Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 7
Quaestio 7
De effectu et cessatione circumcisionis
Circa quod sciendum quod Magister videtur fuisse istius opinionis, quod auferebat culpam originalem: sed non conferebat gratiam. Hoc tamen non tenetur modo: sed tenetur quod faciebat vtrumque modo quo dicetur. Quod autem auferret culpam probatur sic. Quia aliquid in cultu diuino fieri: quod significet aliquid falsum est valde superstitiosum, propter quod illud quod vere est sacramentum, & ad veram protestationem pertinens non significat nisi verum. Sed circuncisio erat huiusmodi. Ergo non signifitabat nisi verum: sed significabat ablationem peccati vt dictum est, Ergo, &c. Quod autem conferret gratiam sic patet. Peccatum enim originale formaliter loquene & do nihil aliud est quam carentia iustitiae originalis cum debito habendi: quod quidem debitum habendi inest paruulo ex hoc quod traducitur a virtute generatiua traducta ab Adam. Et ideo in omnibus illis inest talis culpa quae descendit via generationis naturalis ab Adam mediate vel immediate: ergo ablatio culpae originalis potest attendi vel quantum ad hoc quod est carentia quaedam: vel quantum ad hod quod est ibi debitum habendi. Quantum ergo ad hoc quod est ibi carentia quaedam, non potest auferri nisi per gratiam: quia impossibile est auferri priuationem nisi per aliquid positiuum: licet enim aliquod positiuum possit auferri non causando aliquod positiuum, scilicet, subtrahendo influentiam agentis: sicut pater de ablatione luminis in aere ad absentiam solis; priuatio tamen nullo modo potest auferri nisi ponendo positiuum. Sed secundum cursum communem illud positiuum per quod aufertur priuatio quam importat peccatum originale, vel peccatum actuale mortale, non est nisi gratia: quia nulli confertur iustitia originalis. Ergo culpa originalis quantum ad hoc quod est priuatio quaedam non aufertur nisi per gratiam. Licet enim Deus absolute posset carentiam illam auferre conferendo aliud quam gratiam, puta iustitiam originalem: tamen non potest auferre illud priuatiuum, vt est carentia quaedam, nisi conferendo aliquod positiuum quicquid sit illud: & illud secundum cursum communem non est nisi gratia: quia illud debitum non potest auferri nisi vel per hoc quod illud quod est debitum haberi habeatur: quia illud recuperatur, vel per aliquid aequiualens, vel plus valens confertur. Sed prima duo secundum cursum communem non habent locum: Ergo opus quod illud debitum auferatur per eollationem alicuius aequiualentis: hoc autem non est nisi gra tia: ergo, &c. Et sic patet quod circuncisio auferebat culpam, & conferebat gratiam.
Notandum tamen quod aliquod sacramentum, conferre gratiam potest dupliciter intelligi. Vno modo vt sit causa gratiae propter quam gratia sit: causando, scilicet, in anima aliquam dispositionem ad gratiam. Et sic sacramenta nouae legis conferunt gratiam. Secundo modo vt causa sine qua non: ita quod ex quadam pactione diuina recipiens sacramentum recipiat a Deo gratiam, & si in nullo coopererur per motum liberi arbitrii. Et sic sacramenta legis veteris neutro modo conferebant gratiam: ita quod ex parte operis operati aliquid fieret in anima cxercentis sacramentum praeter illud quod eius deuotio merebatur. Sed operans ex deuotione sua poterat mereri gratiam. Et hoc est quod communiter dicitur, quod opus operatum ibi nihil faciebat, idest, ipsum sacramentum in quo homo exercebatur: sed opus operans, idest, deuotio operantis.
Primo. Quia inquantum character est distinctiuum non requirebatur tunc: quia tunc populus fidelis multiplicabatur carnaliter: & ita sufficiebat distinctiuum factum exterius in carne per circuncisionem.
Secundo. Quia character qui imprimitur in anima est quaedam dispositio ad pratiami & sacramentum eam imprimens est causa ad gratiam: sacramenta autem veteris legis non conferebant gtatiam. Ergo, &c.
Tertio. Quia character, impressus est quaedam potentia spiritualis exercendi actiue vel passiue, alios actus Hierarchicos in Ecclesia, sicut character baptismalis est quo aliquis efficitur potens recipere effectus aliorum sacramentorum: & character ordinis est potestas min strandi sacramenta conferentia gratiam, tales autem actus non erant tempore illo: ideo, &c.
Ad cuius eu dentiam sciendum, quod tria erant genera praeceptorum in veteri lege, scilicet moralia, cerimonialia & iudicialia. Moralia sunt illa quae ratio recta dictat in ordine, vel ad ipsum proximum: vt quod emendandum sit passo iniuriam: vel in ordine ad Deum vt quod Deus sit honorandus & colendus. Cerim enialia vero dicuntur determinationes quaedam dictorum praeceptorum & obseruationum circa cultum diuinum: vt quod Deus debeat coli talibus sacrificiis puta oblatione talis animalis vel tanta, vel aliquo tali. Iudicialia vero sunt determinationes dictorum praeceptorum in his quae sunt ad proximum, vel in his quae pertinent ad punitionem eorum qui aliquid forte faciebant contra cultum Dei. Et dicebantur iudicialia, quia secundum ea videbatur populus: verbi gratia quod fur ouis redderet quatuor, vel aliquiditale. Modo praecepta moralia semper manent, quia semper tenetur homo ad illud quod ratio dictat. Praecepta autem iudicialia quantum ad hoc non manent quod aliquis obligetur eis, vt ostendatur illa lex non obligaretem. pore Euangelii. Possunt tamen statui ex causa rationab ili ab illis qui praesunt populo christiano: sicut quod soluantur decime ministris Dei, vel aliquid tale. Praecopta vero cerimonialia, quae scilicet erant quaedam protestationes in cultu diuino de fide Christi futuri & passuri: nec manent, nec post promulgationem Euangelii licet tenere ea. Et ratio huius est, quia in cultu diuino nullum signum falsum debet esse: sed si ea quae pertinebant ad praecepta cerimonialia seruarentur modo, siguificerent falsum: ergo modo non licet seruare ea, nec secundum ea Deum colere. Maior patet ex dictis. Minor probatur, quia omnia illa quae modo significarent ea quae sunt facta circa passionem Christi vt fiend a in posterum essent fassa, sed omnia praecepta cerimonialia veteris legis significabant ea quae gesta sunt circa passionem Christi, & ipsum Christum vt futura. Ergo, &c. Cum ergo circuncisio pertineat ad cerimonalia, quia erat sacramentum veteris legis, circuncisio debuit cessare: circuncisio enim significabat Christum passurum. Vnde notandum quod legalia vsque ad passionem Christi fuerunt viuat vt infra dicetur: a passione autem vsque ad promulgarionem Euangelii fuerunt mortua: quia nihil proderant ad salutem: non tamen mortifera, quia non peccabant illi qui obseruabant ea non intentione quod quaererent salutem in eis: sed vt ostenderentur quandoque fuisse bona ad cauendum offensa Iudeorum nouiter conuersorum: qui non poterant ita cito instrui quomodo legalia deberent cessare: sed post promulgationem Euangelii fuerunt mortua & mortifera: quia postquam nota est veritas Euangelii quicumque obseruant ea peccant motaliter, quta inducunt superstitionem mendosam in cultu diuino.
Si autem quaeratur, quare pueri dicantur magis saluari in fide parentumquam in charitatercum charitas valeat plus quam fides.
Dicendum quod licet charitas plus valeat ad salutem propriam quam fides non tamen ad salutem alienam.
Ad euius euidentiam est sciendum, quod parentes in quorum fide dicebantur paruuli saluari, non dicebantur aliquid operari ad salutem pueri per modum meriti, quasi meretentur aliquid puero: sed dicebantur aliquid facere ad salutem pueri, nquantum quoddammodo applicabant virtutem Christi passuri ad puerum.
Hic autem faciebant inquantum habebant actualem intentionem referendi puerum ad futurum redemptorem intendentes, scilicet quod esset particeps redemptionis futurae. Ex his potest faciliter formari talis ratio. Illud plus valebat ad salutem pueri in lege naturae quod erat magis necessarium ad applicandum virtutem Christi ad puerum praedicto modo. Sed ad hoc magis erat necessaria fides quam charitas. Ergo, &c. Maior patet ex dictis: Minor probatur. Quia nullus intenderet applicare talem virtutem nisi erederet aliquid de ea. Sed bene charitate possct aliquis intendere talem applicationem: ergo fides qua creditur ipse redemptor est magis necessaria quam chatitas ad salutem pueri:
On this page