Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Dixit quoque Deut fat frmamentum m medio aquarum & diuidat agias ab aquti, &c.

Distinctio decima quarta. QVAESTIO PRIMA. Svper decimam quartam distinctionem. Quaeritur vtrum coelum moueatur ab anima quae sit ei coniuncta vt forma.

Et arguitur quod sic, quia omnis motus naturalis est a principio intra. Sed motus coeli est naturalis. Ergo erit a principio intra. Sed illud principium intra oportet esse animam intellectiuam, quia vt probabitur, oporter quod motor cueli agal per intellectum & voluntatem. Ergo, &c.

Praeterea nobilissimum corpus debet habere nobilissimam formam. Sed coelum est nobilissimum corpus. Ergo debet habere nobilissimam formam. Sed anima intellectiua est nobilissima forma quae potest esse in corpore. Ergo, &c

In contrarium est Damas. Qui dicit quod corpora coelestia non sunt animata

Respondeo. Hic sunt quatuor declaranda Primum est quod oportet quod coelum moueatur ab agente per inteslectum & voluntatem. Secundo, quod non habeat animam vnitam sibi vt formam. Tertio quomodo determinatur motor eueli ad mouendum coelum. Quarto vtrum moueat per intellectum & voluntatem, vel per aliquam potentiam.

ARTICVLVS PRIMVS.

PRimum probo duplici ratione.

Ad quarum euidentiam sciendum, quod oportet quod coelum moueatur; vel per appetitum natutalem: ita quod eius motus de necessitate consequatur naturaliter aliquam formam eius accidentalem, sicut motus Deo sum consequitur grauitatem; vel quod moueatur ab agente per intellectum & voluntatem: quia impossibile est quod moueatur per apperitum sensitiuum.

Hoc praemisso arguitur sic Quia illud quod sic mouetur naturaliter, quod eius motus de necessitate sequitur inclinationem naturalem alicuius formae, sicut motus grauium & leuium sequitur grauitatem & leuitarem: habet aliquod vbi ad quod necessario inclinetur quando est extra, & a quo non nisi violenter recedit. Quia sicut ex inclinatione formae talis est quod tale mobile tendat ad determinatum vbi sibi conueniens: ita contra inclinationem illius formae est quod recedat abeo. Sed coelum non habet tale vbi, quia non est signare aliquod vbiin coelo a quo corpur coeleste secundum partes non possit moueri absque violentia aliqua: sicut patet quod non est signare aliquod signum, puta orientis vel occidentis ad quod & a quo non possit sol mouere, vel quaecumque alia pars orbis absque aliqua violentia. Ergo motus coeli non conscquitur de necessitate inclinationem alicuius formae naluralis, sicut motus grauium & leuinm. Relinquitur ergo quod moueatur ab agente per intellectum & veluntatem.

Secunda ratio talis est, quies opposita motui consequenti inclinationem alicuius formae naturalis est violenta. Sed quies qua coelum potest quiescere a motu, sic non est violenta. Ergo motus coeli non consequitur de necessitate inclinationem alicuius formae naturalis. Et per consequens oportet quod sit ab agente per intellectum. Maior patet, quia manifeste apparet quod quies sursum quae contrariatur motui deorsum quaesequitur grauitatem, est violenta graui. Minor etiam faciliter potest patere. Nam coelum post diem iudicii secundum fidem ponimus quiescere in perpetuum. Sed nullum perpetuum violentum. Ergo, &c.

ARTICVLVS SECVNDVS.

SEcundam conclusionem, scilicet quod coelum Qnon habet animam sibi vnitam vt formam. Probo quia nulla forma vnitur materiae nisi vel quia dependet ab ea in esse, vel operari. Sed coelum non potest habere animam quae aliquo praedictorum modorum dependeat. Ergo, &c. Maior patet, quia materia est propter tormam: & ideo forma aliqua non vnitur materiae nisi vel propter hoc quod esse eius dependet a materia, vel operatio. Minor etiam probatur, quia si anima vnitur coelo vt forma, illa anima non potest esse vegetatiua, sive habere opera vegetatiuae scilicet generare, nutrire & augeri. Et hoc de se est manifestum, quia corpora coelestia sunt ingenerabilia. Ergo & in corruptibilia, & per consequens immutabilia. Nec etiam posset illa anima habere opera sensitiuae puta sentire sensu tactus, vel videre vel audire. Et quantum ad sensum tactus planum est, quia requiritur corpus mixtum habens mediam complexionem inter qualitates actiuas: quae in coelo esse non possunt. Quia tunc communicaret cum inferioribus in materia eiusdem rationis: non solum prout materia est subiectum formae, sed prout etiam est subiectum transmutationis. Et per consequens esset generabile & corruptibile, quod est falsum. Alii etiam sensus non possunt esse sine tactu, quia necessario omnes sensus requirunt calorem naturalem sicut fundamentum complexionis in quo fundatur. Et ideo potest aliquis perdere virtutem visiuam, & tamen sentire secundum tactum: impossibile tamen est quod perdens virtutem tactiuam quocumque sentiat sensu. Vnde impossibile est sensum aliquem esse sine tactu: dummodo sit eiusdem rationis cum sensu nostro. Vnde ad potentiam visiuam non sussicit dyaphaneitas, alioquin aqua posset habere virtutem visiuam sine tactiua. Et illa anima quae ponetur forma coeli, nec vegetaret, nec sentiret.

Praeterea etiam intellectiuam non oporteret ci vnire, quia intelligere non communicatur per organum corporale: nec etiam indigeret obiecto corporali nisi quando intellectus natus est coniungi cum fantasmate quod in coelo esse non potest, cum ibi non posset esse sensus.

Etiam propter mouere non oportet substantiam spiritualem vniri eorpori vt formam: quia non oportet quod virtus motiua corporis fit virtus affixa organo. Licet enim ad moueri proprie dictum necessarium sit corpus, quia nihil proprie moueri potest nisi sit corpusi tamen ad mouere & causandum motum effectiue non requiritur corpus. Et sic patet, quod non potest poni quod anima corporis coelestis, si corpus coeleste esset animatum, haberet aliquam operationem quam oporteret exerceri per corpus. Nec pet consequens depen¬ deret a coelo in esse: quia forma non dependet in esse ab illo a quo non dependet in operari. Et sic patet minor. Vnde sequitur conclusio principalis, quod scilicet corpus coeleste non est animatum.

ARTICVLVS TERTIVS.

Qvantum ad tertium sciendum, quod opinio Aristotelis & suorum sequacium videtur fuisse quod motores corporum coelestium, quos vocabant intelligentias, essent suum velle & suum intelligere sicut ponimus de Deo. Vnde quando. 12. Metaphysicae ostendit quod primus motor est actus purus, & est suum intelligere, & sua vita, non intendit loqui de omnino primo quem vocamus Deum qui non est nisi vnus: sed per motorem primum intelligit totum genus motorum separatorum. Quod patet ex hoc quod motori primo, ex hoc quod mouet motum perpetuum, attribuit quod nunquam sit in potentia, & quod sit actus purus. Et postquam talia probauerat postea inquirit de numero talium quos dixerat puros actus. Vnde post tractatum de motore postquam dicit actum purum, statim subiungit, quot autem sunt tales, & post concludit quod sunt tot quot sunt motus perpetui. Vnde opinio Aristotelis videtur fuisse quod intelligentiae mouentes orbes erant suum intelligere & suum velte: & per idem velle & idem intelligere simul omnia intelligerent & vellent.

Ponebat etiam quod quaelibet earum ex sua natura quae erat suum velle, necessario volebat bonitatem non solum prout erat in eo existens: sed etiam prout nata erat communicari alii. Et quia hoc non poterat esse secundum eum nisi per motum sui orbis, quia posuit nullam substantiam spiritualem posse agere immediate in inferiora, sed tantum mediante eorpore coeli: ideo secundum eum que libet intelligentia ex natura sua determinatur ad velle mouere orbem determinatum & sibi proportionatum: ita quod impossibile erar eam hoc non velle. Et secundum hanc viam vnaquae que intelligentia ex natura sua eratmagis determinata ad mouendum orbem suum quam sit ignis ad calefaciendum.

Haec autem positio in tribus repugnat veritati fidei. Primo quidem in hoc quod ponit in Angelis esse idem naturam & actum volendi: si enim Angelus esset suum velle ex necessitate naturae esset semper in eodem actu volendi. Et cum impossibile sit quod idem actus volendi sit indifferens vt sit simpliciter bonus vel simpliciter malus, oporteret de necessitate Angelum ex natura sua esse de necessitate bonum, & impossibilem peccare: vel malum etiam impossibilem bonum essei quorum vtrumque est salsum & erroneum. Secundum enim hanc uiam vt de se patet non possec in Angelo esse variatio secundum electionem.

In hoc autem positio fidei non solum est vorior, sed etiam probabilior quam positio Phylosophorum. Quia secundum positionem eorum in Angelo nulla est compositio potentiae & actuse ita quod nec etiam habet aliquod accidens differens a substantia. Et si ibi non sit compositio ex subiecto & accidente, sequitur quod omnimodo sit infinitus & infinitae perfectionis: hoc est inconueniens. Quod autem hoc sequitur patet sic, quia sicut alias dictum est, determinari ad genus diquod, est quod essentia illa det illud quod per¬ tinet ad illud genus, & nihil amplius nisi aliquid aliud adiungatur: & similiter dicendum est de specie. Vnde limitari ad genus substantiae, est essentiam illam quae dicitur limitari ad genus substantiae, ita det subsistere quod nihil aliud habet facere sine aliquo addito: & determinari ad speciem scientiae est quod ita sitprincipium sciendiquod nihil plus det: & sic de aliis. Si autem essentia siue substantia Angeli est suum velle & intelligere, illa essentia dat sibi perfectionem diuersorum generum: imo omnes perfectiones quas natura intellectualis requirit. Et sic non est limitata ad genus. Prma autem limitatio est ad aliquod genus & praesupponitur limitationi quae est ad speciem: illud autem cui non conuenit prima limitatio, nulla limitatio potest ei conuenire. Sequitur ergo quod si essentia Angeli est suum velle & intelligere, ita quod in ipso nullum accidens possit esse: eius essentia est omnino & simpliciter illimitata & infinita in perfectione. Et per consequens est vniuersaliter perfecta, quicquid simpliciter perfectionis est includens: quia cui deest aliqua perfectio, est aliquo modo limitatum in sua perfectione. Et fic patet consequentia illa, scilicet quod si essentia Angeli est suum intelligere: quod eius essentia est simpliciter infinita & vniuersaliter perfecta. Quod autem hoc sit impossibile faciliter patet. Quia impossibile est ponere duo simpliciter infinita, & vniuersaliter per fecta. Tum quia vnum non posset reduci in alium vt in causam: & sic non esset prima causa omnium. Tum quia oporterer ea differre numero: & hoc non potest esse, vt potest patere ex primo, vbi ostensum est quod impossibile est esse duos Deos numero differenies vel specie. Et ex hoc sequitur alterum esse imperfectius: & per consequens non esse vniuerfaliter perfectum

Secundum in quo ista positio contra fidem est, quia ponit Angelos habere necessariam habitudinem ad mouendum: ita quod impossibile fit eos non mouere orbes, cum ponat fides motum coeli finaliter cessare. Et in hoc etiam est rationabilior positio sidei, cuius ratio assignabitur in fine quarti, vbi ostendetur quod motus coeli est propter numerum electorum complendum: quo compseto non oportet ponere intelligentias velle mouere corpora coelestia.

Tertium in quo haec positio est contra fidem, est quod ponit nullam substantiam spiritualem agere nisi mediante motu coeli. Nam secundum fidem, ponimus Angelos posse mouere immediate ista inferiora secundum motum qui est ad vbi: & Deum ponimus posse mouere omnia ista inferiora secundum quamcumque transmutationem, & secundum omnem formam & actum quae non includunt conditionem Et hoc rationabiliter, quia si ita est, vt alibi probatum est, quod causa propter quam Angelus mouet non est propter ipsum motum, nec etiam propter imitari Deum in mouendo: sed magis propter aliquod pertinens ad salutem electorum quantum ad bonos Angelos, vel aliquid pertinens ad exercitium malorum, sicut multa faciunt mali Angeli a Deo permissi: nec eorum velle, nec eorum potentia motiua est necesse determinari ad aliquod vnum corpus solum: sed indifferenter quodcumque corpus possunt mouere, dummodo non excedat virtutem eorum in mo uendo.

Et ideo aliter, dicunt alii scilicet quod Angelus licet moueat per voluntatem & actum mouen¬ di, vel per aliquam potentiam superadditam sux essentiae: dicitur tamen determinari ad orbem quem mouet. Quia ex natura sua habet quandam inclinationem ad hoc: ita quod per sormam suam naturalem pertinet sic mouere.

Sed nec istud videtur omnino esse conueniens, fideir Nam si illud quod sic inclinatur per aliquid vt ad illud quod ad eius naturalem perfectionem pertinet, quando cessat ab illo est minus perfectum, & habet statum suae naturae minus perfectum quam modo. Ergo, &c.

Et ideo videtur aliter esse dicendum, scilicet. Quia Angelus non ita determinatur ad mouendum orbem quod illud, scilicer moutre orbem, appetat quasi sine quo statum perfectum suae naturae non haberet: & tamen sine hoc potest habere statum perfectum suae naturae. Veruntamen nullus haberet perfectum statum naturae suae si non posset mouere: quia hoc posse sequitur ad naturam eorum. Tamen non dicimus propter hot quod ad perfectum statum eorum pertinear quod moueant hunc lapidem, vel illum. Sed vt credo ista determinatio sic intelligenda est, quod officium mouendi corpus magis congruit vni Angelo: sicut si existentibus pluribus officialibus in seruitio alicuius principis pensatis diuer sis conditioribus eorum: vnus magis congruit vni officio, quam alius. Sicut regere regnum magis congruit vni: & regere ciuitatem magis cougruit alteri, & regere vicum minori. Non autem quod status perfectus suae naturae necessario requirat eos applicari talibus officiis: talis determinatio videtur esse inter motorem orbis & suum mobile.

ARTICVLVS QVARTVS.

Qvantum ad quartum, sciendum quod est quidam articulus, qui vt dicitur, condemnat sicut erroneum, ponere Angelos mouere orbes per solam voluntatem: ita quod ad nutum, pro voluntate possint mouere corpora.

Tamen hoc non obstante, videtur posse sustineri quod Angelus moueat corpora per voluntateni, accipiendo voluntatem pro actu volendi: ita quod actus volendi quo eligit aliquid mouere quod sit sibi proportionatum. Est sibi principium mouendi. Sicut calor in igne: est sibi ratio quod alia calefaciat: & hoc videtur posse fuaderi sic, Quia non videntur aliae potentiae esse in substantiis separatis: quam illae quae sunt in sola anima nostra, prout excedit corpus. In anima sola sicut in subiecto, non est aliqua potentia nisi intellectus, & voluntas. Ergo nec in Angelis.

Hoc etiam videtur sufficere. Nam sicut anima se habet ad corpus coniunctum, ita Angelus ad corpus mobile separatum. Anima autem per suum velle aliquam motionem facit in corpore coniuncto, siue hoc fiat infantasia, siue in spirititibus, siue in aliis: impossibibile enim est animam mouere per voluntatem, nisi per velle suum aliquid effectiue causaret in coniuncto.

Nec valet si dicatur quod mouet mediante potentia alligata organo. Quia quaero a te, vtrum voluntas moueat illam potentiam alligatam ad agendum: autem nont Si non. Non ergo mouet per voluntatem nisi voluntas moueat mediante potentia. Si autem voluntas moueat illam potentiam. Oportet quod voluntas immediate efficiat aliquid in illa potentia, vel in eius organovel oportet dicere quod aoluntas simul cum no¬ tentia agit in tertium aliquid, quod potentia per se non poterat, nisi adesset velle: & sic habemus, quod aliquid effectiue fiat immediate a voluntate in coniuncto. Vnde videtur quod similiter illud per quod Angelus mouet effectiue: sit suum velle.

Nec sequitur quod hoc sit contra articulum. Quia articulus potest intelligi, quod Angelus non sic mouet per voluntatem: quod suum velle sufficiat sibi ad mouendum quodcumque mobile.

Vnde sciendum, quod sicut nostrum velle non est sufficiens causa mouendi quodcumque indifferenter, licet ipsum velle nostrum fit immediata causa effectiua alicuius motionis. Vnde voluntas nostra comparatur ad aliquid vt ad volitum, & vt etiam ad effectum: sicut ad motionem manus, & ad aliquid comparatur tantum sicut ad volitum, non sicut ad effectum. Sicut apparet inmotu coeli quem habent; possumus velle: non tamen possumus per nostrum velle illum motum efficere.

Ita etiam de Angelis. Quia velle eorum est virtus finita, eorum velle potest aliquod determinatum mouere vel facere: ita quod non plus. Ita quod voluntas Angeli potest comparari ad aliquid vt ad volitum. Et vt effectum. Sicut velle Angeli mouentis orbem, comparatur ad motum orbis sicut ad volitum: & sicut ad effectum. Sed ad creationem rerum comparatur sicut ad voli, tum: non sicut ad effectum. Quia Angelus potest velle res creatas dari: non autem potest per suum velle creare. Nec etiam quilibet Angelus indifferenter posset quodcumque: & quantumcumque corpus mouere.

Et sic potest intelligi articulus: vt sit sensus. Quod Angelus per solam voluntatem non mouet: ita quod ad nutum subsit sibi quod oportet indifferenter mouere. Quia praeter velle quod est ex parte Angeli, requiritur determinata proportio inter corpus mobile & ipsum velle mouentis: secundum quod velle mouentis, est virtus motiua finita. Si autem aliter intellexit articulus habeantur quae dicta sunt, pro non dictis.

Sed hoc est vnae difficultas. Quia si Angelus mouet orbem per intellectum & voluntatem, sequitur quod nihil possit considerare nisi orbem quem mouet: quia Angelus non potest simul plura intelligere.

Ad hoc autem facile respondetur, quod visio beata in qua videt omnia quae sunt, saltem quantum ad ea quae sunt semper, & amor quo si placet exequi quicquid Deus praecipit sibi sufficiunt, quod satis probabile est. Nam ad statum beatitudinis eorum, pertinet quod agant: mouendo ad illa quae pertinent ad complendum numerum electorum. Potest etiam probabiliter sustineri, quod etiam hoc possit sibi conuenire per cognitionem naturalem absque hoc quod impediatur in cognitione aliorum.

Nam sicut alias dictum est, Angelus semper est in actu intelligendi, scilicet ea quae sunt in ipso, vt sunt proprietates suae: & ea quae naturae sunt proportionata: & ita in ista cognitione, potest semper videre orbem vt mouendum ab eo. Quia motus orbium magis sunt proportionati quibusdam Angelis, quam aliis: & talis cognitio sufficit ad mouendum. Quia cognitio multum attenta non est multum necessaria. Cum ista autum cognitione suis stare possunt aliae cognitione, secundum quas attente possit considerare de hoc vel de illo

Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod motus natutelis non requirit semper necessario quod sit a principio actiuo intra: hoc est enim proprium animatorum. Sed sufficit ad motum localem naturalem, quod principium passiuum naturae sic sit intra quod, scilicet mobile habeat aptitudinem naturalem ad talem motum.

Ad secundum dicendum, quod multipliciter potest aliquod corpus dici nobilius alio, vno modo secundum durare, & sic illud est nobilius quod plus naturaliter durat: & sic corpus celeste est nobilissimum. Alio modo potest talis nobilitas attendi secundum operationes transeuntes, & sic dicitur corpus magis nobile quod est magis actiuum in alio: & sic inferioribus ignis est nobilissimum. Quia eius actio se extendit ad omnem transmutationem inferiorum: nec ad hoc requiritur quod sit animatum. Et hec nobilitas, multum conueniens est coelo prae omnibus, aliis. Quia coelum est quasi instrumentum intelligentiae mo uentis, & regentis ista inferiora. Nobilitas autem instrumenti in hoc consistit: quod per ipsum principale agens agat in aliquid aliud. Nobilitas ettam corporis, potest attendi poenes operationes manentes: puta sentire, imaginari, & sic de aliis. Et illud corpus quod est nobilissimium secundum istum modum: oportet esse animatum. Sicautem non oportet ponere coelum esse nobilissimum, nec per consequens animatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1