Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

QVESTIO QVARIA Vtrum anima fit tota in qualibet parti corporis.

Aguitur quod non, quia quod est alicucubi totum nihil elt extra illud: si ergo anima est in aliqua parte corporis tota, puta in pede, nihil est eius extra pedem: sed si nihil est eius extra pedem anima non est in aliis partibus: Ergo si anima est in aliqua parte tota, non est in aliis partibus: & per consequens non potest esse in aliqua parte tota, imo secundum hoc, non potest else in aliqua parte tota.

Praeterea ablato eo in quo est tota anima aufertur anima: sed ablata aliqua parte non aufertur anima, vt de se patet: ergo; &c. Praeterea si membrum aliquod restauretut siue per miraculum, siue aliter qualitercunque: illud mem. brum aut animatur per partem animae de nouo creatam, aut per animam prius existentem in eo, cui tale membrum instauratur: si primo modo; tunc anima est quanta per accidensa nec per consequens est tota in qualibet parte: si secundo modo: contra, nihil quod est alicubi potest de nouo esse alibi, nisi per motum localem, & sic anima corporis praeexistentis inciperet per imotum localem esse in illo membro, & per illum motum recederet ab eo quod prius viuificabat, quia per motum localem sicut acceditur ad vnum terminum, ita receditur ab alio: hoc autem est inconueniens: ErBo, &c.

In contrarium est quod anima est simplex & impartibilis, & ideo vbi est oporter quod sit tota: sed anima est in qualibet parta animati: firgo, &c.

Respondeo: hic sunt tria facienda: primo ostendetur quod anima quaecunque necessario est in qualibet parte corporis animati: secundo oltendetur qualiter totalitas conueniat animae & qualiter. Non tertio, soluetur directe ad quaestionem ffaecedentem.

Quantum ad primum, facile est ostendere veritatem, videlicet, quod anima est in qualibet parte corporis animati: quia forma inest ei quod habet esse per ipsam formam formaliter: quia nihil habet esse formaliter per illud quod elt separatum ab eius subiecto: sed quaelibet pars corporis animati habet esse per ipsam animam formaliter: Ergo, &ci probatio minoris, quia anima est forma substantialis corporis animati: forma autem totius substantialis alicuius dat esse substantiale formaliter toti & cuilibet par ti, ergo, &c. differenter tamen respicit totum & partes: quia totum organicum respicit vt primum & per se perfectibile, partes autem respicit in quantum sunt in toto & vt habent habitudinem ad totum. & ideo non aequaliter respicit totum & partes.

Quantum ad secundum, sciendum quod qua, drupliciter est totalitas, scilicet totalitas habens diuersas partes reales & essentiales, si cut sunt, materia & forma; & totalitas quae habet partes quantitatiuas sicut patet de quantitate & de formis quantitatiuis per accidens: & totalitas virtualis siue potentialis comprehendens diuersas potentias; & totalitas perfectionis & rationis, quae non includit partes rei, licet possit habere partes rationis: sicut dicimus, totus angelus vel totus Deus.

De prima totalitate constat quod non conuenit animae. Tertia autem totalitas, constat quod ei conuenit, cum habeat plures virtutes fundatas in vna essentia, & simili¬. ter quarta: quia etiam illa conuenit simplicibus quibuscunque: sed de secunda est dubium.

vtrum scilicet aliqua anima sit quanta per accidens, sunt autem circa hoc quinque opiniones. Prima est. quod nulla forma substantialis est quanta per accidens: quia nec ratione sui, cum ipsa sit quantum est de se indiuisibilis, nec ratione subiecti, cum subiectum formae substantialis sit sola materia prima cui immediate inest omnis forma substantialis, Item forma cuius essentia est in qualibet parte corporis, non est quanta per accidens: sed essentia cuiuslibet formae substantialis est in qualibet parte corporis cuius est forma alioquin quaelibet: pars ignis non esset ignis. Hanc autem opinionem improbant quidam ostendendo quod falsum supponit scilicet quod forma non recipiatur in materia quanta, quia forma recipitur in materiam propriam & diuisam ab omni alia; quia forma per hoc habet esse forma haec, quia est in tali materia: sed talis diuisio non est nisi per quantitatem: Ergo, &c. Nec tamen vt dicunt sequitur quod forma insit materiae mediante quantitate, quia quando generatur aer ex aqua semper rarefit aqua quousque perueniat ad talem dispositionem, quod eius forma non possit remanere in materia: & tunc fit resolutio vsque ad materiam primam & introducitur forma aeris, cum quantitate ei debita.

Dicunt ergo quod illae diuisiones quae sunt in fluxu quodam, dum rarefit aqua, dicuntur dimensiones interminatae & praecedunt tempore formam introducendam & illa forma introducta extenditur a dimensionibus illis originaliter, sed a sequentibus extenditur formaliter: Et per hoc patet ad primum, secundum enim eos nullius rnomenti est, nam quaelibet pars extensi est extensa, hec tamen in qualibet parte extensi est tota extensio. Quidquid autem sit de ista opinione, improbatio non valet quantum ad illud quod dicitur de originaliter extendi a prioribus dimensionibus: quia cum dimensiones praecedentes non habeant esse quando forma sequens est introducta, non possunt dare originaliter formae sequenti extensionem; nisi in quantum natum est eis succedere aliquid quod simul cum forma introducta manens, sit ei causa quod sit extensa.

Sed quod nihil tale succedat, arguunt illi; quia cum illis corruptis forma, substantia. lis succedens immediate vniatur materiae primae ratione sui subiecti, non habebit quod sit quanta per accidens. Item si Deus faceret corpora, plura constat quod non oporteret quod faceret illa cum successione ad aliquam quantitatem praecedentem: si ergo causa quare forma, sit quanta per accidens est ipsam succedere quantitati praecedenti, sequeretur sal. tem, quod formae terrae & aquae a Deo creatae non essent quantae per accidens.

Ad rationes illorum facile potest responderi, quod ad hoc quod forma vel aliquid aliud sit quantum per accidens non requiritur quod vel ex se sit extensum, sicut etiam quantitas, vel recipiatur in subiecto extenso: quia praeter hoc alius modus est secundum quem aliquid est extensum, scilicet, quia est subiectum vel pars subiecti recipientis extensionem, & sic forma materialis dicitur extensa per acceidens: sicut & materia, quia scilicet ipsa cum materia est subiectum extensio. nis: quid autem veritatis habeat ipsa opinio & quaelibet aliarum; infra dicetur.

Secunda opinio est totaliter contraria huibs nam dicit quod omnis forma existens in materia est quanta per accidens; quia vt dicunt, quod recipitur in aliquo recipitur ad modum recipientis: sed omnis forma quae recipitur in materia recipitur in subiecto quanto: ergo, &c. Item quod est in qualibet parte quanti extenditur extensione quanti: sed foima substantialis est huiusmodi: ergo, &c. Sed alii improbant istam opinionem, quia ad eam sequitur quod anima rationalis sit quanta per accidens quod est inconueniens: qualiter autem ab istis respondeatur rationibus istorum patebit in quarta opinione.

Tertia opinio est qua ponit quod omnis forma quae educitur de potentia materiae est quanta per accidens, quia sic educitur totum de toto, & pars de parte: sed alii improbant hoc, quia vt dicunt: causam extensionis dicit ista opinio esse, educi: sed formae artificiales non educuntur de potentia materiae naturalis: alioquin fierent ab agente naturali, quia omns potentiae naturali respondet agens naturale, ergo secundum hoc formae artificiales non essent quantae per accidens, quod est falsum, vt patet de forma imaginis: quidquid autem sit de veritate quaestionis, ista improbatio parum valet Primo, quia omnis forma dependens a subiecto educitur de potentia subsecti si fiat de nodo, siue illa porentia dicatur naturalis, siue obedientialis, siue ab arte vel quocunque alio agente mobili: Item possunt isti dicere, quod intendunt non ponore educi, praecisam causam eius quod est esse quantum per accidens ita quod sit conuertibilis cum eo: sed quod sit causa inferens talem effectum, licet ab aliis causis possit prouenire: sicut currere infert ne¬ cessario concitationem pulsus; licet possit aliter causari.

Quarta opinio est, quod omnes forme inanimatorum sunt quantae per accidens: nulla autem anima est quanta per accidens: & hoc ostendur triplici ratione. Prima talis est, quando recen. tum superat naturam recipientis & supergreditur, recipiens non trahit receptum ad naturam suam, sed potius e conuerso receptum trahil recipiens, sed quaelibet anima supergreditur conditiones materiae & super ans est, & ideo anima non trahitur ad conditiones materiae: & ideo licet recipiatur in materia quanta, non oportet quod sit quanta per accidens: & per hoc respondent ad primam rationem secundae opinionis: dicendo quod maior non est vera vniuersaliter seilicet quod illud quod recipitur in aliquo recipitur per modum recipientis, quia quandoque est aliter, alia autem ratio non valet, quae ibi ponitur, quia non oportet quod omne illud quod est in qualibet parte quanti, tatendatur per accidens. Secunda ratio huius quartae opinionis est, quia illa forma quae non aequaliter respicit totum, & partem: & non denominat partem sicut & totum, non est quanta per accidens, quia forma quanta per accidens aequaliter denominat totum & partem vt patet de albedine & colore: Sed anima non aequaliter denominat partem & totum: cum in suo perfectibili, quod per se denominat, requirat diuersitatem partium: ergo, &c. Posset autem inata hoc formari alia ratio sic: illud quod est quantum per accidens, non re quirit diuersitatem in partibus, quia conditio cuius libet quanti est habere partes vnius rationis: sed omnis anima requirit diuersitatem partium in suo pefectibili: Tertia ratio principalis est, quia forma quae non habet easdem operationes in toto & in partibus omnibus non est quanta per accidens, sed talis est omnis anima: que in diuersis habet diuersas operationes: ergo, &c. Per eandem probntur quod aliae formae scilicet formae inanimatorum, sunt quantae per accidens, quia non dsuperant conditionem materiae sed sunt immersae, nec requirunt diuersitatem in partibus & vniformiter denominant totum & partes, sicut patet, quia quaelibett pars aquae est aqua & habet easdem operationes in toto & in partibus: sed quidquid sit de veritate quaestionis, ista parum valent: potest enim argui contra primam rationem: Primo, quia illa ra tio imaginatur quod forma substantialis non habeat quod sit quanta, nisi quia recipitur in quanto: imo magis habet quod sit quanta per aecidens, quia respicit quantitatem vna cum materia: sicut enim non oportet quod omne quod dicitur album, dicatur album: quia recipitur in albo, imo qusa recipit albedinem, ita non oportet quod omne quod dicitur quantum, dicatur quantum quia recipitur in quanto, sed quia recipit quantitatem vel per se vel cum alio solum. Secundo contra idem: quia sicut recipiens, quando superat receptum quasi sibi immersum trahit ad naturam suam receptum: ita e conuerso debet esse quando receptum vincit debet trahere ad suam conditionem recipiens: & sic anima cuius conditio est nullam habere quantitatem deberet trahere su¬ um perfectibile in quo recipitur ad indiuisibilitatem & ad esse quod non est quantum qued maniseste falsum est: Tertio qui. omnis for. ma substantialis est nohilior & perfectior materia per se accepta, & materia accepta cum quantitate superat vtrumque in nobilitaie & perfectione entitatis: vnde magis dominatur super materiam quam e conuerso. Si ergo illud quod dominatur magis debet uabere aliud ad suam conditionem quarr, e conuerso: sequetur quod nulla forma substanualis recipiatur in materia extensa secundum conditicinem materiae imo magis secundum conditionein formae receptae: cum ergo conditio cutuslibet formae quantum est de se; sit dqod non sit quanta & indiuisibilis: nulla forma substantialis etit quanta per accidens. Quarto, quia composium ex forma substantiali & niateria magis dominatur accidenti quam e conuerso, saltem magis dominatur tale composirum accidenti; quam materia dominetur formae: ergo tale composium deberet trahere quantita. tem ad sui conditionem: si recipiens cui aliquid est immresum & dominans tiahit receptum semper: & quantum ad oimnia: Et sic cum tale compositum quantum est de natura sua non sit extensum trahet quantitatem ad suam conditionem & recipiet eam in tali modo quod non sit extensa. Si dicatur quod quantitas praecedens dat modum subiecto, quod sequatur alia quantitas manens extensa, hioc est ridiculum: quia sic sequeretur in aliis quod ealor praecedens daret modum subiecto ut postea sequeretur alius calor: ita quod semper necessario succederet ealor & non frigus ealori: quod est absurdum: Item imaginatio est falsa, ac si ab aliquo habeat quantitas quod sit extensa formaliter, quia ipsa seipsa formaliter est quaedam extensio.

Ad intellectum ergo illius prope sitionis communis, est intelligendum q od quando ali quid recipitur in aliquo vtrumque trahit alte rum in aliquo ad suam naturam: Et quod dicitur quod recipitur per modum recipientis & non per modum recepti: non sic intelligendum est quod receptum in nullo retineat modum qui sibi per se conuenit, sed quia non omnem modum habet illud quod in isto recipitur; quem haberer si non esset receptum, vel quem haberet si esset receptum in alio alterius conditionis: Similiter etiam potest dici de recipiente quod seilicet recipiens aliquid in aliquo trahitur in naturam recepti, & non habet omnem modum quem haberet si non reciperet vel si aliud reciperet quam istud: in hS autem verum est quod secundum quod vrum plus dominatur quam aliud, vnum plus trahitur ad eonditionem alterius quam e conuerso. Et ideo, ex dominio quod habet aliqua forma super materiam, non sequitur quod non sit quanta vel quod in nullo trahatur ad conditiones materiae: sed quod non ita trahitur sicut illa quae minus dominatur: quidquid autem sit de ista propositione, nil facit ad propositum: vt dictum est, quia substantia eomposita ex materia & forma, dicitur esse quanta per accidens, non per hoc quod recipitur in aliquo, sed quia recipit quantitatem.

Secunda antem ratio illorum nulla est, quia ipsa est contra, eos: nam constat quod forma imaginis habet diuersitatem in partibus, nec aequaliter denominat totum & partem: & tamen est quanta per accidens. Sicut ipsimet dicunt improbando tertiam opinionem.

Tertia etiam ratio non valet, quia nil prohibet illud quod est quantum per accidens, requirere diuersitatem in partibus; non solum secundum figuram sicut patet de imagine, sed etiam secundum alia accidentia, & illis mediantibtis habere, diuersas operationes indiuersis partibus.

Quinta opinio est quod animalium perfectorum que diuisa non viuunt, animae nec per se nec per accidens sunt quantae, omnia autem animata & inanimata quae post sui diuisionem viuunt, habent formam substantialem quantam per accidens. Cuius ratio est: quia qubd vnum realiter diuidatur in plures siue per plura vnius rationis, & manentia post diuisionem, hoc non nisi quantitati conuenit & ei quod est quantum per accidens. Sed for maeinanimatorum & formae animatorum quae polb diuisionem manent viua, necessario diuiduntur in plures: quia dicere quod quando diuiditur lignum vel planta quae manet viua, vel animal anulosum; nouae formae generentur ibi, cum non appareat ex diuisione magnam alterationem fieri, videtur inconueniens. Et ideo, oportet quod partes totius formae quae erant prius in toto maneant in partibus diuisis; & quod forma totius diuidatur in illas partes. Et ideo videtur quod omnes tales formae sint quantae per accidens. Animae autem animalium perfectorum non possunt diuidi diuisione continui: quia partes diuisae vt de se patet, non viuunt. Cum ergo omne quantum vel pet se, vel per accidens sit natum diuidi in partes inexistentes: videntur tales animae non esse quan: tae, vel per se vel per accidens: quae autem sit verior ista quinta opinio vel tertia non est mihi elarum: opinio autem secunda in idem incidit cum tertia, quia nullus est qui ponat animam rationalem, qualitercunque quantam. Primam autem opinionem & quintam reputo falsas, quia impossibile videtur quod diuisio realis habeat locum nisi in quanto, vel per se vel per accidens. Dico autem diuisio realis ad differentiam diuisionis quae est vninersalis in partes subiectiuas, quae est diussio alicuius vnius secundum rationem: & non secundum rem: Sustinendo autem tertiam opinionem, posset dici quod animae animatorum perfectotum sunt quantae per accidens: etenim quantum ad nunc video, non repugnat diuisio: sicut nec corpori caelesti. Sed quia non manet diuiso toto: quia ad diuisionem totius sequitur istorum corruptio: ideo partes non manent viuae post diuisionem. Sustinendo autem vltimam, posset dici quod non omnis forma educta, est quanta per accidens: nec oportet quod pars educatur de parte, sicut totum de toto: nisi vel ex vtraque parte est dare totum quod habet partes. Quando autem dicitur tota anima & tota materia, ly totum ex parte animae acceptum: non est totum habens partes: Sed totum ibi idem eit quod perfectum: quicquid autem sit de aliis, non est dubium quod anima rationalis nec per se, nec per acccidens sit quanta, aliter non intelligeret vniuersale, quia quod reciperetur in ea, reciperetur situaliter & non duceret nisi in cognitionem alicuius situaliter existentis, hic & nunc.

Quantum autem ad tertium sciendum quod. si aliquae animae sint quantae per accidens sicut ponunt plutes positiones, illae secundum totalitatem quantitatis non sunt totae in qualibet parte corporis. Si autem sint alique vna cum rationali quae non sint sic quantae, tales sunt totae in qualibet parte eorporis, saue accipiantur secundum sensum positiuum: quia totalitas suae perfectionis que non includit partes est in qualibet parte: Siue hoc accipiatur secundum sensum negatiuum, vt sit sensus quod sint totae in qualibet parte corporis id est sint in qualibet parte corporis non secundum diuersas partes; quantum autem ad totalitatem potentialem non est anima tota in qualibet parte: quia non omnes easdem potentias habet in qualibet parte: hoc sulficiat de tertio.

Ad primum in oppositum, dicendum quod illud quod potest esse totum in pluribus, non oportet quod sic se habeat quod nihil eius sit extra illud in quo est totum, id est alibi, quam ibi, vbi est totum: sed verum est quod nihil est eius quod non sit ibi vbi est totum. Sed illud bene potest esse, quia totum est ibi: & non alibi.

Ad secundum, ddicendum quod ablato eo in quo solo habet esse anima, vel in quo sicut in primo & per se perfectibili habet esse anima, aufertur anima. Sed non omnes partes corporis animati vel animalis sunt tales: & ideo non oportet quod anima auferatur a toto, parte quacunque ablata. Sed verum est, quod, ablatis aliquibus partibus principalibus aufertur, sieut & cor vel aliquid tale.

Ad tertium, dicendum quod illud quod est sicut in loco non incipit esse alibi sicut in loco nisi per motum localem: sed illud quod est in aliquo sicut forma in materia, potest esse in alia materia adiuncta de nouo, non per sui motum localem: sed per motum alterius cui illa forma vnitur: sicut anima de nouo vnitur materiae nutrimenti conuersi in nutritum, non per motum animae: sed per motum nutrimenti: & similiter materia huius membri vnionem nouam ad illud quod primum & per se perfectibile per animam, informatur de nouo ab ipsa anima: non per motum localem animae: sed per mutationem factam in materia illius, secundum quam illa materia prius carens informatione animae: non informaretur ipsa anima.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4