Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Triplici autem ex causa institura sunt sacramenta, pro prer humiliationemi, eruditionem, & exercitationem, &c.
Ad hoc omissa distinctione de necessario dicendum quod accipiendo necessarium in habitudine ad finem melius habendum, sine quo non habetur finis ita bene; instituere sacramenta fuit necessarium ad salutem nostram, & hoc post lapsum, ita quod sunt hic tres conclusiones ostendendae.
Secunda est quod in diuersis statibus, scilicet, legis naturae Moysaicae, & legis Christi debuerunt institui diuersa sacramenta.
Prima conclusio probatur ex tribus. Primo ex parte. intellectus quia ille modus suae sacrationis, & sanctificationis: fuit magis conueniens homini per quem magis sibi innotesceret sua sanctificatio. Sed talis modus est sanctificatio quae fit per sacramenta sensibilia. Ergo talia sacramenta instituere ad sanctificationem hominis fuit necessarium siue conueniens. Maior patet: quia cum sanctificatio hominis fit secudum intellectum & affectum, ita quod post lapsum est quasi quaedam sanatio intellectus & affectus, conueniens est quod homo ad dictam sanitatem disponatur per intellectum & affectum, sed hoc fit per cognitionem suae sanctificationis. Ergo, &c. Minor similiter ostenditur, quia praecipue in statu naturae lapsae spiritualia nata sunt innotescere homini ex similitudine corporalium quae sunt maxime nota, adeo quod multi crediderunt quod nullum ens esset nisi corpus.
Secundo ex parte affectus, quia ille modus magis est conueniens curationi spirituali hominis qui magis repugnat morbo, sed modus curationis per sacramenta est homini. Ergo, &c. Maior de se patet minor probatur: quia illa curatio maxime contrariatur morbo humano, quae contrariatur inordinato affectui hominis circa sensibilia quo affectu contra Deum afficitur ad sensibilia: sed isti inordinationi maxime contrariatur quod homo se humiliet sensibilibus de mandato Dei, & de mandato eius ordinate se habeat ad ipsa: hoc autem maxime fit per vsum sacramentorum. Ergo, &c.
Tertio ostenditur ex parte effectus exterioris, quia conueniens sanitati est, & curationi spirituali hominis, quod circa illa a quarum occupatione non potest bene auelli, habeat aliquod exercitium sanctum & bonum. Hoc autem fit per vsum sacramentotum. Ergo, &c. Maior patet: quia conueniens est quod homo habeat exercitium bonum in illis ad quem habet inclinationem ad hoc quod occupetur circa vsum exteriorum sensibilium: sicut videmus magnos occupare se circa hortorum plantationes, venationes & consimilia. Circa autem talia sensibilia non potest habere ita bonum & sanctum exercitium sicut per vsus sactumentoruma ergo, &c:
Secunda conclusio declaratur sic. Ad cuius euidentiam sciendum quod sacramenta, sicut frequenter dictum est, sunt instituta ad curationem hon inis quantum ad sanitatem spiritualem, & ad protostandum fidem quam homo de bet habere de redemptore. vlterius sciendum quod homo aliter hibuit fidem de redemptore in statu innocentiae, & naturae lapsae: quia in statu innocentiae non habebat aliquam fidem explicia tam de redemptore: quia manente illo statu non fuisset necessanta redemptio. In statu autem naturae lapsae oportebat habere fidem explicitam de redemptore: quod homo deberet a Deo redimi qualitercumque hoc esset. Sed quod deberet habete talem vel talem redemptorem, vel talem modum redimendi, quod communiter populus ignorabat: nec habebat de eo fidem explicite, sed maiores vt Patriarchiae de hoc habebant fidem explicitam, quia nec tunc etiam ita explicite habere non erat necessarium: quia nec erant ita corrupi homines per peccatum tunc, sicut postea fuerunt, vt, scilicet, esset necessarium eis magis explicite scire modum redemptionis, vt magis retraherentur a peccato sicut fuit postea. Et ideo tempore illo fuerunt sacramenta, scilicet, oblationes, & decimae & immolationes, figurantes explicite, & indeterminate redemptionem humanam: Postea vero tempore legis Moysi, inualescente peccato oportuit magis in speciali habere fidem deredemptore & de modo redimendi, vt homo magis retraheretur a peccato. Et debuerunt etiam habere maiorem occupationem in vsu sacramentorum, vt minus possent vacare illicitis. Et ideo tunc expressiora representatiua redemptoris & modus redimendi sunt instituta: sicut immolatio agni, & multa alia caerimonialia. In lege autem gratiae in qua omnia sunt explicite, & in se explicita sunt instituta sacramenta, quae maxime explicite ea quae sunt fidet protestantur. Ex his potest formaritalis ratio. Illa quae sunt instiruta ad protestandum fidem, & ad curandum morbum humanum, debent diuersificari secundum diuersum statum modi humani & fidei: sed vt modo patuit in praedictis tribus, diuersificatus est morbus humanus, & explicatio fidei. Ergo in praedictis tribus legis sacramenta, quae sunt contra morbum humanum. & protestatio fidei debuerunt diuersificari.
Ad euidentiam tertiae conclusionis sciendum quod licet homo in statu innocentiae indiguisset gratia perficiente & eliciente, non tamen indiguisset gratia vt curatiua alicuius morbi spiritualis.
Iterum sciendum quod de cognitione hominis in statu innocentiae potest esse duplex opinio. Vna sicut Adam habuit notitias omnium per species infusas, ita & posteritas sua: vel quod filij euius acquifiuissent per sensus scientias de rebus: quod credo esse verius, & suppono ad praesens. In hoc tamen erit, differentia, in statu illo & isto fiunt multae perturbationes fantasmatum propter multas dispositiones & passiones corporistunc: autam fuissent clarissima, & quietissima sine aliqua perturbatione. Vnde credo quod in statu illo quilibet plura sciuisset incomparabiliter via naturae, quam quicumque quantumcumque subtilis. Et en quae fuissent eis a Deo releuata potuissent credere absque quacumque difficultate. Et ex his sensibilibus faciliter & clare potuissent intelligere spititualia: sicut cognoscuntur effectus ex causis, & ex conditione animae suae, homo tune ista cognouis¬ set, dato quod eius cognitio naturalis incepisset a sensibus: tamen non indiguissetper meta phoricas similitudines sensibilium instrui ad cognitionem spiritualium: sicut modo communitas rudis populi instruitur per exteriorem ablutionem corporis de interiori ablutione mentis. Alind enim est scire spiritualia ex sensibilibus prius notis, & aliud est manuduci ad ea per qua sdam similitudines metaphoricas sensibilium.
Tertio sciendum quod affectus hominis non fuisset tunc ad sensibilia inordinate inclinatus, sed fuisset liber & eleuatus ad supernaturalia contemplanda: nec per consequens occupatio circa sensibilia fuisset sibi magis delectabilis quam circa spiritualia. Et sic non fuissent sacramenta necessaria ad vitandum occupationem malam circa sensibilia. Ex his potest formari talis ratio. In illo statu non sunt necefsaria sacramenta in quo & intellectus faciliter sine metaphoricis similitudinibus sensibilium potest intelligere spiritualia quae nata sunt fieri in homine, & in quo in affectu non est morbus, & inordinatio circa sensibilia, & in quo occupatio circa sensibilia non est necessaria ad vitandum malam occupationem circa sensibilia. Et hoc patet ex eis per quae probata est prima quaestio huius quaestionis: sed status innocentiae erat huiusmodi. Et hoc primum eximmediate dictis, ergo, &c. Et sic patet tertia conclusio.
On this page