Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
QVaeritur vtrum Spiritus sanctus procedat per modum voluntatis: & arguitur quod non quia illud quod producitur ab agente necessario agente & ex proprietate naturae necessa rio determinato ad vnum scilicet necessario producendum, ita quod suus actus non est in potestate sua, tale producitur naturaliter, & per modum naturae. Sed sic producitur Spiritus sanctus: Ergo, &c.
Praeterea si Spiritus sanctus procedit ter modum voluntatis, auc hoc est prout voluntas est natura: aut prout voluntas distinguitur contaa naturam, re vel ratione: si primo modo contra, quia. Procedere per modum voluntatis vt voluntas est natura, est procedere per modum naturae, quia procedere per modum alicuius prout illud est natura, idem est quod procedere per modum naturae, Sed in procedendo per modum naturae: nondit. fert a filio: Ergo nec in procedendo sic per modum voluntatis. Si secundo modo, tunc cum voluntas in hoc distinguitur a natura, quia est ad oposita; natura vero ad vnun solum, tunc sequetur quod producens Spiritum sanctum sit indiferens ad opposita; & possit producere, & non producere: & per consequens, erit contingens, quod est absurdum.
REspondeo, quia tota difficultas istius quaestionis est, in videndo quomodo aliqua per sona procedit per modum voluntatis in diuinis: Ideo circa hoc est insistendum: primo ergo ponentur positiones quas non credo esse veras: secundo ponetur positio quae videtur mihi vera. Tertio ponentur quaedam difficultates quae sunt circa hoc & soluuntur, quarto ex his patebit faciliter rropo. situm.
Quantum ad primum sciendum quod personam diuinam procedere per modum voluntatis, potest tripliciter intelligi: vno modo ex parte pnincipii actiui: secundo, ex parte acticnis: tertio, ex parte modi agendis secundum hoc sunt diuersae opiniones, quidam ergo ponunt quod Apiritus sanctus procedit pet modum voluntatis: quia scilicet essentia diuina est principium Spiritus sancti vt est praecise voluntas: ita quod illud quod volun¬ tas vnde voluntas nata est communicare: commu: nicat Spiritus sanctus & non aliud. Haec autem positio est impossibilis vt mihi videtur: quia voluntas non est principium nisi amoris, vel alicuius operati per amorem: si ergo essentia diuina; vt per se est principium Spiritus sancti, non communicat nisi illud quod praecise est voluntatis vt voluntas est: hinc non conmunicabit sibi nisi quod sit tantum amor, vel operatu per amore: quod est absurdum: si dicatur quod quia in diuinis voluntas est ide quod naturaid eo communicando illud quod est voluntatis communicatur quidquid est in natura diuina absolutum: hoc non valet, quia aut ex sua processione habet per se Spiritus sanctus alias perfectiones absolutas, aut non: si sic, non est nisi fictio ponere quod virtus productiua Spiritus sanctima gis ptoducat ipsum vt est communicatiua eius quod est voluntatis; quam etus quod est naturae vel intellectus: si non, sequitur quod Spiritus sanctus non habet per se ex processione quod sit sapiens, vel intelligens; vel sequeretur quod ista sibi vel non conuenirent simpliciter, vel non tisi per accidens; quod est absurdum: Item actio qua spiratur Spiritus sanctus, aut est vniuoca, aut aequiuoca: si aequiuoca: Ergo Spiritus sanctus distert am Patre & Filio specie, si vniuoca, sequitur quod natura in qua communicant Pater & Filus cum Spiritu sancto, sit principium in Patre, & Filio. Sed illud in quo communicant est ipsa natura diuina, non secundum quod voluntas determinata, vel intellectus, vel aliquid simile; sed secundum quod omnem perfectionem absolutam comprehendens: Ergo etiam sic erit principium agendi in Patre & Filio: & alia multa possent adduci.
Alia opinio dicit quod Filius producitur pet actum intelligendi: & Spiritus sanctus per actum amandinec istud potest stare. Primo, quia intelligere & amare non est idem quod producere personam aliquam, alioquin quaecunque persona amans aut intelligens produceret aliam personam: quod est falsum: sicut patet de Spiritu sancto. Secundo, quia amare, & intelligere nullo modo differunt, & consequuntur indifferenter quamcunque personam diuinam: vnde penes amare, vel amari, intelligere, vel intelligi; non potest esse aliqua differentia in diuinis; & si dicas, quod similiter spirare & generare sunt idem re, cum sint in eadem per sona: non valet, quia dato quod ita sit, tamen spirari & generari, non sunt idem re: Ex hoc etiam sequitur quod generare, & spirare, important aliquas diuersat res: dato quod inter se sint idem re, & de hoc alias dixi satis. Alii ponunt istam differentiam penes modum agendi, & videntur ponere duplicem differentiam. Prima est, quia illud quod fit per modum natur ae, vel intellectus, fit per impressionem factam in intellectu possibili, qui materialiter in hoc se habet: illud autem quod fit per modum voluntatis, sit vt dicunt non per talem impresiionem factam de illo de quo fit materialiter: vnde vt dieunt, actus volendi non fit per hoc quod voluntati, aliquid imprimatur; sed per hoc quod ipsa exprimit aliquid extra se, sicut fsamma fit de carbone per ex sufflationem, & fit non per impressionem: quia carboni nihil imprimitur: sed per ex pressionem: quia fsamma exprimitur de carbonc: & sic etiam dicunt Spiritum sanctum produci quasi per expressionem de essentia diuina, vt est voluntas de qua quasi de materia dicunt produci Spiritum sanctu. Secunda differentia est, quia vt dicunt, illud quod sit per modum naturae non fit libere: sed per inipetum, & per quandam necessitatem praeuenientem actum: illud autem quod fit per modum volnntatis, fit libere & cum quadam vltroncitate, siue necessitate praeueniente actum, licet sit ne cessitas concomitans actum: quia productio Spiritus sancti necessaria est. Ista positio est impossi bilis, & videtur quasi fictio quaedam, & fabula, Primo ergo intendo improbare primam differentiam, primo. Quia impressio alicuius formalis suo materiali, nihil est aliud quam facere quod for¬ E ma sit in eo cuius est forma: sieut forma deber esse in materia, sed numquam fit aliquid vnum ex duobus, sicut ex materiali, & formali: nisi per hoc quod formale est in materiali, vel forma in materia, & sicut in materia. Ergo impossibile est aliquid fieri ex duobus, ex vno sicut ex materiali, & alio sichit ex formali: nisi per impressionem iplrus for malis in ipso mateaiali: Et ideo nihil est dictu quod quaedam sunt per impressionem in ipso materialia quia omnia fiunt per impressionem in ipso materiali quantum ad illa quae habent materiam, vel materiale: potest etiam omnis talis productio dici erpressio, in quantum forma quae pritis erat in potentia materiae tantum, nunc est in esse propriae naturae & quasi extra: non propter diuersitatem essentiae: quia ante productionem compositi non erat nisi vna essentia tantum in esse propriae naturae: scilicet materia in qua in potentia dicitur esse forma: sed post productionem compositi sunt ibi duae essentiue realiter differentes. Secundo idem improbo sic, quia, secundum eos flamma fit per expressionem: non per impressionem: sed ssamma sit naturaliter, & virtute naturae; & modo natu. rae: Ergo illud quod fit per modum naturae, fit per expressionem: cuius oppositum ipsi dicunt. Tertio, quia in persona filii, vel Spiritus sancti, non est dare nisi duo scilicet essentiam, & relatio nem: nec potest poni quod relatio plus in prima tur essentiae, vel exprimatur de ea in vna persona quam in alia; vtrobique enim relatio est idem re cum essentia; & est ei intranea per identitatem realem & differt sola ratione: vnde ponere in vno plusquam in alio impressionem formalis in materiali, est fictio: Exemplum autem quod ponitur de carbone est trupha, quia flamma non fit de carbone qui remanet: sed de fumo resoluto ab eo in quo fumo imprimitur forma fsammae. Ponunt etiam exemplum de corpore concauo quod figutetur in toto, scilicet a superficie in supersiciem, figura interior fiet per impressionem, quia fiet intra; sed exterior fiet per expressionem, quia fiei extra: hoc etiam exemplum nimis truiphatorium est: quia prouenit ex ignorantia de Iu intra, & extra; prout aciuntur in loco, vel situ; & prout accipiuntur secundum esse in subiecto, vel materia. Nam figura quae est interior quantum ad situm partium, & intra suum subiectum: sicut & illa quae est in concauo: vtraque enim est in suo subiecto, siue intra suum subiectum, & non extrae accipiendo intra & extra secundum esse in subsecto. Dicere etiam quod persone diuinae producatur de essentia diuina materialiter, vel quod essentia sit materia, non videtur conueniensquia actus communicatus a producente, producto: est essentia diuina, & non materia in qua recipia. tur actus: sed verum est quod in creaturis specialiter, simul producitur actus, & commnnicatur actus, per hoc quod fit compositum quantum ad ipsum actum, vel formam: illud autem quod sic communicatur, quod non producitur: sed praesupponitur: quantum ad illud quod est ipsi productioni: est materia, in diuinis autem actus qui communicatur, non producitur, & secundum rationem intelligendi praesupponitur ipsi productioni: ita quod essentia diuina prout est in patte secundum rationem intelligendi praesupponitur suae communicationi, qua communicatur Filio1 & quantum ad hoc videtur habere quandam similitudinem cum materia: sed in hoc disfert, quia materia in creaturis quae praesupponitur productioni rei materialis praeexistit, non in agente, sed in passo: Ex quo fit quod materia quae existit igni qui generatur, non praeexistit in igne generante: sed in aqua, vel aere ex quo corrupto sicut ex materia transeunte fit ignis: essentia autem diuina non praeex issit in aliquo passo vt ex vno corrupto, vel transeunte producatur materialiter persona diuina, neque potest dici produci realiter loquendo sicut ex materia : & si dicatur, improprie dicitur: Secunda etiam differentia nulla est: quia siue per impetum intelligant carentiam suecessionis, quia in impetu dicitur fieri, quod cito fit: siue intelligant necessitatem aequalis impetus: esse vtrobique: constat enim quod vtraque emanatio est sine successione: Tertium tantum est de necessitate praeueniente tam in vna quum in alia, nam necessitas praeueniens actum, non potest intelligi nisi necessitas agentis in agendo: ita quod necessitas agentis virtutis actiuae ad agendum, praeintelligitur ei qued est actum vel actionem esse necessariam: constat enim quod virtus spiratiua in Patre & Filio, est ita necessario determinata ad spirandum: sicut virtus generatiua in Patre ad generandum: Ergo aequaliter ibi nacessitas praeueniens nisi velint dicere quod necessitas quae est in patre ad generandum: sit necessitas violentiae, & alia sit necessitas ex propria natura rei, hoc autem esset valde ertoneum, ponere necessitatem vio lentiae in Deo: Iterum etiam non potest dici quod aliquid praeexistat virtuti generatiuae, imponens ei necessitatem ad generandum, plus quam virtuti spiratiuae: imo minus: quia virtus generatiua inest generanti ab alio: sed virtus spiratiua inest alicui saltem filio ab alio: vnde ista nullam soliditatem, vel etiam probabilitatem videntur habere: hoc sufficiat de primo.
Nunc restat secundo ponere positionem quam credo veram. Sciendum est igitur quod in productione personarum diuinarum tria sunt consideranda: scilicet habitudinem virtutis actiuae ad actum eliciendum, & suppositum agentis, & ordinem emanationum.
Quantum ergo ad primum scilicet secundum habitud inem virtutis actiue ad actum eliciendum, non est modus voluntatis in productione cuiuscunque personae diuinae, sed tantu modus naturae. Cuius ratio est quia modus voluntatis in hoc differt a modo naturae in eliciendo actum, quia modus nature est quando principium actiuum naturale non hibet in potestate suum actu, nec est indifferens adop posita, sed necessario ex proprietate naturae atentis determinatum ad alterum oppositotum: unde non est in potestate solis illuminare & non illuminare, imo est necessario determinatus ad illuminandum dummodo adsit illuminabile & nisi sit aliquid impediens. Agens autem per voluntatem prout distinguitur contra naturam habet in potestate sua agere vel non agere, & est indifferens ad opposita scilicet ad agendum & non agen¬ dum: Sed agens per virtutem spitatiuam non habet in potestate sua spirare & non spirare, vnde non est indifferens ad opposita, sed necessario est determinatum ex suae naturae nroprietate ad spifandum: Ergo in pioductione Spiritus sancti pei comparationem principii actiui ad actum eliciendum, non est modus voluntatis sed modus naturae tantum: vnde ita naturale est in Diuinis spirare Spiritum sanctum sicut generare filium.
Si autem consideremus supposita agentia pet comparationem ad ea inuenitur in productione Spiritus sancti modus voluntatis & non in productione Filii, ita quod vis spiratiua habet modum voluntatis & Spiritus sanctus habet modum amoris spirati a voluntate: Cuius ratio est quia quod uliqua duo agentia concurrant ad idem producendum, & sint agentia eiusdem ordinis, & aeque perfecte produceret vnum sicut ambo ita quod neccitius nec perfectius ambo quam vnum non videtur accidere in rebus creatis nisi in agentibus ex voluntate: duo enim ex amicabili societate possunt conuenire ad idem faciendum, ita quod vnus tantum faceret & ita perfecte sicut ambo, quia per voluntatem moderantur virtutem suam ita quod non tota virtute agant: Sed Pater & Filius spirant siue producunt Spiritum sanctum ita quod aeque perfecte producit vnus sicut ambo nec perfectius agunt ambo quam alter: Ergo virtus productiua per quam sic producunt habet modum voluntatis, quia duo coneorditer spirant vnum amorem.
Si autem attenditur ad ordinem productionum: licet ibi non sit ordo prioris & posterionis, ibi tamen vnus est ex alio & est ordo quo vnus est ab vno & tertius a duobus; ita quod de ratione tertii est quod sit product ab aliquo producto & sicsaltem secundum nostrum modum intelligend i productus per spirationem praesupponit aliam productio nem terminatam ad aliquam personam a qua producitur ipse spiratus: & vlterius sequitur quod spiratus est ille ad quem emanatio manens intra naturam intellectualem vltimo terminatur: In natura autem intellectuali vbi realiter intellectus differt a voluntate prima eminatio est emanatio intellectus: sequens autem emanatio & in qua vltimo terminatur emanatio manens intra naturam intellectualem, est emanatio pertinens ad voluntatem: nam primo est cognitio boni, deinde est amor sequens ad cognitionem honi, & ibi sistit emanatio naturae intellectualis nec intenditultra intra naturam intellectualem, licet possit vltta tendere in extra sicut in aliquid exterius operatum: & ideo quantum ad hoc Spiritus sanctus habet modum amoris procedentis a verbo in quo relucet bonum diligibile: & haec mihi videtur via Reuerendi doctoris Thomae; quia aliquando dicit quod illa emanatio dicitur per modum voluntatis quae vel praesupponit aliam, & hoc quoad ordinem emanationum, aliquando vero dicit quod ille qui procedit a duobus procedit per modum voluntatis, & hoc accipiendo istum mo dum per comparationem ad supposita agentia; ex his etiam potest patere ratio eorum quae dicuntur de emanatione Spiritus sancti: nam quandoquedicitur quod principium productiuum Spiritus sancti est natura Diuina vt habet modum voluntatis, & hoc verum est per comparationem ad supposita agentia: dicitur etiam quod voluntas est principium Spititus sancti non vt voluntas sed vt natura, quia Spiritus sanctus modo naturae producitur considerando habitudinem principii actiui ad actum eliciendum ad quem eliciendum ex natura sua est necessario determinatum: Et hoc sufficiat de secundo.
Nunc tertio ponendae sunt difficultates quae sunt contra ista. Prima est, quia secundum ista videtur quod Filius non sit vere vel proprie verbum;, vel saltem non magis proprie conueniat ei quod sit verbum quam Spiritui sancto: quia scilicet ista productio Filii non magis pertinet ad intellectum proprie quam productio Spiritus sancti nisi per quandam similitudinem ad ea quae sunt in intellectu creato: Sed ea quae dicuntur de aliquo secundum quandam similitudinem non dicuntur de eo proprie: Ergo esse verbum non conuenit proprie Filio vel saltem non plus ei conuenit quam Spiritui sancto. Secunda est, quia quicquid Deo nunc conuenst conueniret ei circunscripta omnicreatura: Sed circunscripta creatura intellectuali non conueniret filio modus ille intellectus plus quam Spiritui sancto, sed ei conueniret modus intellectus propter similitudinem intellectualem intellectus creati: Ergo falsum est dicere quod propter talem similitudinem ei conueniat modus intellectus plus quam Spiritui sancto. Tertia est quia secundum dictam positionem sequeretur quod non posset ostendi quod in diuinis sunt tres personae nec plures nec pauciores, hoc autem videtur inconueniens: Ergo, &c. Quod autem hoc sequatur ostenditur sic: quia non sunt nisi emanariones manentes intra sicut intelligere & velle nec est ibi nisi vnum intelligere & vnum velle, & ideo nec est ibi nisi vna persona producta per actionem intellectus & alia per actionem voluntatis: nec peci consequens possunt esse nisi duae personae productae & vna non producta: Ergo, &c. Secundum autem praemissa ista ratio periret tum quia secundum praedicta intelligere & amare non dicunt ipsas productiones, tum quia non videtur ratio quare tres non producant quartum & quartus, quintum & sic deinceps, si productio Spiritus sancti non differtin aliquo a productione Filii nisi quia Filius ab vno & Spiritus sanctus a duobus, vel nisi quia Filius est a non producto & sic eius productio non praesupponit aliam, secundum enim ista poterit dici quod quartus distingueretur ab aliis, quia procederet atribus & quintus, quia a quatuor, & dicetur quod productio quarti dis. fert a productione tertii, quia supponit duas emanationes, processio autem tertii non nisi vnam: videtur ergo quod praemissa non habeant veritatem.
Ad primum dicendum quod verbum diuinum non habet modum intellectus secundum quandam similitudinem, sed secundum veritatem eius emanatio est intellectualis, & secundum veritatem eius emanatio non praesupponit aliam, sicut emanatio Spiritus sancti praesupponit emanationem Filii: non ergo dicitur Filius habere modum intellectus secundum similitudinem tantum & non secundum rcei proprietatem, imo illud quod secundum veritatem conuenit emanationi intel lectus vbi intellectus realiter differt a voluntate conuenit ita Filio quod non Spiritui sancto, videlicet procedere nulla processione alia supposita: & in hoc habet secundum veritatem modum intellectus quem non habet Spiritus sanctus: habet etiam alias proprietates verbi quod est repraesentatiuum productum: & intra naturam intellectuale in quo non differt a Spiritu sancto, sed in hoc, quod modo intellectus est productum: sed in hoc differt a verbo nostro, quod quantum ad absolutum quod communicatur verbo diuino non minus communicatur ei illud quod est amoris, quam illud quod est cognitionis vel repraesentationis: quod non conuenit verbo nostro propter eius limitationem: nec propier hoc habet minus ratione verbi quam si tantum hiaberet illudquod cognitionis est: sicut etiam scientia Dei est verem iustitia & substantia: nec propter hoc minus proprie & vere dicitur icientia. Ad secundum dicendum quod circonscripto omni intellectu creato & creatura, & quantum ad existentiam & quantum ad possibilitatem essendi; dico quod adhuc conueniret Deo realiter quicquid ei nunc conuenit quantum ad ipsam rem in se pertinet, nontamen conueniret ei sub omni ratione sub qua nunc conuenit: vnde vt magis dicunt dato quod stante hipothesi conueniret Deo res quam nunc dicimus sapientiam, iustitiam & sic de aliis, non tamien maneret sapientia vt habens rationem aliam a substantia vel iustitia, &c. & similiter bene maneret persona pro cedens ab vno non procedente & persona procedens a duobus quorum alter est productus: sed stante hipothesi procedere ab vno non plus esset modus intellectus quam modus voluntatis nec ratio modi intellectus distingueretur a ratione moda voluntatis. Nec tamen sequitur ex hoc quod modus intellectus & voluntatis accipiatur in Deo tantum ad similitudinem ereati intellectus & non secundum rei proprietatem, imo secundum veram rei proprietatem: sed verum est quod stante ista hipothesr in nulla natura creata inuenirentur secundum proprietatem rei diuersae rationes intellectus & voluntatis: sicut etiam modo secundum proprietatem rei conuenit Deo ratio sapientiae & ratioiustitiae: sed stante hipothesi non conuenirent Deo vt rationes distinctae. Ad tertium dicendum quod illa ratio quae comuniter addu. citur de velle & intelligere sicut no probat efficaciter & demonstratiue absolute plures personas esse in Deo, ita etiam nec probat efficaciter ternarium personarum numerum: credo enim quod si scriptura posuisset in Deo pluralitatem personarum indeterminate non determinando numerum certum, & indeterminatum posuisset numerum ema narionum non ponendo certum numcrum, nullus efficaciter probasset ternarium personarum: vnde credo quod si scriptura nullum numeru deter minasset in personis vel emanationibus, fuissent multae opiniones de pluralitare earum: & ideo supposito binario emanationum quae sunt proprie non intelligere & amare sed dicere & spirare, potest efficaciter probari ternarius personarum: supposito enim ternario personarum potest satis efficaciter probari dualitas emanationum: sed neutro istorum supposito nunquam per velle & intelligere probaretur efficaciter ternarius numerus earum, sed tantum persuasiue. Notandum autem quod supposito quod Deus sit vnus actus qui est intelligere & velle, & supposito quod aliqua persona procedat per modum intellectus & voluntatis accipiendo modum intellectus & voluntatis sicut modo acceptum est per comparationem ad ordinem emanationum: sequitur quod sint tres personae & non plures, quia secundum istam viam illa sola persona procedit per modum intellectus cuius productio nullam aliam supponit illa autem non potest esse nisi vna, quia supponimus nunc quod impossibile est in diuinis duas personas procedere ab aliqua persona ita quod vna illarum non procedat ab alia: & ideo non po¬ A test dari nisi vna persona cuius emanatio non supponat aliam emanationem, siue non est dare nisi vnam personam quae sit a sola per sona non producta; hoc autem est produci per modum intel. lectus: non potest ibidari aliqua persona producta per modum intellectus nisi vna. Modus autem voluntatis est produci emanatione quae supponit aliam ad quam vltimo terminatur emanatio manens intra naturam intellectualem: hoc autem non potest conuenire nisi vni personae: quia si post productionem Filii ponantur plures personae productae, nulla illarum habebit modum volunta tis, nam illa quae immediare sequitur post Filium non habebit quod ad ipsam terminetur vltimo emanatio intellectualis, & ideo non habebit totum quod pertinet ad modum voluntatis. Similiter nec vltima, quia modus voluntatis requirit, quod sequatur immediate solam emanationem quae est per modum intellectus: hoc autem non conuenit vltimae, stante hipotheli, quia praesupponitduas emanationes quarum secunda non potest habere modum intellectus. Et sic secundum modum praeassignatum manente eodem absoluto non possunt esse nisi duae personae, quarum vna sit per modum intellectus, & alia per modum voluntatis: & sic sunt duae productae & vna non producta & per consequens sunt tres & non plures.
Ad rationem ergo primam in contrarium dicendum quod illa ratio probat quod in productione Spiritus sancti non plus est modus voluntatis, quam in productione Filii attendendo ad variam habitudinem quam habet vis spiratiua ad eliciendum actum spirandi: non autem probat quod ibi non sit modus voluntatis, attendendo ad supposita agentis & ad ordinem emanationum. Ad secundum dicendum quod vis spiratiua quandoque dicitur esse essentia diuina vt est voluntas, & quandoque dicitur quod est voluntas vt est natura: quia comparando productionem Spiritus sancti, ad productionem Filii dicitur quod natura diuina ibi vt voluntas est principium agendi ad denotandum quod sic naturaliter producitur Spiritus sanctus per comparationem principii passiuiad actum eliciendum, quod tamen est ibi modus voluntatis per comparationem ad supposita agentia & ad ordinem productionum: & quia in primo quod pertinet ad modum naturae conuenit Filio, in secundo autem quod pertinet ad modum voluntatis distinguitur ab eo, ideo modus voluntatis accipitur vt magis formale & quasi distinctiuum: Comparando autem productionem Spiritus sancti ad productionem creaturarum, ideo dicitur quod ratio agendi in productione Spiritus sancti est voluntas vt natura, ad denotandum quod sic est ibi modus voluntatis per comparationem ad suppo. sita agentia, & ordinem productionum, quod tamen est ibi perfectissime modus naturae est naturalis productio, per comparationem principii actiui ad actum eliciendum, & quia in hoc praecipue differt productio Spiritus sancti a producione creaturarum quibus conuenit produci per modum vosuntatis per compatationem principli actiui ad actum eliciendum, quia producuntur libero arbitrio, ideo ponitur modus naturae in productione Spiritus sancti, sicut formale & distinctiuum a modo productionis creaturae.
On this page