illud in speciali vt producibile ad eius imita tionem habet quod sit idea huius vel illius, siue illud sit repraesentans vnum vel plura. Sed quod differant ratione vt est idea huius, & vt est idea illius non dat sibi quod reprae sentet illa, Imo, differentia rationis, est quaedam proprieta s consequens ipsam essentiam, vt repraesentat hoc & illud.
Vnde eredo quod ista proposstio, Deus secundum quod differens ratione, est repraesentatiuum plurium, falsa est: si accipiatur formaliter redu. plicatio & causaliter, vt sit sensus. Quod per dirferentiam rationis causaliter, sit repraesentatiuum multorum: licet materialiter possit esse vera: quia scilicet, secundum illud ad quod, sicut ad per se fundamentum: sequitur differentia rationis, habet quod sit repraesentatiuum plurium, quia impossibile est quod aliquid qualitetcunque respiciat plura: quin ad hoc sequatur quod sit natum secundum diuersas rationes intelligi.
Dicendum est ergo quod pluralitas idearum primo secundum rationem prouenit virtualiter ex perfectione diuina, in quantum est repraesentatiua, excedens vnumquodque repraesentatum, becundario prouenit ex creaturis repraesentatis, ex quarum parte est pluralitas secundum rem, propter quam pluralitatem oportet quod ad illud quod habet habitudinem ad eas, consequatur differentia rationis, sed formaliter completur in actu intelligendi, quo intelligitur essentia diuina vt medium cognoscendi diuersa, quia talis differentia rationis, est proprietas consequens eam vt sici
Hoc idem faciliter patet: quia vnumquodque habet differentiam secundum rationem, in quantum etiam intelligitur, vel est natum intelligi sub diuersis rationibus: sed illud quod vnum existens est repraesentatiuum multarum, non est natum intelligisubdiuersis rationibus: secundum rationem. quia repraesentatiuum est, cireumscripta pluralitate repraesentatorum: quia existente vno reprae. sentante, & vno repraesentato formali: impossibile est plurificari rationem repraesentationis. Ergo illud quod est repraesentatiuum multorum: vnum existens, circunseriprapluralitate repraesentatorum impossibile est quod habeat pluralitatem vel differentiam rationis: sed Deus existens vnum sima pliciter, est repraesentatiuum multarum creaturarum. Ergo circumscripta pluralitate creaturarum impossibile est quod intelligatur subdiuersis ratio. nibus repraesentaus: & per consequens impossibile est quod intelligatur sub diuersis rationibus idealibus.
Nam sicut patuit ex secundo assumpto in hoc articulo: licet prius cognoscatur illud quod eli idea qnam illud cuius est idea, non tamen oportet sdeam habere rationemideae, vel habere tationem medui cognoscendi ideatum, nisi praecognoscatur ses quae dicitur ideatum: umd res quae dicitur idca tum, non ratione qua ideatum; sed sub ratione sude entitatis qua est talis res, prius nota est quam idea, sub ratione suae idealitatis.
Non sequitur ergo quod si ponatur quod differentia rationis proueniat ex parte creaturarum vna eum essentia diuina, quod creaturae praeintelligantur idaeis quantum ad rem quae est idea: sed bene sequitur, quod creaturae praeintelliganturdiserentiae rationis quae est inter ideas: & hoc non est inconueniens, quia nec talis differentia, nec talis cognitio, est causa cognoscendi ideatum.
Et non solum talis differentia est posterius nota quam creatura, imo etiam ipsa ratio idealitatisi est posterius nota quam creatura
Quod autem differentia rationis inter ideas non sit causa repraesentandi plura, patuit ex tertio, assumpto.
Et per hoc patet ad secundum: quia licet idea sit principium cognoscendi per modum quo vnum cognitum ducit in cognitionem alterius,: non tamen oportet quod praecognoscatur ipsi creaturae quantum ad differentiam eius secundum rationem vel quantum ad rationem suae idealitatis, licet praeintelligatur ipsi creaturae quantum ad id quod est secundum rem.
Ad tertium dicendum, quod illud esse secundum quod creatura relucet in intellectu Dei vt quoddamrepraesentatum, & intellectum, est ipsum esse creatum exntens, vel possioile existere, & illud dic obiectiue existens in intellectu, vnacum perfectione diuinae essentiae: est causa dictae diuersitatis: & illud esse non idea, sed est ideatum: vnde ponere quod diuersitas creaturarum intellectarum sit ratio diuersitatis idearum: nec est ponere quod idem sit pausa stupsius.
ARTICVLVO QVARIVS. QVantum ad quartum principale, scilicet, vetrum omnium quae Deus nouit sint in Deo ideae,
Dicendum primo quod illa quae dicunt priuationem, sicut malum, coecitas, & similia, licet sciantur a Deo; non tamen habent ideam in Deo, sed cognoscuntur per ideas suorum oppositorum. Quius rei ratio est, quia cum idea sit forma exemplaris, repraesentas aliquid vt producibile ad eius imitatione, & non ens, priuatio, carentia formae & perfectionis, non trossit aliquam formam imitari, nec ad alicuius formae imnitationem sit producibile; ptiuatio, & carentia, in Deo non habent idea, nec per se sicut ens perfectum, neccum alio, sicut materia cum forma constituens compositum, habet ideam. Vnde omnis priuatio in quantum huiusmodi non habet ideam, sed per ideam oppositi habitus hiabet coghitionem.
Quantum ad positiua, sciendum quod aliud est quaetere, vtrum omnium positiuorum ideae sint in Deo, & aliud est quaerere; vtrum omnium talium propriae sint sdeae: ita quod etiam secundum pluralitatem quandam istorum: ponantur plures ideae in Deo. Quia in primo omnes consentiunt, scilicet quod omnium entium idea est in Deo siue vnicuique respondeat sua idea, siue pluribus respondeat vna.
Sed quantum ad hoc secundum, est diuersitas inter Doctores quantum ad indiuidua, quia quidam dicunt, quod quodlibet indiuiduum habet propriam ideam: ita quod sunt tot idete quot indiuidua. Alir vero dicunt, quod diuersitas idearum, est accipienda tantum secundum species specialissimas. Credo tamen quod ista dissonantia Doctorum, est tantum in verbis. Constat enim quod essentia diuina res omnes distincte repraesentat, tam secundum speciem specialissimam, quam secundum indiuidua. Certum est etiam quod in essentia diuina est differentia rationis secundum quod repraesentat hoc indiuiduum vel illud. Sicut enim apud nos diuersis cognitionibns quandoque cognoscimus diuersa indiuidua, vt quando vnumquodque per se cognoscitur, ita etiam cognitio Dei secundum quod est diuersorum indiuiduorum distincte cognitorum, habet quandam disierentiam rationis.
Si ergo accipiatur idea, siue exemplar stricte, & secundum illud quod primo & per se respondet ideae. exemplari cum formae exemplati respondeat res primo & per se, secundum suam rationem formalem absosutam secundum quam vnumquodque reponitur in specie: sic non plurificantur ideae secundum pluralitates: nisi secundum pluralitatem specierum. Si autem accipiatur idea & secundumid quod primo & per se respicit, & etiam secundum illa quae secundario respicitrita quod quodcumque repraesentatum acceptum in Deo cuicumque reptaesentato correspondeat: sic tot sunt ideae, quot indiuidua enistentia & possibilia existere.
Vnde quantum ad aliquid, verum dicunt illi, qui, dicunt plures esse ideeas indiuiduorum, accipiendo scilicet ideam secundum quod represenrat quaecumque & qualitereumque distincta. Similiter illi qui ponunt quod non plurificantur secundum indiuidua: quia accipiunt ideam magis stricte vt exquisitum est ad rationes in oppositum, patet per ea quae dicta sunt in tertio articulo, &c.
On this page