Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Distinctiones 33 et 34
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestiones 1 et 2 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestiones 1-2 : Utrum synderesis sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 4
Utrum creatio angeli sit idem angeloAlensis 2. p. q. 6. m. 2. et 3. D. Thom. 1. p. q. 45. art. 3. Henric. quodi. 9. 9. 3. D. Bonav. hic. arl-3?^9. 2. FEüch, apt 1-4. MA q. 32. art. 2. Soncinas 5. Met. quaest. 28. Vasquez 1. p. d. 113. cap. 3. Durand. 1. d. 30. quaest. 2. Suar. 2. Met. d. 4T. secl. 2. Occham 1. d. 3. Vide Scot. 9. Met. quaest. 3. 4. et 11. in TheOrem. S creans non est nisi. Mavron. 2. d. 4. quaest. 4. Bocon. 2. dist. 1. quest. 3. Argentin. 2. d. 20 4. 1. Biel. 2. d. 1. quast. 1.
Arguitur (b) primo quod non, quia secundum Avicennam. 5. Met. equinitas est tantum equinitas, nec una, nec plures; igitur pari ratione, Anzelus tantum est Angelus, et non est idem sibi realiter aliquis respectus.
Praeterea, creatio (c) Angeli non est nisi in primo instanti naturae, quando Angelus accipit esse. Sed Angelus manet post primum instans, et nihil manet sine eo quod est idem sibi realiter; igitur, etc.
Item, si ita esset (d), Deus non posset Angelum annihilatum eumdem numero reparare; consequens est falsum, igitur et antecedens. Probatio consequentis, quia non potest eamdem creationem reparare, ut videtur, quia nec eumdem motum numero secundum aliquos, quia interruptio prohiberet illum esse eumdem numero.
Praeterea, ignis (e) genitus est causaliter ab alio igne generante, et per consequens habet naturam ab ipso, et tamen creatio non est in igne genito causaliter ab igne gcenerante; igitur, etc. Minor probatur, quia tunc ignis genitus haberet ab igne generante, quod esset creatura, quia a quocumque agente est creatio in igne, ab illo ignis creatur. Consequens videtur esse falsum, quia ipsum esse creaturam, tantum dicit respectum ad Creatorem.
Item, mutatio (f) differt a termimno ad quem; creatio est mutatio, igitur, etc. Probatur major, tum quia mutatio praecedit terminum; tum quia mutatio est in genere passionis, quia et motus, secundum Commentatorem 5. Physic. Terminus autem intrinsecus est ejusdem generis cum terminato, sicut punctus circuli; forma autiem ad quam est mutatio vel motus non est de genere passionis, ex 9. Physicor. Probatio minoris, tum quia nova relatio non advenit alieui sine mutatione alterius, extremi; sed per creationem est nova relatio creature ad Deum, quia aliquid novum dicitur de creatore, et non nisi propter novam relationem in eo ad quod dicitur. Confirmatur per Augustinum 5. de Trinit. cap. ultim. Ea, quae sunt relativa ad Deum, cum mutatione ejus, de quo dicuntur, existunt; tum quia in omni genere est aliquid unum, quod est mensura omnium aliorum, quae? suni in illo genere, ez 10. Metaph. Primum autem in genere mutationum non videtur posse poni generatio, quia non est ratio mutabilitatis in omnibus mutabilibus, quia non omnia mutabilia sunt genita. Similiter non est maxima oppositio inter terminos generationis, qui sunt privatio et forma; sed major oppositio est inter terminos creationis, qui sunt contradictorii, ut ens et nihil; igitur creatio est prima mutatio. Oppositum, quia si est alia: aut ergo creator, quod non convenit, quia creatio est nova; aut medium inter creatorem et creaturam, quod non convenit, quia non est medium; aut posterius re creata, quod non convenit, quia est quasi via ad esse creaturae; igitur, etc.
Occasione hujus quaestionis quaerit in genere: Utrum relatio creature ad Deum sit eadem fundamento. Et pro parte negativa affert duas rationes, et pro affirmativa unam.
Et quia hae questio dependet a quadam alia, scilicet de identitate relationis ad suum fundamentum, et hic specialiter loquendo de relatione, quae: est creatura ad Deum, ideo quaero: Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento ? Quod non, si omnia alia a Deo habent relationem ad ipsum; igitur omnia alia essent ad aliquid, non tantum accidentaliter, sed etiam per identitatem. Consequens videtur impossibile, quia illud infert Philosophus 4. Metaph. ex dictis dicentium, omnia apparentia esse vera.
Praeterea,Praedicamenta sunt primo diversa ex 5. et 10. Metaph. et simpliciter diversa entia, quia ens secundum se dividitur in illa; ergo nihil unius Praedicamenti est idem ens alieui alterius praedicamenti; ergo nulla relatio est eadem alicui absoluto.
Oppositum, non minus dependet quodlibet creatum ad Deum, quam quodcumque causatum ad aliud causatum, quia dependentia ad primum videtur esse essentialissima. Sed totum habet relationem ad partes eamdem sibi, quia non potest esse totum, et non esse ex partibus; ergo pari ratione ad causam primam, licet extrinsecam, habebit dependentiam eamdem sibi. Licet enim causa extrinseca non componat rem sicut facit causa intrinseca, perfectius tamen causat rem, quam causat intrinseca, componere enim includit imperfectionem, scilicet potentialitatem.
Sententia Henrici et aliorum, relationem in universum non distingui realiter a fundamento, suadetur quinque rationibus.
Haec dicitur, (a) quod omnis relatio est eadem fundamento. Pro ista opinione arguitur multipliei-: ter. Primo, quia relatio tranfertur ad Deum, secundum propriam: rationem relationis, et ideo in divinis dicuntur manere duo Przdicamenta proprie, scilicet Substantia et Relatio. Sed si de ratione relationis esset, quod esset alia res a fundamento, igitur in Deo est res et res, et 1ita compositio, quod est contra simplicitatem divinam. Et ex hoc medio arguitur ceeneraliter, scilicet ex simplicitate divina; non enim est compositius album simile quam album tantum, et per eonsequens relatio similitudinis non addit aliam rem a fundamento.
Secundo hoc idem arguitur per viam mutationis, quia si esset alia res a fundamento; igitur cvicumque fundamento ipsa adveniret de novo, ipsum mutaretur realiter. Hoc videntur negare mult» auctoritates, Philosophi 5. Physicor. ubi negat in ad aliquid esse motum vel mutationem; Boetii tertio de Trinit. Anselmi, etiam Monol. 3. quaeere eum ibi.
Tertio arguitur ex hoc, si relatio esset alia res a fundamento; ergo similitudo haberet suum proprium inesse aliud ab inesse albedinis, quod videtur inconveniens prima facie, quia tunc relatio fundata super substantiam, si qua esset, esset accidentalis propter suam propriam accidentalitatem, quod videtur esse contra Simplicium super Predicamenta, ubi dicit, quod Philosophus prius tractat de Quantitate et Qualitate quam de Relatione, quia relatio fundatur in istis immediate, et hoc loquendo de relatione accidentali; igitur. relatio fundata super substantiam, non habet ex se propriam accidentalitatem.
Probatur etiam idem illatum prius esse inconveniens, quia tunc cenus relationis non esset simplex, sed quasi compositum, ex in et ad, quod videtur inconveniens, quia primus conceptus cujustibet ceneris primi, debet esse simplex omnino, ut videtur; ergo, etc.
Quarto, si esset ita quod esset alia res a fundamento, esset tunc processus in infinitum in relationibus. Nam si ista relatio sit alia res a fundamento, pari ratione et illa alietas, quae est quaedam relatio, est alia res a fundamento, et sic erit processus in infinitum in relationibus, et hoc est inconveniens. 2
Quinto, relatio non habet distin- ctionem in species suas, nisi penes fundamenta, non enim differt dominium a. paternitate penes hoc, quod est esse ad, sed penes fundamentum; nec relationes ille disquiparantiae distinguuntur, vel sunt eaedem cum relationibus aequiparantis nisi propter unitatem et difformitatem in fundamentis. Sed si relatio esset alia res a fundamento, haberet ex se formaliter distinctionem in suas species; igitur, etc.
Sententiam non distinguentem relationem realiter a fundamento, impugnat Doctor sex rationibus continentibus pulchram doctrinam Philosophicam, et sex auctoritatibus, tribus scilicet ex patribus, et aliis tribus ex philosophis, desumptis.
Contra istam (b) opinionem arcuo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A potest esse realiter sine contradictione. Sed multae sunt relationes, sine quibus fundamenta possunt esse sine contradictione; ergo multa sunt relationes, qua non sunt realiter eaedem cum fundamento. Probatio majoris, quia quod idem ens realiter sit realiter, et non sit realiter, videtur esse oppositum primi principii, ex quo principio, videtur statim concludi diversitas entium, quia si de aliquibus duobus dicantur contradictoria,- eodem modo quo dicuntur de eis, videntur esse non idem, et ita si contradictoria, scilicet esse et. non esse, dicantur de eis, videntur esse non idem in esse, sive non idem ens.
Confirmatur (c) istud, quia si illa major negetur, non videtur relinqui unde possit distinctio entium probari. Diceretur enim a protervo, non tantum, quod in uno supposito plures naturae, ut substantia et accidentia sint eadem, sed quod Socrates et Plato, vel Socrates et lapis, vel album non differunt realiter.
Et si arguatur contra eum, quod socrates potest esse Socrates, non existente lapide, et per hoc coneludatur distinctio unius ab alio; vel Socrates potest esse Socrates, et non esse albus, et per hoc coneludatur distinctio subjecti et accidentis, et negabitur consequentia, quia protervus negabit tibi propositionem cui inniteris, et eul innituntur istae consequentis, quam propositionem etiam tu negas.
Hanc (d) etiam propositionem: Illa sunt distincta realiter, quorum unum potest manere sine altero, negaret protervus. Negata vero ista, perit tota doctrina Philosophi 7. Topicorum, qua docet quod propositio vel problema, faciliter destruitur per contradictionem inventam, sed difficulter constituitur. Si autem negetur propositio ista, non videtur posse destrui, quia si non destruitur per contradictionem, nec per aliquam aliam oppositionem, aut saltem non faciliter; et facillime videtur posse sustineri, quia nullus loeus secundum cum vel ab eo assignatus, videtur efficax ad destruendum aliquid, si iste locus destruatur.
In ista (e) etiam via Philosophi, fundatur illa via de motu sive mutatione, a1 probandum distinctio- nem,qua utitur Philosophus ad probandum materiam esse aliam rem a forma quia manet eadem sub oppositis formis, qua etiam utitur Philosophus 4. Physic. ad probandum locum esse aliud a locato, quia idem locus manet cum diversis locatis.
Minor (f) etiam apparet in omnibus relationibus, quarum fundamenta possunt esse sine terminis, sicut est in omnibus relationibus sequiparantiae, sicut sunt simile, equale, ae hujusmodi. Si enim hoc album sit, et aliud album non sit, hoc album est sine similitudine, et si aliud album fiat, in hoc albo est similitudo; potest igitur esse sine ista, et cum ista. Similiter est in multis relationibus disquiparantie. Si enim iste sit homo, et nullus alius subsit potestati suze, est sine dominatione, et potest esse dominus servorum accessione, sicut dicit Boetius, et ita est de multis aliis, de quibus omnibus non oportet exempla adducere.
Confirmatur etiam ista ratio quantum ad se totam, quia istae confirmationes tactae, valent pro majori. Si enim relatio nihil aliud sit realiter a fundamento, quod tamen manet sine ea, videtur negari inearnatio, et separatio accidentium a subjecto in Eucharistia; videtur etiam negari omnis compositio in entibus, et omnis causalifas causarum secundarum.
Probatio (g) primi inconvenientis, si idem realiter natura humanae sit unio ejus ad Verbum; igitur si Verbum nunquam assumpsisset naturam illam, et fecisset, illam absolutam eamdem, ipsa aeque realiter fuisset unita Verbo, sicut modo est, unita Verbo, quia tota realitas fuisset tunc, qua modo. Si etiam deponeret illam naturam, manente tamen ipsa eadem in se, maneret natura illa realiter unita Verbo, et ita realiter sicut nunc est unita, quia salvaretur tota realitas naturae tune, sicut modo.
Secundum etiam de Eucharistia probatur, quia si manet eadem quantitas, quae prius erat panis, et nihil aliud est inhaerentia ejus panis, quam realiter ipsamet quantitas; igitur illa unitur realiter pani, vel eum informat nunc sicut prius.
Tertium probatur, quia si A et 5 componant A B, et istarum partium unio ad invicem nihil aliud sit realiter nisi ista absoluta A et B; ergo separatis realiter A et B, manet tota realitas illa, quae est ipsorum A et B unitorum, et tunc A et B separata manent realiter unita, et ita manet compositum separatis partibus componentibus, et ita compositum non erit compositum, quia quod manet compositum separatis partibus componentibus nonest compositum ex eis; nihil enim esset tunc nisi unum aggrecatione, sicut Philosophus videtur deducere 7. Metaphysice.
Probatur etiam quartum, quia quidquid causatur a diversis causis secundis, praeexigit in eis debitam proportionem et approximationem ad hoc quod causetur ab eis. Sed si ista approximatio et proportio nihil sint, nisi ipsamet absoluta; igitur ista sunt realiter ita causativa hujus effectus, quan- do non sunt approximata, sicut quando sunt approximata, et ita ipsa approximata, nihil possunt causare realiter, quod non possunt causare etiam non approximata; nulla enim realitate alia posita non potest aliqua res causari quae prius non potuit causari, et ita potuit fuisse argutum uin tertio inconvenienti de partibus componentibus, quia si A et. P separata non componant A B; igitur nec ipsa unita, quia eadem res sicut absque omni realitate alie, non potest aliquid causare modo, quod prius non potuit, ita nec ez:edem res absque omni realitate possunt aliquid componere, quod prius non potuerunt componere; igitur, etc.
Praeterea (h) secundo principaliter arguo sic contra praedictam opinionem: Nihil finitum continet secundum perfectam continentiam formalem et virtualem, opposita formaliter, quia quantumcumque, concedatur in Deo perfectissima continentia omnium perfectionum, secundum identitatem eorum qua sunt in eo, non tamen potest continere opposita formaliter absoluta in se, licet in se possit habere talia opposita virtualiter, et relativa formaliter, sed ex hoc concluditur infinitas fundamenti. Sed aequalitas et inaequalitas sunt opposita formaliter, et similitudo et dissimilitudo similiter, saltem ad idem correlativum; ista autem perfecte possunt fundari in eodem fundamento successive; igitur idem fundamentum, neutrum istorum continet virtualiter, et secundum perfectam identitatem, quia qua ratione non ambo, eadem ratione nec alterum.
Praeterea tertio arguitur: Idem non continet plura ejusdem rationis secundum perfectam identitatem eadem sibi, sed plures relationes ejusdem rationis sunt in eodem fundamento, sicut plures similitudines fundantur in eadem albedine. Major apparet inductive in omnibus, qua continent plura per identitatem, quia unum continens continet unum tantum ejusdem rationis.
Item (1) quarto sic: Continens aliquid per identitatem, si est perfectius concludit etiam contentum in eo esse perfectius per identitatem, sicut anima perfectior habet perfectiorem intellectum, et secundum ponentes eamdem esse for: mam intellectivam et sensitivam corporeitatis et substantiz, intellectiva perfectiorem sensitivam includit quam sit sensitiva in brutis. Non autem semper fundamentum perfectius continet in se perfectiorem relationem, quia non omne albius est similius, manifestum est ad sensum; igitur, etc.
Praeterea, (k) quinto: Contenta in aliquibus per identitatem, non minus differunt incontinentibus magis distinctis. Sed relationes fundata in duobus generibus minus differunt, quam duse relationes fundatsee in re ejusdem generis, imo in eadem specie specialissima. quia aequalitas quae fundatur super quantitatem, et similitudo fundata super qualitatem, minus differunt (quia unius modi) quam similitudo et relatio potentiae active, qua possunt fundari super eumdem ca- lorem, quia alterius modi; igitur, etc.
Sexto, (I) relatio rationis est alia res rationis a suo fundamento; ergo relatio realis erit alia res realis a suo fundamento. Consequentia probatur, quia sicut relatio rationis est modus objecti in primo actu intellectus, et tamen non est in se nihil in genere intelligibilium, sed est in se aliquid vere intelligibile, licet non ita primum vel aeque primum, sicut illud cujus est, modus, et ita non intelligitur nisi in actu reflexo, et ideo non ita perfecte sicut illud cujus est modus. Ita etiam relatio realis, licet sit modus sui fundamenti, et non aeque primo cum eo, eeque perfectum cum eo, tamen in se est res aliqua, quia quod in se nihil est, nullius est modus realis, non enim est aliquod nomen generalius, quam ens vel res, secundum Avicennam 1. Metaph. cap. 5. et ideo cui non convenit esse ens vel res, ei non convenit aliquod esse reale.
Praeterea, (m) probatur conclusio ista ad quam adduete sunt rationes per auctoritates, et primo per Augustinum 5. de Trin., c. 5. "In rebus creatis quod non secundum substantiam dicitur, restat. ut. secundum accidens dicatur", ubi expresse vult quod relatio sit accidens in creatura. Et licet sit. dubium, si haec habeat intelligi de relatione, quae est creaturae ad Deum, famen verum est de illa relatione,qua amitti potest. manente fundamento, et secundum veritatem. secundum suam intentionem.
Item per Ambrosium 1. de Trin. c. 5. Si prius erat Deus, et postea Pater. generationis accessione mutatus est, avertat Deus hanc. dementiam a fidelium mentibus; ergo per solam accessionem relationis realis fieret mutatio in persona divina secundum ipsum, quod non esset, nisi esset illa relatio aliqua res alia a fundamento, quia fundamentum praeexistit.
Item Hilarius 12. de Trin. dicit: Nasci quod erat, jam non tantum nasci est, sed seipsum demonstrare nascendo est, et loquitur de nativitate Filii Dei; igitur relationem novam dicit nasci.
Item Philosophus in Praedicamentis: Ad aliquid sunt quaecumque hoc ipsum, quod. sunt ad aliud sunt, et per hanc rationem excluduntur substantiae, quae licet sint aliorum, non tamen sunt ad aliquid; igitur accipitur hoc ipsum quod sunt, non pro esse in intellectu, sed pro esse in re, scilicet quod relationes in re hoc ipsum quod sunt, aliorum sunt, fundamentum autem non est ad aliud hoc ipsum, quod est; igitur est aliud esse hujus, et aliud esse illius; ergo, etc.
Item Philosophus 12. Metaph. c. 2. vult quod sicut principiata sunt alia, ita et principia; et exemplificat specialiter de distinctione relationis ad alia, et principiorum relationis ad principia aliorum.
Item (n) Avicenna 3. Metaph. c. de Relatione, videtur velle ex intentione, quod relatio habeat certitudinem propriam; et in principio capitis, vult quod secundum suam certitudinem, habeat proprium Za- esse et propriam accidentalitatem.
Refutat modum dicendi ipsorum, qui volunt relationes esse tantum entia rationis, et sic non esse idem fundamentis, nec realiter distingui ab eis, quia non sunt realitates, contra quos infert quatuor absurda gravissima.
Et (a) quia posset proterviri de relationibus, concedendo eas non! esse easdem realiter fundamento, non famen esse alias realitates, negando eas esse aliquas res, dicendo relationem tantum esse in actu intellectus comparantis.
Contra haec arguitur primo, quia hoc destruit unitatem universi. Secundo, quia destrui omnem compositionem in universo, substantialem et aecidentalem. Tertio, quia destruit omnem causalitatem causarum secundarum. Quarto, quia realitatem scientiarum mathematicarum destruit.
Primum probatur faciliter, quod scilicet. destruat unitatem universi, quia secundum Philosophum 19. Met. unitas universi, est in ordine partium ad se invicem et ad primum, sicut unitas exercitus, est in ordine partium exercitus inter se et ad ducem. Et ex haec contra negantes relationem esse rem extra actum intellectus, potest dici verbum Philosophi 12. Met. quod tales qui sic dicunt: nconnexam faciunt universi substantiam.
Secundum (b) probatur, quia nihil est compositum sine unione partium componentium, ita quod partibus separatis non manet compositum. Nihil autem reale dependet ab eo, quod est tantum ratio, etl. praecipue quod est tantum ratio causata per actum intellectus nostri, et saltem reale tale, quod non est artificiale; igitur nulum totum compositum erit reale naturale, si necessario ad suum esse requirat relationem, qua relatio nihil est, nisi ens rationis.
Tertium (c) probatur, quia causatio effectus realis non requirit ens rationis in causa, et non possunt causae secundo causare nisi proportionate et approximate; igitur si ista approximatio est tantum ens rationis, non poterunt sub ista approximatione causare aliquid reale, quod sine ista approximatione non possunt causare; et si ista approximatio, qua est relatio, nulla res est per te, igitur causs secunde nihil confert ad posse causare.
Quartum (d) probatur, quia omnes conclusiones Mathematicae demonstrant relationes de subjectis, quod apparet primo ex auctoritate Philosophi 13. Met. c. 1. in fine: Boni autem mazime species et ordo et commensuratio et determinatum, quae maxime ostendunt Mathematicae scientiae, quia illa ars est in proportione et mensuris aliquorum ad invicem.
Secundo, (e) patet hoc per experientiam, discurrendo per conclusiones Mathematieas, in quibus omnibus communiter praedicatum est aliqua passio relativa, sicut patet incipiendo a prima conclusione Geometrie, ubi ostenditur aequalitas laterum de triangulo, vel de linea recta, hoc praedicatum posse esse basim vel latus trianculi acquilateri, et ita in omnibus aliis, puta. quod triangulus habet tres angulos v» quales duobus rectis, passio demonstrata de tribus angulis trianguli est ista, scilicet aequalitas duobus rectis, et ita est in aliis.
Ostendit eos qui admittunt relationes esse extra intellectum, non tamen esse alias res a fundamento, sed modos, tantum de voce agere, quia hoc tantum est dicere, quod non sunt res ita perfecte, sicut qualitas, vel substantia.
(f) Quod si adhuc proterviatur, quod licet relationes non sint formaliter entia rationis, sed aliquid extra intellectum, et non idem fundamento, non tamen sunt alia res a fundamento, sed tantum sunt modi proprii rei.
Ista instantia videtur tantum contendere de nomine modi et rei, licet enim modus non sit ita res, sicut illa cujus est, modus, non tamen nulla res est, sicut nec nul- lum ens, quia tunc nihil esset; dicit enim B. Augustinus 1. de Doct. Christ. e. 1. quod signum secundum quod tantum est signum, est res aliqua et modus signati. Et hoc probat, quia omnino quod nulla res est, nihil est, et ita relatio cadit sub divisione entis secundum se, juxta Philosophum 5. Metaph. nec omnia in quae dividitur ens secundum se, sunt aeque perfecta entia; imo qualitas respectu substantis, potest dici modus, et tamen in se est vera res, ita relatio, licet sit modus, adhuc tamen est imperfectior modus qualitate, si sit extra intellectum, et n on modus intrinsecus fundamenti, sicut est infinitas in Deo et omnium essentialium qua sunt in eo sicut dictum est d. 8. 1. lib. sequitur ergo, quod talis modus alius a re ex natura rei, sit res alia a fundamento, accipiendo rem ceneralissime, ut dividitur in decem genera.
Et si dicas, quod genus Relationis est, res, non propter modum illum, qui est habitudo ad aliud, sed propter rem, cui convenit esse ad aliud, hoc non est verum, quia omne ens ad se consideratum sub ratione absoluta, potest pertinere essentialiter ad aliquod genus absolutum, sicst per se unum. Nullus enim modus concipiendi, cum quo stare potest unitas per se. conceptus, qui conceptus sit absolutus, tollit quin illud sic con- eptum pertineat ad genus absolutum, quia illud sic conceptum includit aliquid absolutum dictum de se in quid, et aliquid in quale, per quod distinguitur ab aliis conceptibus absolutis, ut genus et differentiam extra intellectum; omnis talis est respectus, sive habitudo, sive relatio, sive qualitereumque nominetur, quia ista sunt synonyma; et ille respectus potest per se concipi ut per se unum, habens aliquod praedicatum quidditativum dictum de eo in quid, et est aliquid extra animam, ut probatum est, et distinctum ab illo in quo fundatur, ut probatur in 1. arl. ergo potest habere quilibet istorum respectuum genus proprium ut respectus sunt, non includendo essentialiter fundamenta, et 1ita realifas eorum, quae sunt in isto genere, non est praecise talis propter fundamentum formaliter loquendo, quia fundamentum est extra per se rationem istorum, ut habent completam rationem entis in genere reali.
Sic igitur declarata realitate relationis in secundo articulo, et etiam ejus distinctione reali a fundamento in primo articulo, et hoc quantum ad illas relationes, de quibus concludunt rationes ibi adduetze, videtur sufficienter improbata prima opinio secundum quemeumque intellectum ponatur intelligi.
Solvit quinque argumenta Henrici posita n. 4. probantia indistinctionem realem relationis a fundamento.
Ad primum (g) alterius opinionis dico, quod nihil alicujus generis dicitur de Deo, sicut. dictum est dist. 8. primi, et sicut absoluta, ita relationes, qua formaliter dicuntur de Deo, non sunt alicujus ceneris, sed transcendentia et passiones entis in communi, quia quidquid convenit enti inquantum est indifferens ad infinitum et finitum, convenit ei prius quam dividatur in genera, et ita est transcendens.
Ad illud, (h) quod non est compositius album simile quam album tantum, quamvis illud posset faciliter exponi, faciendo vim in vocabulo, dicendo quod compositio est simulpositio,tamen non curando de vocabulo, dicendum est consequenter, quod alhum simile est compositius quam album tantum, quia habet in se actum et potentiam distincta realiter. Hoc etiam debet concedere ille, pro cujus opinione fit istud argumentum. Concedit enim ipse, nusquam esse differentiam intentionis sine compositione, et quod relatio differt a fundamento in creaturis, differentia intentionis. Concedit etiam in divinis, personam esse quasi compositam, et essentiam esse quasi potentiam, et relationem quasi actum, sed ubi ista sunt, quasi actus et, quasi potentia, ibi est quasi compositio; igitur ubi est actus et potentia, ibi est vere compositio, non tamen est compositio ex duabus entitatibus absolutis, quia altera entitas non est absoluta entitas.
Ad secundum (i) de mutatione, respondet Simplicius super Praedicamenta quod sicut relatio non est forma ad se, sed ad alterum, ita ille, cui advenit, non mutatur ad se, sed ad aliud.
Et si tunc mutari dicatur solum illud, quod aliter se habet ad se, nune quam prius, tunc non est mutatio in ad aliquid. Si vero mutari: sit commune ad aliter se habere. ad se et ad alterum, tunc mutatio est in ad aliquid, sicut vult Simplieius, quia secundum relationem se habet aliquid aliter ad alterum. Philosophus tamen (j) quia ponit, quod non est possibile. aliquid aliter se habere ad alterum, nisi aliter se habeat ad se, ideo dicit, quod in ad aliquid non est motus. Unde solum ostendit in quibus Praedieamentis est per se primo motus, et in quibus non.
Item Philosophus ibi ostendit, quod in substantia non est motus, et tamen ibi est mutatio; ergo ex intentione Philosophi, non potest habere nisi quod in ad aliquid non sit motus, cum quo tamen stat, quod ibi sit mutatio.
Et confirmatur ista responsio per auctoritatem Ambrosii supra adduetam, qui relationem conce- dit esse aliam rem a fundamento et esse mutationem ad illam.
Ad tertium (k) de inesse, concedo quod relatio habet proprium suum nesse, sicut dicit Avicenna 3. Metaph. et tamen non sequitur compositio istius generis ex aliquibus essentialiter inclusis, quia etiam quantitas habet suum nesse, quod non est de ratione sui generis formaliter, et tamen non est composita compositione respiciente naturam generis. Hoc autem ideo est, quia passio inest rei cujus est, et non est de per se intellectu illius, quod tamen magis videtur esse verum de passione quam de relatione.
Cum ergo arguitur, quod relatio fundata super substantiam haberet propriam acecidentalitatem, quia proprium nesse, respondeo, si aliqua sit talis relatio, et de ipsa eoneludant rationes supradictzee in primo artieulo, concedo conclusionem; utraque pars antecedentis videtur esse vera de identitate specifica individui ad aliud individuum in specie, sive de similitudine essentiali secundum formam specificam.
Ad quartum (l) de processu in infinitum, dico quod non sequitur, quia relatio seipsa refertur ad fundamentum, non enim potest esse absquefundamento, nec absque se sine contradictione; ipsa enim existente et fundamento simul, ambo sunt extrema illius relationis, quae est ejus ad fundamentum, ergo ipsa non est absque contradictione sine relatione ejus ad fundamentum, et ita sine contradietione non potest esse sine fundamento, et ita relatio illa, qua ad fundamentum refertur erit eadem sibi, etihoc magis patebit in proxima solutione sequentis quaestionis.
Ad quintum, (m) de distinctione dico, quod relatio habet suam distinctionem in suas species, sicut. aliud genus habet distinctionem in species suas, et tamen illa non innotescit nisi per fundamenta, propter modicam entitatem suam, quam habet in fundamentis suis; ita etiam et in aliis aecidentibus, quae habent majorem entitatem et realitatem, quod aliquando distinctio fit per extrinseca, et per illam cognoseitur distinctio — intrinseca quae est in eis; est tamen formalis intrinseca, sed non innotescit, nisi per extrinseea.
Nunc agit Doctor specialiter de relatione creatura ad Deum, referens opinionem Henrici et aliorum dicentium ipsum fundamentum nihil esse, nisi relationem ad Deum, quam impugnat quinque rationibus.
Hoc (a) ergo viso de relationibus in communi, videndum est de relationibus in speciali creaturae ad Deum, et est una opinio, qua dicit illam relationem esse eamdem fundamento, et hoc ita quod fundamentum nihil est, nisi quaedam relatio ad Deum, quia licet creatura in se sit ens, 1m respectu tamen ad Deum dicitur non ens, secundum Anselmum, sic etiam licet in se sit ens absolutum, tamen respectu Dei non est nisi quidam respectus. Cum ista videtur concordare illud, quod dicitur quod relatio sit ratitudo sui fundamenti, quod improbatum est d. 3. primi. q. de Vestigio.
(b) Contra istam opinionem est Augustinus 7. de Trin. cap. 2: Omne quod relative dicitur, est. aliquid. excepto relativo, et in principio tertii: Quod nihil est ad se, non est quod ad. alterum dicatur. Fundamentum ergo relationis est aliqua entitas formaliter non includens illam relationem formaliter, quia si formaliter includeret eam, non esset formaliter relatio ad aliud, sed ad se, quia fundamentum suum est formaliter ad se, cum quo ponitur formaliter idem. Nec posset esse fundamentum primum relationis, ad haec enim esset quaerere de illa relatione prima in qua poneretur; non est ergo praecise aliqua relatio funda- mentum alicujus relationis, quod etiam apparet in relationibus divinis, ubi est maxima identitas in fundamento, et tamen fundamentum non est formaliter relatio, quia tunc non esset perfectio formaliter infinita.
(c) Praeterea, definitio indicat totam quidditatem rei, si est perfecta. Sed definitio lapidis non includit essentialiter vel formaliter respectum ad aliud, quia tunc non esset definitio lapidis, ut est in genere absoluto, et ita non esset definitio lapidis, ut est in genere Substantiae vel ut species substanti); ergo in essentia lapidis non includitur formaliter aliquis respectus.
(d) Tertio sic, secundum istam opinionem, creature non magis distinguuntur a Deo, quam relationes in divinis inter se, quia omnes relationes opposite sunt aeque distinctze, et specialiter quae pertinent ad eumdem modum relativorum. Relationes autem divinae, quae sunt relationes originis, pertinent ad secundum modum relativorum, ad quem etiam videntur pertinere illae relationes, qua sunt in Deo ratione caussa efficientis ad creaturam; igitur si creatura tantum sit relatio, et relatio opposita in Deo, sicut filiatio est relatio subsistens opposita relationi patris, aequalis erit distinctio hinc et inde.
(c) Et confirmatur ratio, quia tunc suppositum creatum non esset nisi relatio quaedam subsistens, et sic difficilius esset. concipere modum existendi personae create quam increatae.
(f) Et si dicas, quod creaturae differunt in natura absoluta in se, non sic divine persons; hoc videtur destruere positum, quia tunc creatura habebit essentiam absolutam, quae non tantum erit relatio.
Videtur etiam sequi ulterius, quod minus differat creatura a Deo, quam una persona divina ab alia persona divina, quia in personis divinis est relatio realis et mutua; sed inter creaturam et Deum non est mutua relatio realis; ergo, etc.
(g) Quarto ad principale argui-, tur sic: quae distinguuntur formaliter non sunt idem formaliter et praecise, quia distinguerentur formaliter, et non distinguerentur formaliter, quia nihil essent nisi illud distinctum formaliter. Sed relatio creaturae ad Deum, non distinguitur formaliter, nec specie in diversis creaturis; igitur vel creaturae non differunt specie, vel creatura non erit praecise illa relatio. Probatio minoris, illis relationibus omnibus in creaturis, correspondet idem extremum ex parte Dei; relationibus autem alterius rationis, non correspondet terminus ejusdem rationis.
(h) Quinto sic: in creatura est s triplex relatio ad Deum; igitur" qua ratione ipsa nihil erit nisi una " relatio, pari ratione nihil erit nisi alia relatio; igitur non potest prae- p cise esse aliqua una istarum; neo z potest esse omnes ists, quia om-: nes istz;e differunt formaliter inter a se, et tunc quaelibet una essentia, haberet distinctionem formalem a seipsa. Vel sic: Una natura for- maliter et specifice non est plura specifice, sed quaelibet natura habet tres relationes respectu Dei, specie differentes, quod patet, quia e converso in Deo ad creaturam sunt tres relationes secundum rationem; igitur, etc.
Alia sententia Henrici, relationem Angeli ad Deum, distingui realiter ab eo, quam refutat Doctor, duplici ratione.
Aliter ponitur, (2) quod ista relatio Angeli ad Deum, differt realiter ab essentia Angeli, quod. confirmatur per Augustinum 5. de Trinit. capite 5. ubi dicit quod "in creaturis: quidquid non secundum substantiam dicitur, restat ut. secundum accidens dicatur", et arguitur quod in creaturis relatio sit accidens, quod etiam expresse vult in eodem libro 5. capite 16. dicens: "Illa sunt accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt". Et vult ex haec relationem creature ad Deum esse accidens, non autem eam, qua relative dicitur Deus ad creaturam, et hoc expressius dicit ibidem in fine: "Quod ergo temporaliter dici incipit Deus, quod antea non dicebatur, manifestum est. relative dici, non tamen secundum accidens Dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum. accidens ejus, ad quod dici aliquid Deus. incipit relative."
(b) Contra istud: Substantia est prior accidente tripliciter, secundum Philosophum, 7. Met. scilicet cognitione, definitione et' tempore. Et hoc quod est esse prius tempore intelligitur sic,' quod nulla est contradictio ex parte substantiae, quin prior posset esse duratione omni accidente; ergo non est contradictio, quod lapis esset prior duratione omni dependentia ad Deum, et per consequens non est contradictio, lapidem non dependere ad Deum, quod videtur absurdum.
Praeterea, Augustinus (c) aut accipit ibi aecidens communiter pro quolibet mutabili, et tunc substantia quaelibet creata erit accidens, quia est mutabilis; aut accipit ibi accidens pro mutabili, id est, amissibili, scilicet. quod potest alio manente, scilicet substantia, amitti, et hoc manifeste esf posterius duratione vel natura. Si hoc modo, igitur relatio creature ad Deum non est aecidens, quia non potest creatura manere, nec duratione, nec natura, sine ista.
Et hoc modo videtur ipse loqui, capite 5. quomodo sunt aliqua accidentia inseparabilia, quia, etsi corvus manens non possit amittere nigredinem, tamen potest amittere plumas, et alia quaedam. ITzeec quidem non tantum est mutatio, quia si sic, ipsa amissio plumas esset mutatio, sed est amissio, quia sicut pluma est prior natura nigredine, ita etiam posset esse posterius natura nigredine, hoc est, non primo corrumpi corruptione nigredinis.
(a) Aliter ponitur. Hoc est opinio Henrici quodlib. 9. q. 3. qui dicit quod relatio Angeli ad Deum differt realiter ab essentia Angeli, et tota ratio sua stat in hoc, quod ipsa relatio est quoddam accidens, innitendo dicto Augustini. Et littera patet, et quod dicit parum infra, "quod ergo temporaliter dicit incipit Deus, etc. Vult. dicere, quod si Deus nunc dicatur creator, et prius non dicebatur creator, manifestum est relative dici; non tamen secundum accidens Dei", ita quod talis relatio, qua dicitur creator non est accidens Dei, quia ex hoc solo dicitur creator, quia relatio creature terminatur ad ipsum Deum, ut clare dictum fuit in 1. dist. 30.
(b) Contra istud. Hic Doctor improbat hanc positionem Henrici, vult enim Doctor quod relatio Angeli ad Deum, etsi non sit eadem formaliter ipsi Angelo, est. tamen eadem realiter, ut probabit. Probat ergo primo, quod non distinguitur realiter ex dicto Philosophi 7. Metaph. text. com. 4. ubi habetur, quod substantia est prior accidente, scilicet cognitione, definilione et tempore. Et dicit, quod esse prius tempore debet sic intelligi, quod nulla est contradictio ex parte subslantiae, quin prius duratione possit esse sine omni accidente, et sic non esset contradictio lapidem esse prius duratione omni depentia ad Deum, quia talis dependentia ponitur accidens realiter distinctum, et sic lapis poterit esse, et non dependere ad Deum, quod est absurdum.
(c) Praeterea Augustinus aut. accipit ibi accidens pro quolibet mutabili. Sententia hujus litterae est, quod Augustinus acci-, pit ibi accidens, puta quod ista relatio creature ad Deum dicatur accidens, accipiendo accidens pro quolibet mutabili, et sic omnis creatura potest dici accidens, quia mutabilis et vertibilis in nihil, et sic talis creatio est mutabilis, non ratione sui, sed ratione fundamenti, cum quo realiter identificatur, ut infra patebit. Aut dicitur accidens accipiendo ly accidens, pro quolibet amissibili, et sic relatio creatur» ad Deum non potest dici accidens, quia non potest amitti manente fundamento.
Resolvit ex propria sententia relationem creatur; ad Deum, esso idem realiter fun- damento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
(a) Ad quaestionem istam igitur dico, quod relatio ad Deum communis omni creaturae, est idem realiter fundamento, non tamen idem formaliter, nec praecise idem, sive non idem identitate adaequata, ita quod fundamentum sit tantum relatio formaliter.
(b) Primum probatur per duas rationes, quia illud quod proprie dicitur inesse alicui, sine quo illud non potest esse sine contradictione, est idem sibi realiter; relatio autem ad Deum proprie inest lapidi, et sine ea non potest esse lapis sine contradictione; ergo illa relatio est eadem realiter lapidi. Probatio majoris, quia sicut contradictio dicta de aliquibus, est via concludendi distinctionem, ita impossibilitas recipiendi praedicationem contradictoriorum pertinentium ad esse, est via concludendi identitatem inesse, et hoc ubi non est dependentia essentialis, quae requirit distnctionem manifestam. Quod declaro sic, quia impossibilitas quod A sit sine B, aut est propter identitatem B ad A, aut est propter prioritatem, aut simultatem in natura; ergo si P non sit prius naturaliter quam 4, nece necessario simul natura, et A non potest esse absque B, sequitur quod A sit idem B; si autem sit aliud et poste. rius eo, non est verisimile, quod non possit esse sine eo naturaliter absque contradictione. Sed quod inest alicui proprie, sicut relatio inest fundamento, hoc est, quod ita inest, quod si esset aliud. esset posterius eo natura ;tale nec est prius natura, nec simul cum eo, cui inest; ergo si necessario requiritur ad esse, ita quod illud aliud non potest esse sine eo, necessario est idem realiter sibi. Ita est in proposito. Minor est manifesta, quia sicut incompossibile est lapidem esse sine Deo, ita incompossibile est lapidem esse sine dependentia ejus ad Deum, nam si posset esse sine dependentia illa, posset esse sine termino illius dependentiee, non enim est incompossibilitas essendi absque termino, nisi propter ipsam dependentiam; non est autem aliquid non necessarium simpliciter, ratio simpliciter necessarii; ergo, etc.
(c) Contra rationem istam insto, quia tunc qualibet relatio, quae inest essentive divinae, per actum intellectus divini, esset eadem illi essentiae. Probatio, quia incompossibile est illi essentiae esse sine ea, si enim talis relatio posset esse nova, ergo intellectus divinus posset mutari, quod est incompossibile, sed ponere talem eamdem illi est ponere inconveniens, quia tune esset realis. Quidquid enim est idem rei, est reale, illa autem relatio non est realis, ex distinct. 30. primi; ergo, etc.
(d) Respondeo, incompossibilitas. separationis potest esse ex ratione ipsius a quo aliquid est inse- | parabile, et potest esse ab aliquo; extrinseco. Exemplum hujus se-, cundi, quia secundum Philosophum, contradictio est coelum esse sine motu, non quidem ex causa intrinseca in coelo, quia est receptivum motus, et indifferens ad quietem sicut ad motum, sed ex causa extrinseca movente. Non tamen sequitur, quod coelum sit motus suus, licet non posset esse sine eo. Modo dico, quod incompossibilitas essendi lapidem absque dependentia ejus ad Deum, est ex ratione lapidis praecise, ex qua etiam est ratio incompossibilitatis essendi lapidem sine termino dependentic. Quidquid enim est ratio requirendi terminum dependentiae, est ratio habendi dependentiam illam. Sed in ista instantia adducta, non est necessitas simpliciter inhsrentiae talis relationis, nec incompossibilitas oppositi ex natura rei, ex parte essentiae divinae, quasi impossibile sit eam esse nisi exigat terminum ad quem, quem impossibile est non esse, sed tantum incompossibilitas ex causa extrinseca, scilicet in intellectu divino, causa, inquam, simpliciter necessario agente, et ideo incompossibilitas est ex parte ejus noviter agere.
(e) Secunda ratio principalis ad primum membrum solutionis est ista, quod uniformiter dicitur de omni alio a Deo, nulli dicto ad Deum accidit. Sed talis relatio communis omni creature, uniformiter dicitur de omni alio a Deo ad ipsum Deum; ergo nulli accidit, et ita est idem fundamento. Probatio majoris, quia si alieui aecideret, pari ratione et alteri, ut puta si relatio effectus ad causam accideret lapidi, ect per consequens esset res alia a lapide, pari ratione ipsa haberet relationem ad Deum, ut effectus ad causam, et tunc accideret sibi alia relatio eflectus et ita esset alia relatio, et sic in infinitum.
(f) Contra istam rationem insto, quia non videtur inconveniens, procedere in infinitum in relationibus; dictum enim est in primo libro, quod relatio fundatur supra relationem, sicut proportionalitas supra proportionem. Ex hoc arguitur, si Socrates est idem Platoni; ergo illa identitas Socratis est eadem identitati Platonis. Et pari ratione illa secunda identitas est eadem identitati, et prima identitas erat ab alia identitate fundamenti, quia fundamentum poterat esse sine ea; ergo pari ratione quaelibet identitas erit alia ab identitate illius cujus est, et ita erunt infinita relationes reales. Et ita potest argui de proportionalitatibus et similitudinibus.
Ad istud respondeo, quod status estin secundo. Quod ut intelligatur, accipiantur prima fundamenta Soerates et Plato, inter quae est identitas mutua, et dicatur illa in ' Socrate A4, et illa in Platone B, identitas autem A ad 2, dicatur C,, et illa identitas e contrario in B; dicatur D; dico tune, quod 1 differt. a Socrate, quia Socrates potest esse sine A quia potest esse sine ejus termino, et ipsa non potest esse sine termino, 4 tamen non" differt a C, sed C€ est idem sibi, quia A4 non potest esse sine P, cum; sin simul natura, et per consequens contradictio est 4 esse, nisi tam fundamentum ejus, quod est C, quam etiam terminus ejus sit, sed fundamento et termino ipsius C existentibus, necessario erit C; ergo contradictio est A esse sine C, et C inest formaliter A, quia A dicitur idem ipsa eadem identitate, quae est C; ergo C est idem ipsi A, et per consequens ibi erit status.
(g) Et si quaeras, qua identitate est C idem ipsi A, dico, quod ipso A, quia illa identitas non est nisi rationis, quia simpliciter ejusdem ad se. Eodem modo est status de similitudinibus proportionalitatum, quia una proportionalitas est similis alteri similitudine essentiali. Duo etiam individua ejusdem speciel dicuntur similia in forma specifiea, et ita sicut est status in identitate specifica in secundo, non in primo, ita et in similitudine proportionalitatum.
(h) Secundum membrum, scilicet quod relatio non sit eadem formaliter fundamento, suppono manifestum ex intellectu ejus, quod dicitur formaliter idem, quia per se ratio respectus non includit formaliter rationem absoluti, nec absolutum per se includit formalem rationem respectus. Similiter quod ibi additur, quod fundamentum non sit praecise ipsa relatio, hoc probatur contra primam opinionem, et tunc intelligo qualiter possit esse vera identitas, et non praecisa hoc modo: Quando in creaturis aliquid continet per identitatem sive unitive plura, non est hoc ex perfectione illius contenti, sed ex perfectione continentis, sicut. anima intellectiva secundum aliquos contineat animam vegetativam et formam substantice; non est hoc ex perfectione formae substanti, quia ipsa non continet omnes formas alias, sed ex perfectione animae intellectivsae. Simili- ter si hoc ens contineat quamlibet passionem entis, ut veritatem et bonitatem et unitatem, non est tamen ista continentia ex perfectione continenti, sed ex perfectione continentis. Quemadmodum et in divinis, quod relatio sit eadem fundamento, non est ex perfectione relationis, quasi ipsa contineat essentiam per identitatem, sed ex infinitate formali essentiae, propter quam ipsa habet in se relationem per identitatem.
In omnibus istis, et maxime in creaturis, continens non est pracise contentum, sed est ita perfecta entitas in se, sicut esset, si contentum esset extra se vel sibi additum. Imo perfectior entitas est, quia ex perfectione sua continet omnem aliam entitatem. Unde anima intellectiva non tantum est forma substantialis, ut sensitiva, quia tunc non esset perfecta, sed est ita perfecta illa ultima entitas, quae est ibi, sicut si praesupponeret aliam entitatem a se.
Ita dico in proposito, quod fundamentum non est tantum relatio, quam continet per identitatem, sed est ita absolutum, sicut si relatio esset sibi addita, vel omnino nullam haberet relationem, quia non est hoc ex imperfectione sua, sed ex perfectione vel simpliciter, vel aliqualiter, quia continet illam relationem. per identitatem, ita quod ipsa continentia quasi provenit ipsam accidentalitatem relationis, ne ipsa possit esse accidens, quia ipsa perfecte continetur in substantia, quae tamen relatio, si non sic contineretur, ex se non haberet forte, quod esset per identitatem substantia.
Solvit duo argumenta posita num. 3. probantia relationem ad Deum distingui a creatura; solvit etiam duo loca Augustini adducta pro eodem num. 20.
Ad primum de 4. Met. dicitur, quod infert omnia esse ad aliquid, ut ad opinionem et sensum. Sed contra, consequens debet differre ab antecedente improbato. Ideo aliter dico, quod inconveniens est omnia esse ad aliquid, ita quod ipsorum esse sit formaliter ad aliud esse, sicut dicit illa opinio qua dicit omnia apparentia esse vera, quae etiam dicit quod ipsum esse rei est. formaliter in apparer.
Nec sic concedo omnia esse ad aliquid, ita quod eorum esse sit, formaliter ad aliud; imo ipsorum. esse est formale ad se, licet per identitatem contineant esse illorum, qua sunt ad aliud.
Ad secundum, (b) etsi negari posset de relativis, vel eorum qua sunt in diversis Generibus, quia tunc dicerentur esse primo diversa, quantum scilicet ad rationes formales eorum, ita quod nullum illorum formaliter includit alterum, nec aliquid alterius, licet per identitatem in existendo unum contineat alterum: potest tamen dici consequenter ad alias die-, ta, quod hujusmodi relatio est transcendens, quia quod convenienti, antequam descendat ad Genera, est transcendens, sed quod convenit s omni enti, convenit enti antequam in genera descendat; ergo quod est tale, est transcendens, et non alicujus generis determinati, sicut sunt hujusmodi relationes; ergo.
(c) Ad autoritatem Augustini pro ultima opinione concedo, quod relationes in creaturis sunt accidentia, loquendo de relationibus creaturarum, ad illa ad qua non dependent essentialiter; ad quaecumque autem essentialiter dependet A, ipsa dependentia ejus essentialis non est sibi accidens, hoc est, non est aliud realiter, et tunc illud primum quod adducitur de 5. Trinit. c. 5. quod in rebus creatis illud, quod mon secundum substantiam dicitur, restat, etc. exponendum est secundum accidens dici, quod non per se praedicatur in quid, et cum hoc est. etiam mutabile, non tamen manente fundamento, sed per mutationem fundamenti. Et prima conditio deficit in praedicatis essentialibus, vel potius in substantialibus dictis de creaturis. Secunda conditio deficit in relationibus divinis; sed ambas coneurrentes sufficiunt, et ita potest exponi ultima auctoritas, de 16. c. quia illa sunt accidentia in his, ad quae dicitur Deus, hoc est, sunt simpliciter mutabilia, non tamen amissibilia, et sunt dicta accidentaliter, hoc est, non essentialiter de substantiis, et una conditio deficit in relationibus divinis.
Resolvit primam quaestionem, ponens duplicem respectum creationis, alterum causati ad Deum, qui est idem fundamento, ex dictis; alterum ad 2202 esse immediate pr:cedens, et hic non est sic idem realiter; et idem videtur de noz esse quomodocumque pr: ecedenti, etiamsi teneatur non posse separari a creatione, juxta dicta a q. 3.
(a) Ad illam primam quaestionem de creatione, dico quod creatio non tantum videtur importare relationem ad Deum, in ratione causae effieientis, sed etiam respectum ad non esse praecedens; et hoc ordine durationis, ut accipitur proprie creatio. Sed iste ordo potest intelliei, vel ad non esse immediate praecedens vel indistincte; et primo modo tantum dicitur res creari in primo instanti; secundo modo potest dici res semper creari dum manet. Si loquamur de prima relatione, scilicet ad causam efficientem, patet solutio ex questione praecedenti. Si de secunda relatione, videtur quod illa non sit eadem fundamento, quod sequitur ex illo secundo modo, prout tantum convenit rei in primo instanti, si idem respectus ad non esse maneat tantum in illo instanti, absolutum autem manet post illud instans, et manenti non manens, non est idem realiter. Sed de ordine illo ad non esse indistincte accepto, videtur idem, nisi probari possit contradictio, quod illa essentia posset esse absque respectu ad non esse duratione praecedens. Quod si probetur hoc in tertia quaestione quaesita, quod contradictio sit lapidem esse sine respectu ad non esse praecedens duratione, tunc posset dicit consequenter, quod iste respectus non differt a fundamento, nisi quod iste respectus non est dependentia ad ali quid, ad quod habens illum essentialiter dependeat. Non est autem ceneraliter dictum in praecedenti quaestione, quod omnis respectus est idem realiter cum suo fundamento, sed omnis respectus dependentia ad aliquid, sine quo dependens non potest esse, idem est dependenti. Si autem non sit contradictio lapidem esse sine tali ordine ad non esse, tunc planum est illum ordinem non esse idem fundamento; sic ergo vel secundum unam opinionem, creatio secundum utrumque respectum quem dicit, est idem fundamento, vel saltem quantum ad primum respectum, licet non quantum ad secundum.
Respondet ad quinque argumenta posita num. 1. et 2. probantia relationem creaturae ad Deum, distingui ab ea.
Secundum primam (a) opinionem potest responderi ad primum argumentum, quod auctoritas loquitur de his praecise, qua per se includuntur in quidditate rei, unde quidditas est. Unde excludit wnum et multa, actum et potentiam, quia nullum tale est de per se intellectu quidditatis. Et ita concelo, quod nulla relatio sit idem formaliter fundamento, etsi realiter et per identitatem quandoque contineatur in eo, ut est in proposito.
Ad secundum patet, (b) quod ille respectus ad Deum, non tantum manet in primo instanti, sed semper dum manet res, sicut dicetur in 2. q. 2. dist. hujus libri.
Ad tertium, (c) etsi non sit verum Deum non posse reparare eumdem motum, de quo in quarto dicetur, tamen si hoc concedatur, conceditur propter interruptionem, quae secundum eos prohibet identitatem motus reparati et destructi Sed hoc non concludit in proposito, nisi quod creatio non posset reparari eadem, inquantum dicit ordinem immediatum ad non esse, non autem inquantum dicit respectum ad causam. Unde idem respectus potest reparari, quia eadem maternitas fuit in matre Christi ad ipsum post resurrectionem, qua ante fuit.
Ad quartum, (d) concedi potest, quod creatio passiva inest igni ab igne generante, illa scilicet creatio, qua omne aliud a Deo dicitur creari, sive creetur sive ceneretur. Nec sequitur si inest ab igne generante, ergo est ad ignem generantem, ut ad terminum, nam similitudo inest huic albo, et illi albo a generante ipsa", et tamen non oportet illam similitudinem esse ad generans, sicut ad terminum.
Ad quintum, (e) eum arguitur de mutatione, ubi videtur esse difficultas de majori et minori, dico quod in mutatione naturali ubi est materia et forma, et agens et compositum ex materia et forma, sunt respectus multi, puta respectus agentis ad compositum productum, et e contrario respectus compositi producti ad agens, re- spectus materiae ad formam, et e contrario, et utriusque respectus ad totum, et e contrario, et respectus compositi et formae praesentis ad oppositum praecedens, et non solum ista absoluta, scilicet compositum et formam, praecesserunt sua opposita, sed etiam illos respectus materie ad formam, et e contrario, et formas ad compositum, et econtrario; praecesserunt opposita sua, et ideo potest esse respectus omnium istorum respectuum ad opposita sua.
Nec hoc tantum, (f) sed etiam omnes isti respectus sunt ab agente, et ideo potest esse respectus istorum respectuum ad agens, ita quod de istis (g) multis respectibus, accipiendo illos qui sunt ad propcsitum, materia habet respectum ad formam, sicut perfectibile, et illud quod perficitur ad perfectionem,et ista coaeva sunt existentiae compositi. Iste etiam respectus est ab agente effective inducente formam, et perficiente materiam hae perfectione formali, ita quod in respectu isto, qui est materic ad formam, ut receptivi ad perfectionem, sive ut perfectibilis ad perfectionem, fundatur respectus passivi ad agens. Iste etiam respectus succedit suo opposito,quia materia non prius fuit formata.
Istos tres respectus videtur dicere mutatio passiva, scilicet respectum materie ad formam, ut receptivi ad perfectionem, sive ut perfectibilis ad perfectionem, et respectum passivi sive producti ad agens sive producens, et respectum posterioris ad oppositum praecedens. Duo autem istorum respectuum, scilicet primus et tertius, videntur universaliter coneurrere ad mutationem absolute, non comparando eam ad agens, et isti exprimuntur per illam rationem mutationis, qua dicitur aliquid mutari, quia aliquid aliter se habet nunc quam prius, si habere exprimat respectum materie ad formam, sive perfectibilis ad perfectionem, secundum quam sic se habet, hoc est, quod actuatur illa perfectione, sed aliter quam prius, ecce alius respectus, fundatus in alio respectu materiae ad formam, sive perfectibilis ad perfectionem. Et s1 addatur, quod mutari est aliquid aliter se habere nunc quam prius ab aliquo mutante, eece tertius respectus.
(h) Ad propositum ergo potest dici, quod mutatio accepta proprie, non est eadem formae, quia mutatio tunc maneret manente forma, nec est eadem respectu materia ad formam, nec e contrario, quia tunc semper maneret, dum manet compositum. Sed est ordo materiae ad formam,ut novus, id est, immediatus ad talem ordinem, et neuter istorum ordinum est dependentia essentialis ad aliquid, ad quod dependeat habens illum ordinem, et ideo neuter est idem absoluto, sic ergo conceditur major (i) hujus rationis.
Et ad minorem dico, quod creatio est productio totius creati in esse, non praesupposita aliqua parte ejus, it£a quod licet creatum habeat duas partes, quarum altera naturaliter posset praecedere alteram, et eam recipere ut suam perfectionem, tamen ut totum creatur, non videtur primus terminus creationis esse pars aliqua, sed totale esse; aut saltem si loquamur de Angelo creato, ibi nihil est potentiale recipiens aliquod actuale subcujus opposito praefuerit. Et tunc si dicatur mutatio habitudo potentialis ad actualem novum, ita quod potentiale praefuerit in se, et tamen sine illo actu, patet quod nulla creatio est mutatio,quia nullum potentiale praeexistebat. Si autem mutatio dicatur nova actuatio ipsius potentialis, ita quod illud potentiale non praefuit sub actu, nec tamen oportet quod in $e prefuerit, nec sic creatio Anceli est mutatio, quia nullum potentiale est in eo, tamen sic posset dici, quod creatio ignis est mutatio, si ignis crearetur, quia in eo est potentiale, et actuaretur per formam, et aliter se haberet nunc quam prius, non quod prius fuerat, sed quod non sic se habuerit prius sicut modo. Et videtur, quod in definitione mutationis, illud aliter. se habere nunc. quam prius non oporteat quod accipiatur positive, quia planum est quod non refertur ad subjectum, sed ad terminum. « quo; terminus autem a quo mutationis,proprie non est aliquid positivum, sed privatio, secundum Philosophum, 5. Physicor.
Dico tune, quod vel nulla creatio est mutatio, si oporteat semper potentiale in se praefuisse, et noviter actuari a forma recepta, quia nullius creati potentiale pr: zefuit, vel saltem creatio simplicis non est mutatio, si sufficiat potentiale non fuisse sub illo actu in quo nune est, et ita noviter fuisse sub actu per mutationem. Sed quomodocumque sit ratione illius ordinis immediati ad ^on esse, propter quem concessum est mutationem differre a. forma; concessum est etiam creationem non esse eamdem realiter fundamento, quia ille ordo immediatus ad non esee, non est idem si non maneat, nisi in primo instanti, sicut propter illum eumdem ordinem non manet creatio, nisi in primo instanti cum forma.
On this page