Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 1 et 2
QUAESTIO IV. Utrum (a) Theologia sit practica? Quod non, arguitur, Joan. 20. "Haec autem scripta sunt, ut credatis"; sed credere est speculativum, quia ei succedit visio, ergo, etc.
Praeterea practica ponitur esse circa contingens. 3. de Anima, et 1. Et hic. in prooemio; sed objectum hu- jus scientiae non est contingens, sed necessarium, ergo, etc.
Item Boetius de Trinitate, assignat tres partes speculativae, quarum una est Theologia secundum eum. Et quod loquatur de ista videtur, quia subdit ibi, de subjecto illius quod subjectum ejus est prima substantia, de qua dicit, quod substantia Dei materia caret.
Item, omni practica aliqua speculativa est nobilior, nulla autem est nobilior ista; ergo, etc. Probatio primae, tum, quia speculativa est sui gratia, practica vero gratia usus; tum quia speculativa est in proem. certior, primo Metaphysicce.
Item, haec inventa est omnibus necessariis existentibus, propter fugam ignorantiae. Quod apparet, quia sollicitudo circa necessaria impedit ab inquisitione hujus doctrinae; ergo ipsa est speculativa. Sic enim in proem. arguit Philosophus 1. Metaphysicce, quod Metaphysica est speculativa,
Contra, ad Roman. 13. "Finis legis est dilectio". Item, Matth. 22. "In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetce". Item, Augustinus de laude charitatis: "Ille tenet quidquid latet et quidquid patet in divinis sermonibus, qui charitalem servat in moribus". Hae autem auctoritates probant quod ista scientia non est praecise propter speculari; speculativa autem ultra speculari nihil requirit, secundum Avicennam 1. Metaph.
Secundo, quaero (b) utrum ex orordine ad praxim ut ad finem, dicatur per se scientia practica? Arguitur quod sic, tertio de Anima, dicit Philosophus: Intellectus extensione fit practicus, et differt a speculativo, fne.
Item, primo Metaphysicae: "Practica est minus nobilis quam speculativa, quia est gratia usus". Hoc argumentum non teneret, nisi usus esset per se finis illius habitus.
Contra 6. Metaph. distinguit Philosophus practicas a speculativis penes objecta et non penes fines, sicut patet ibi. Distinguit enim scientiam tam activam quam factivam a speculativa penes objectum, Item,6. Ethic. distinguit ratiocinativum a scientifico penes objectum necessarium et contingens; et tertio de Anima, assignat objectum practicae bonum, non quodcumque, sed agibile et contingens; ergo scientia est practica per se ex objecto, non igitur ex praxi ut a fine.
Ad istas (a) quaestiones solvendas accipio unum generale quod ab omnibus conceditur, quod habitus practicus aliquo modo extenditur ad praxim. In speciali igitur primo videndum est, quid sit praxis ad quam dicitur cognitio practica extendi. Secundo, qualiter cognitio practica extendatur ad ipsam praxim. Tertio, a quo cognitio habet talem extensionem.
Dico (b) igitur primo, quod praxis ad quam cognitio practica extenditur, est actus alterius potentiae quam intellectus, naturaliter posterior intellectione, natus elici conformiter rationi rectae, ad hoc ut sit actus rectus. Prima conditio apparet, quia stan¬ do praecise in actibus intellectus, nulla est praxis, quia nulla est extensio intellectus, quia non extra se extendit, nisi ut actus ejus respicit actum alterius potentiae. Et si dicas, unum actum intelle- estLs°pfccuala. ctus extendi ad alium directum livaper illum, non propter hoc secundus est praxis, ut modo loquimur; nec primus est cognitio practica, quia tunc Logica esset practica, quia dirigit in actibus discurrendi.
Secunda conditio (c) patet, quia secunda actus non habentes ordinem ad intellectum, cujusmodi sunt actus vegetativi, aut actus naturaliter praecedentes intellectionem ut actus sensitivi non dicuntur praxes, nec dicitur ad eos extendi notitia practica ut sunt priores intellectione. Similiter actus appetitus Actus Popotentiae sensitivae, quatenus prse-appetitme cedunt actum intellectus non sunt n0praSxens. praxes; hoc enim modo communes sunt nobis et brutis. Nec respectu istorum actuum est cognitio practica, nisi ut aliquo modo est moderativa istorum actuum; et isti actus sequuntur intellectionem moderativam, ut sunt per ipsum moderati.
Ex his (d) duabus conditionibus sequitur corollarium, quod praxis qua extenditur habitus practicus,sltpraxls? non est nisi actus voluntatis elicitus vel imperatus. Quod patet, nam nullus alius actus ab actu voluntatis elicito vel imperato, est essentialiter posterior intellectione, quia (e) quicumque alius detur, aliquis ejusdem rationis cum illo posset esse prior, sicut patet discurrendo per omnes actus aliarum potentiarum.
Hoc patet se- cundo sic, quia praxis est actus qui est in potestate cognoscentis. Quod probatur ex 6. Etliic. quia artifex eget virtute, id est arte, ad recte agendum; non autem indiget virtute respectu illius, quod non est in potestate sua; ergo artifex in potestate sua habet factionem, et multo magis prudens habet in potestate sua actionem qua est formaliter virtuosus. Ex hoc ultra, si omnis praxis est in potestate cognoscentis, et nihil est in potestate ejus, nisi actus voluntatis elicitus vel imperatus, sequitur propositum ut prius.
Contra (f) istam conclusionem videtur sequi, quod tunc aliqua intellectio erit praxis, quia aliqua intellectio potest esse actus imperatus voluntatis, sicut actus alterius potentiae imperatur ab ipsa, et tunc ultra; ergo prima conditio est falsa, scilicet quod praxis est operatio alterius potentiae ab intellectu.
Respondeo (g), licet speculatio sit quaedam ope ratio,et ita praxis, sic extendo nomen; tamen ut praxis dicitur sola operatio ad quam intellectus potest extendi, nulla intellectio est praxis, et hoc modo accipitur, quando ad praxim cognitio practica dicitur extendi.
Cum igitur dicitur (h), intellectio est imperata a voluntate, ergo est praxis, non sequitur; sed sequitur ergo est praxis vel practica, ipsa enim nata est denominari quasi accidenta liter a praxi ad quam extensibilis est, non autem est terminus talis extensionis. Tamen e converso (i) bene conceditur, quod omnis praxis est actus elicitus voluntatis vel imperatus. Unde ex ista secunda conditione, inferre oppositum primae, est facere fallaciam consequentis ponendo consequens.
Tertia conditio (k) probatur ex dicto Philosophi 6. Et hic. quod electio recta necessario requirit rationem rectam. Quod non tantum verum est de electione stricte sumpta, sed pari ratione de qualibet volitionc recta, quia ipsa requirit rationem rectam cui conformiter eliciatur; omnis autem praxis, vel est volitio vel sequens volitionem, ex corollario praecedente, ergo omnis praxis (ad hoc, ut sit recta) nata est conformiter elici rationi rectae. Item ex dicto Augustini. 15. de Trin. cap. 7. Intellectus intelligit idem j sibi et aliis; ergo sicut potest ju- com! dicare de actu suo, ita potest judicare de actibus aliarum potentiarum; ergo de actu naturaliter posteriore actu suo potest judicare prius naturaliter, antequam actus ille eliciatur, et per consequens si recte judicet oportet illum actum conformiter elici, si debeat esse rectus.
Ex duabus (1) conditionibus ultimis praxis, sequitur quod actus imperatus a voluntate non est primo praxis, sed quasi per accidens, quia nec primo est posterior in-Actus tellectione, nec primo natus elici Nai conformiter rationi rectae. Oportet eSprPj igitur aliquem alium actum esse primo praxim, iste non est nisi volitio, quia per istam habet actus imperatus dictas conditiones; ergo prima ratio praxis salvatur in actu elicito voluntatis.
Tunc ultra (m), quandocumque Re< aliquid est primo tale conjunctum - cum alio posteriore, si potest separari ab illo, adhuc esset tale; si igitur actus voluntatis potest separari ab actu alterius potentiae separatus ab illo posteriori, ille est praxis. Separatur autem circa quodeumque objectum, circa quod potest esse actus voluntatis, circa quod non potest esse actus inferioris potentiae, cujusmodi sunt omnia immaterialia; ergo circa omne tale est actus voluntatis, et iste solus est praxis.
Secundo, hoc idem probatur ex intentione Philosophi 3. de Anima, ubi inquirens principium motivum, postquam conclusit duo esse moti va, videlicet appetitum et rationem subdit: Intellectus (n) non movet sine appetitu, voluntas autem appetitus est. Et (o) consequenter ostendit, quod appetitus duo quandoque sunt sibi contrarii, ideo est ponere quasi unum movens specie, quia duobus appetitibus communis est ratio speciei intermediae, videlicet ratio appetitus. Vult ergo (p) expresse, quod sicut appetitus sensitivus habet rationem principii motivi cum sensu et phantasia, ita voluntas habet rationem principii motivi cum intellectu et.ratione; igitur sicut actus appetitus sensitivi sine quocumque transitu ad extra est vera praxis, quando sequitur actum intellectus, ita et actus voluntatis, qui ponitur aeque principium motivum, est vere praxis, quia semper sequitur actum intellectus; et hoc, etiam si sit solus sine actu imperato, imo cum actu in appetitu sensitivo, opposito illi, quem imperaret, quia ipsa ut habens appetitum sensitivum quandoque contrarium est principium motivum et operativum, cujus operatio sit praxis.
6. Ex hoc (a) articulo patet secundus. Nam illa extensio consistit in duplici relatione aptitudinali, scilicet conformitatis et priori tatis naturalis. De prior itate patet per illud quod jam adductum est in primo articulo de 6. Ethic. De conformitate autem habetur ibidem, ubi dicit quod veritas considerationis practicae est confesse se habens appetitui recto.
Dixi aptitudinali, quia neutra relatio requiritur actualis. Quod autem praxis actualiter sequatur considerationem, quse conformis sit ipsi considerationi, hoc omnino est accidentale ipsi considerationi et contingens. Si igitur ab actuali extensione diceretur practica, nulla esset necessario practica, sed eadem quandoque practica, et quandoque speculativa, quod nihil est; ergo sufficit duplex aptitudinalis extensio sive aptitudo ad extensionem.
Hoc declaratur, quia communiter conceditur cognitionem practicam extendi ad praxim ut directivam addirectum, sive ut regulativam ad regulatum. Cognitionem(b) autem esse priorem naturaliter praxi, et conformem non est esse conformatam praxi quasi priori; sed esse conformativam praxis quasi posterioris, sive esse cui praxis sit conformanda, quod est cognitionem dirigere et regulare praxim. Utrum autem sic dirigere vel conformare sibi praxim sit aliqua efficientia in cognitione respectu praxis, de hoc 25. dist. secundi libri.
(c) Ex isto secundo patet, quod Prac7ti-cll practicum et speculativum nonet specui sunt differentiae essentiales scien- non «uni tiae vel notitiae in communi, quae ekssQtM est quoddam absolutum, quia practicum dicit duplicem respectum notitiae aptitudinalem ad praxim ut ad terminum, speculativum autem privat illum respectum duplicem. Nec respectus, nec privatio ejus est de essentia absoluti, sed est quasi divisio generis per proprias passiones specierum, sicut si dividatur numerus per par et impar, vel linea per rectum et curvum; alicui autem notitiae convenit practicum per se secundo modo, ex causa intrinseca praedicati in subjecto, alicui speculativum.
Circa (a) tertium articulum sunt opiniones. Una est talis, quod ab alio dicitur intellectus practicus, et ab alio habitus vel actus. Hoc ostenditur, quia verum operabile et non operabile sunt objecta specialia formaliter diversa, ideo per se distinguunt illa quse per se respiciunt ipsa, puta habitus et actus qui dicuntur practici, quia circa operabile. Sed intellectus non dicitur practicus nisi sit operativus, qualis non est nisi illud quod apprehendit, ordinet ad opus, quod non sit nisi motus ex appetitu finis, ita quod practicus intellectus includit in suo actu (non formaliter, ut aliquid de essentia actus, sed connotando) ordinem necessario ad desiderium finis explicite, et eorum quae sunt ad finem implicite.
Quapropter (b) cum speculabile Differentia ordinari ad opus accidat specula- inieTtumel" bili, licet non accidat ei ordinabile ^umet1' esse, differentia inter intellectum speculativum et practicum inde CaP.3. proveniens erit accidentalis, et per respectum ad aliquid extra intellectum, licet differentia habituum et actuum sit formalis secundum differentiam formalem objecti operabilis et non operabilis. Unde in tertio de Anima dicitur, quod intellectus speculativus et practicus differunt fine, et ex 6. Ethic; "Bonum intellectus practici est verum confesse se habens appetitui recto."
Exemplum, intellectus speculativus apprehendit sanitas tem ut bonum conveniens, appetitus vero appetit illam et sequitur aliquo modo consilium intellectus practici, quod sanitas est acquirenda. Stante itaque desiderio finis, intellectus practicus ex hoc principio: Illud, per quod melius potesl acquiri, est procurandum, procedit discurrendo, et terminatur discursus in ultima conclusione consilii, et totus ille discursus sicut sumit principium ex apprehensione finis desiderati, qui est primum objectum intellectus practici, ita est, ut ista inventa ad finem operetur, et ideo voluntatem finis prsesupponit et ad electionem sequentem consilium ordinatur.
Contra hanc opinionem, quse ut breviter dicam, in hoc consistit, quod distinctionem intellectus practici et speculativi ponit penes fi- nem, qui accidit objecto, sed habitus speculativi et practici differunt penes objectorum specialium differentiam formalem. Arguitur, quia de habitibus dicitur secundo Met. Finis speculativas est veritas, practicce autem opus.
Similiter, tunc habitus practicus erit in intellectu speculativo, nec intellectus (c) illo habitu dicetur practicus, quod videtur inconveniens, quia omni habitu denominatur habens secundum naturam habitus.
Respondet ad primum (d), quod scientiae practicae finis est opus in potentia et aptitudine, inquantum ejus objectum est operabile per se; sed objectum operabile consideratur secundum illum habitum in universali, quae consideratio non sufficit ad hoc ut subjiciatur operationi in actu et in particulari. Et quia actus est melior potentia in bonis, ideo requiritur talis consideratio particularis et in actu; ista autem est per alium habitum a scientia practica, et iste habitus alius solum est in intellectu practico.
Ad secundum (e), dicitur quod denominative potest dici practicus non simpliciter, sed secundum quid, scilicet intelligendo denominationem fieri ab habitu.
Contra, igitur habitus et actus practicus possunt esse in intellectu speculativo, quia habitus vel actus ex natura sua practicus, potest itus- esse in intellectu sine tali relatione ad actum voluntatis qualem ponit. Consequens concederet, sed alium habitum poneret posse haberi in intellectu practico ex actibus non tantum practicis, sed ex actibus intellectus practici generatum.
Contra (f), habitus practicus generatus ex actibus practicis sufficeret ad ea, ad quae ille habitus generatus ex actibus intellectus practici dirigeret, quia voluntas imperans considerationi propter talem finem, non dat aliam rationem considerationi in dirigendo, nec per consequens habitui generato ex considerationibus.
Item tunc (g) multa accidentia ejusdem speciei essent in eodem. Non enim propter ordinem voluntatis, et non ordinem,potest poni distinctio specifica actus hujus et illius, similiter nec habitus.
Item tertio contra opinionem in se, subjectum (h) magis denominatur a per se conditione sui accidentis et essentiali quam a conditione ejusdem accidentali; ergo si intellectus potest dici practicus ex conditione accidentali sui habitus, puta ex ordine voluntatis ordinantis actum ejus ad aliud, multo magis potest dici practicus ex ordine essentiali actus, quo actus dicitur esse essentialiter practicus. Ideo ab eodem videtur intellectus dici practicus a quo habitus et actus, licet non ita accidentaliter dicatur illud de habitu et actu, sicut de intellectu, respectu cujus est accidens.
Aliter dicitur (a), quod illud a quo habitus et actus dicuntur practici, est finis et extensio cognitionis practicae ad praxim, quae est extensio ad finem. Pro hac opinione sunt auctoritates positae prius.
Arguitur etiam per rationes sic: Primo, quia aut habitus dicitur practicus ab objecto aut a fine. Quod non ab objecto, probo, quia intellectus extensione fit praeiicus, quod non est verum nisi de eodem intellectu prius speculativo, et postea practico, extenso ad opus; igitur circa idem objectum potest esse consideratio practica et speculativa.
Secundo sic, quia Medicina dividitur in speculativam et practicam, et tamen ipsa est de aliquo eodem subjecto, ut de sanitate vel de corpore sanabili.
Item, actus dicitur practicus, quia bonus vel malus moraliter; bonitas et malitia moris competunt actui ex circumstantiis; inter Circumstantias autem prima et praecipua est circumstantia finis.
Contra (b) istam positionem, Habitus quaero an habitus et actus dican- tur practici propter extensionem actualem ad opus vel tantum pro- pter extensionem aptitudinalem. Non propter actualem, ut habetur in 2. ari. et ipsi concedunt, quia tunc faber non actu operans non haberet cognitionem practicam; ergo propter extensionem aptitudinalem. Sed aptitudo non convenit uni naturae, quae repugnat alteri nisi propter aliquod absolutum in tali natura; (quia enim haec natura est talis, ideo sibi convenit talis aptitudo) igitur praesupponit in ista consideratione aliquam conditionem intrinsecam, per quam sibi conveniat aptitudo talis. Ista scientiam conditio considerationis in se est practican ab aliqua causa ejus priore, causae abob,iec^ autem ejus priores sunt intellectus et objectum; ergo sibi convenit ab aliquo objecto vel intellectu; non ab intellectu, quia tunc omnis consideratio esset practica, cum omnes sint in intellectu, et omnium sit unus intellectus.
Si dicatur (c), quod etiam finis est causa prior, imo prima inter omnes secundum Avicennam 6. Metaph. et ita ab ipso potest esse conditio talis naturae, ut ei conveniat talis aptitudo. Contra, finis non est causa, nisi inquantum amatus et desideratus movet efficiens ad efficiendum, sed aptitudo dicta convenit considerationi, sive sit finis amatus sive non; potest enim in intellectu esse talis cognitio, qualitercumque voluntas se habeat, imo etiam si voluntas non esset conjuncta intellectui, et ita a fine tanquam a finali causa,. UM convenit aptitudo ista cognitioni; nihil enim inest ab aliqua causa quod inest, illa causa non causante.
Si dicas (d), finis aptus natus est amari antequam aptitudo ista insit cognitioni. Contra, hoc non salvat propositum, quia effectus nihil habet ab aliquo causante, quia illud natum esset causare nisi actu causet; ergo cognitio non habet aptitudinem sive naturam istam, quam consequitur talis aptitudo a fine aptitudinaliter causante nisi actu causet. Non autem causat actu, ut causa finalis, nisi ut actu amatus et desideratus moveat efficiens ad agendum.
Praeterea (e), aut finis ut elicitus piiciter et habitus extra, facit habitum °tur.era’ esse practicum, aut finis consideratus aut intentus. Non ut elicitus et habitus extra, quia sic est posterior habitu et effectus aliquo modo, effectus autem non distinguit causam. Si ut cognitus sic habet rationem objecti, ergo objectum distinguit. Si autem ut intentus, hoc jam est improbatum, quia naturaliter antequam intendatur est cognitio talis.
Praeterea (f) si scientiam esse practicam et ordinari ad praxim ut ad finem, convertantur; ergo moralis scientia non est practica. Consequens est contra Philosophum 1. Et hic. et 10. Consequentia arguitur, quia finis ejus est felicitas quae secundum ipsum 10. Ethic. consistit in speculatione, non in praxi.
Si dicatur (g), quod felicitas est finis remotus, sed finis propinquus est praxis, scilicet dirigere in actum virtutis propter felicitatem. Contra, ad dirigere non ordinatur necessario nisi aptitudinaliter; necessario autem est practica, ergo hoc erit (secundum dictam responsionem,) quia aptitudinaliter ordinatur ad dirigere, hoc est idem quod directivum esse; igitur est practica, quia directiva; sed esse directivam et esse practicam idem sunt, ex secundo articulo. Ex dicta igitur responsione sequitur, quod ipsa est practica, quia est practica, hoc nihil est. Item dirigere est actus (h) intellectus, quia ejus est habitus, scilicet prudentia, a quo est iste actus elicitus, nullus autem actus intellectus est praxis, ex primo articulo.
Ideo dicitur aliter (i), quod finis scientiae moralis sicut et prudentiae, est actus virtutis moralis ad quem ordinatur, et ille actus est praxis.
Contra, non omnis cognitionis practicae finis est praxis, aliqua enim est intellectio practica respectu praxis potentiae inferioris, puta appetitus sensitivi vel motivae potentiae. Nullus autem actus potentiae inferioris est linis actus intellectus, quia nihil ignobilius est per se finis ignobilioris, actus intelligendi est nobilior et perfectior quocumque actu cujuscumque potentiae inferioris sensitivae.
Dicitur, quod (k) licet intellectio sit nobilior in esse naturae quam operatio potentiae inferioris, non tamen in genere moris, quia melius moraliter est fortiter agere quam cogitare fortiter agere.
Contra hoc dupliciter. Primo, quia falsum supponitur, nam actus potentiae inferioris non est bonus moraliter, nisi quia conformatur rationi rectae ut regulae suae; ergo rectitudo rationis est causa bonitatis talis in actu isto, et non e converso; sed actum rationis esse sic regulam, est ipsum esse bonum moraliter, sicut intellectio potest esse bona moraliter. Confirmatur, quia prudentia est simpliciter nobilior virtute morali ut est in appetitu sensitivo; igitur et actus ejus est melior actu illius ut illius; igitur iste ut practicus (sicut potest intellectio esse practica) est melior illo, ut practico sive bono moraliter.
Ex hoc patet (1), quod probatio de cogitare fortiter agere, non valet; quando enim quaeritur excellentia unius ad alterum, non debet comparari optimum ad infimum, sed optimum ad optimum, vel simpliciter ad simpliciter. Sicut ergo est accipere optimum ibi, puta fortiter agere, ita est accipere in intellectu dictare secundum prudentiam fortiter agere. Hoc secundum est melius etiam moraliter, quia ut regula habet bonitatem formalem moralem quae est rectitudo propria, aliud est tantum bonum materialiter, quia ex se non est bonum moraliter circumscribendo ordinem ad regulam istam et ad voluntatem imperantem.
Secundo (m), responsio illa non videtur ad propositum. Quaeritur enim unde intellectio sit practica, non jam supponendo eam esse practicam potissime, cum nec supponatur de ipsa prima circumstantia quae est finis, sed inquiratur; igitur cum quaeritur de intellectione practica, et prima circumstantia, a qua foret practica, ipsa tantum accipitur ut est illud quod est in esse naturae; igitur sic distinguere de ipsa secundum bonitatem moris et naturae, nihil aliud est quam praesupponere quod quaeritur, et distinguere aliquid, prout consideratur praecise sub altero membro distinctionis.
Ideo (n) corrigitur ista opinio ab aliis, et dicitur quod habitus dicitur practicus a fine qui est consideratio practica, proprius enim finis cujuscumque habitus est actus ejus. Sed contra illud (o), si consideratio illa quae est finis habitus est practica; ergo ipsa habet causam ex qua dicatur practica; aut ergo finem illius considerationis, et hoc jam improbatum est; aut objectum, et tunc sequitur quod ipsum objectum est prior causa, a qua tam habitus dicitur practicus quam consideratio ipsa, et tunc habetur propositum, quod ab objecto tam habitus (licet mediate) quam actus dicitur practicus.
Concedo ergo (a), quod habitus non dicitur primo practicus ab actu proprio, quia ille est practicus a causa priore, nec cognitio aliqua habitualis vel actualis est per se practica, quia ordinatur ad praxim ut ad finem. Potest tamen quandoque habere primam extensionem, scilicet conformitatem ad praxim a fine ipsius praxis, non tamen inquantum est finis, sed inquantum est primum objectum.
Primum patet, quandoque enim prima principia practica sumuntur a fine praxis, et ita ille finis et causa prima in genere isto, includit virtualiter totam notitiam, et ita ipsa notitia habet quidditatem suam et aptitudinem ab illo fine.
Secundum (b) patet, ideo enim finis praxis dat talem aptitudinem sive naturam habentem talem aptitudinem, quia ut objectum primum includit principia, et mediantibus illis conclusiones, et ita totam notitiam practicam, non autem inquantum finis. Tum quia a fine ut finis, est, nulla natura vel aptitudo naturalis habetur, nisi ut amato et desiderato, et sic movente efficiens. Prius autem natura quam ametur, includit talia principia et conclusiones; veritas enim principii practici necessarii non dependet a voluntate magis quam speculativi, nec conclusiones necessario illatae ex tali principio. Tum quia qu odeum que aliud includeret virtualiter talem notitiam, eodem modo daret notitiae conformitatem talem, puta si ipsa praxis includeret primo in genere isto talem notitiam, vel illud circa quod est talis operatio, sicut quandoque contingit, sicut fuit tactum in responsione ad tertium argumentum in quaestione prima de subjecto Theologiae. Homo enim forte est subjectum tam moralis scientiae quam Medicinae, non autem felicitas vel sanitas, quia utriusque finisratio includitur in ratione illius circa quod est praxis.
Si dicatur (c), quod principia prima practica semper sumuntur a fine; ergo semper finis primo in- corpus,» eludit virtualiter notitiam eorum, lmis. q» Si concederetur consequens, tamen amorear staret quod non inquantum finis, et cone! sed inquantum est objectum. Et ActSl tunc posset dici, quod homo est jn finis tam sanitatis quam, felicitatis naturalis, ut tangitur in respon- 2etdJ sione praedicta, sed taliter non est eti,? finis proximus praxis. Quod si ne-18. elii, garetur consequens, negandum es- primi set antecedens universaliter sumptum quod particulariter est verum, ubi scilicet ratio finis non concluditur ex aliquo pertinente ad cognitionem practicam.
Vel aliter posset exponi antecedens sic; prima principia, etc. Verum est inter illa quae sumuntur ex circumstantiis moralibus praesupposito actu bono secundum genus, quia sic objectum non est circumstantia. Alio modo accipiendo actum nude, et sic etiam objectum est circumstantia. Et ex isto videtur antecedens improbatum; a quo enim sumitur prima circumstantia actus nude considerati, videtur esse prius quocumque alio, et ita objectum a quo specificatur primo actus, ut dicatur bonus ex genere circumstantionabilis ulterius aliis circumstantiis ut sit plene moralis, videtur omnino primum in cognitione practica. De hoc non oportet modo prosequi, an concludat vel non, quia in tertio libro habet locum.
Breviter ergo ad hunc articulum dico, quod scientia practica non habet primam extensionem sibi competentem a fine inquantum finis, propter rationes primo adductas.
Ex hoc patet (a) solutio secundae quaestionis propositae, cujus teneo partem negativam; sed primam relationem, scilicet conformitatem habet per se ab objecto, quod vel est rectitudo praxis vel aliquid virtualiter includens ipsam rectitudinem, et ideo cognitioni illi praxis est conformabilis ut sit recta, quia cognitio est talis cogniti.
Sed de (b) alia relatione, scilicet de prioritate est dubium, unde conveniat cognitioni. Dico quod praxim necessario naturaliter praecedit aliqua cognitio, sicut patet ex 1. ari. et secundum hoc, praxi convenit posterioritas, et cognitioni prior ita s, ex ratione potentiarum ordinatarum naturaliter in agendo, scilicet intellectus et voluntatis. Sed non semper ista i$Xd°i0 intellectio prior est practica, sed dicaturi tantum quando est determinativa rectitudinis respectu ipsius praxis, et hoc vel formaliter vel Wrtua liter. Quando autem in apprehensione praevia nulla est determinatio formalis vel virtualis de rectitudine praxis, licet ibi sit prioritas, tamen tunc deficit conformitas, quia ipsa non est cui debeat praxis conformari ut sit recta, quia nihil determinate ostendit.de rectitudine praxis. Quando (c) etiam in apprehensione praevia est determinatio de rectitudine, praxis, sed potentia cujus est praxis, non est aliquo modo determinabilis aliunde; tunc illa cognitio licet determinativa, non est conformativa praxis, et ideo non habet conformitatem priorem in ratione regulae dirigentis, nec sic est plene practica.
Potest igitur dici (d), quod licet absolute ex natura intellectus et voluntatis sit cognitio prior, tamen quod cognitio conformis sit prior, hoc est simul ex objecto et ordine potentiarum, et ratione potentiae sic practicantis, scilicet voluntatis quae sit aliquo modo regulabilis aliunde. Nam si objectum determinet intellectum ad cognitionem rectitudinis, prius naturaliter quam voluntas velit, et voluntas sit aliquo modo regulabilis aliunde, non tantum apprehensio praecedit praxim, sed apprehensio conformis. Hoc autem accidit quandocumque determinata rectitudo praxis est cognoscibile necessarium, sive ut principium per intellectum, sive ut conclusio per scientiam
Haec autem, quce jam dicta sunt, de hoc videlicet, unde duplex relatio, scilicet conformitatis et prioritatis conveniat notitice practicce,intelligantur generaliter, nisi oporteat pro intellectu divino aliquid addere, videlicet quod potentia practieans, cujus praxi notitia conformis est, prior sit aliquo modo determinabilis aliunde, sive alii tanquam regula conformabitis in agendo. Quod an requiratur ad talem notitiam vel non, tangetur in responsione ad quartam objectionem, qua fit contra solutionem qinestianis principalis.
Quando (e) autem rectitudo determinata contingenter convenit praxi, tunc non est objectum aliquod determinans intellectum ad cognitionem rectitudinis determinatae, antequam voluntas velit, et hoc loquendo de intellectu et voluntate in communi, nam illud contingens non determinatur ad alteram partem, ante omnem actum voluntatis. Comparando tamen in speciali ad intellectum hunc et voluntatem hanc istam praxim potest praecedere cognitio conformis, quam praecedit cognitio determinativa rectitudinis, et quam non, non. Non potest autem praecedere in omni intelligente, sed in illo solo cujus voluntas non est primo determinans rectitudinem illi praxi.
Exemplum praedictorum, rectitudo hujus praxis, amare Deum, recta est et necessaria, et includitur virtualiter in ratione Dei. Hanc praxim in quocumque, non tantum nata est praecedere simpliciter apprehensio, sed etiam conformis apprehensio, cui scilicet praxis est conformanda ut sit recta.
Ex objecto igitur, quod est primo ex se determinativum intellectus ad notitiam rectitudinis determinatae ipsius praxis, et ex ordine intellectus et voluntatis in operando, habetur haec notitia prior praxi et conformis, et ita in qualibet alia cui convenit necessario rectitudo determinata. Sed rectitudo hujus praxis, scilicet colere Deum in sacrificio altaris est contin- gons, quandoque enim est actus rectus ut modo, quandoque non ut in veteri Testamento. Ideo non est aliquod objectum determinativum intellectus ad notitiam hujus rectitudinis ante omnem actum voluntatis, et ideo nec ista praecedit ut conformis omnem actum voluntatis, alicujus tamen praecedit, puta illius solius quae non primo determinat rectitudinem huic praxi, qualis est voluntas humana; haec enim rectitudo determinatur a voluntate divina acceptante nunc talem cultum, et alias non.
His visis (a), respondendum est ad primam quaestionem, ubi sunt quinque viae tenentes partem negativam quaestionis. Una dicit, sic declarando: Duplex est actus voluntatis, unus perficiens voluntatem, alius qui perficitur a voluntate. Primus actus est respectu finis, et est operatio perfecta quam intra se voluntas elicit, et qua fini ultimo se unit. Secundus actus est respectu eorum quaesunt ad finem, unde est actio bona, qua voluntas extra se in aliud tendit, sicut est quaelibet actio directiva in finem. In primo actu non indiget voluntas directivo, sed sola objecti ostensio sufficit. Talis autem actus ad scientiam simpliciter speculativam pertinet, in ipso enim est speculatio solummodo, ut voluntati objectum suae operationis perfecte ostendat, ut in ipsum statim perlecta operatione tendat. In alio autem actu voluntas indiget directivo, et hic ad scientiam practicam pertinet, quia in ipso est speculatio ut actionem dirigat, quod est proprium practicse. Actus autem qui perficitur a voluntate non est finis hujus scientiae nisi finis sub fine, sed alius qui perficit voluntatem. Et ex hoc habet ista scientia quod perfectissime sit speculativa, quia actus principaliter intentus in ista scientia est actus voluntatis circa finem in quo non indiget directivo, sed tantum ostensione objecti; ergo non est practiva, sed speculativa, cum in actu suo principali non indigeat directione.
Pro hac via est auctoritas Augustini in serm. de Jacob et Esau: "Omnia (inquit) opera nostra sunt ut mundetur oculus, quo videatur Deus".
Item potest argui sic: non requiritur directivum ubi non potest esse error; scientia practica est directiva, igitur scientia beatorum non est practica, quia beati errare non possunt; ergo nec nostra est practica, quia est eadem cum illa beatorum.
Item potest argui sic; secundum intellectum istius alibi, quia Deus non habet scientiam practicam, maxime autem habet istam, vel solus; ergo, etc.
Contra hoc .sic arguitur (b), primo rationem positionis eorum duco ad oppositum quadrupliciter. Primo sic: etsi voluntas non potest errare circa finem in univer sali ostensum, potest tamen secundum eos errare circa finem in particulari ostensum; ergo ad hocY ut recte agat circa linem particulariter ostensum requiritur directi va ostensio. Ostensio autem linis in Theologia est linis non in universali, sed in particulari,quia ad Metaphysicum pertinet illa ostensio in universali. Unde si beati errare non possunt circa objectum Theologicum absolute, in aliquo actu tamen possunt; ergo necessario habent cognitionem directivam respectu alicujus actus circa objectum Theologicum.
Praeterea (c), habitus directivus non ponitur propter substantiam actus, sed propter circumstantiam, sicut temperantia non ponitur propter substantiam actus comedendi vel alterius hujusmodi, sed propter circumstantias; ergo licet voluntas esset determinata ad substantiam actus tendentis in linem in particulari, requireretur tamen directio quantum ad circumstantiam illius actus, ad quam non extenditur directio quae est circa substantiam actus. Ex istis duabus rationibus arguitur, quia ubicumque contingit in praxi errare et recte agere, ibi est notitia practica necessaria ad dirigendum. In ista autem praxi quae est dilectio finis, ut pertinet ad Theologiam, contingit errare dupliciter, ut ostendunt rationes istae; tum ratione objecti ostensi in particulari; tum ratione circumstantiarum actus, ergo, etc.
Praeterea (d), tertio sic: Cujus dilectio principaliter intenditur extra genus cognitionis, ejus cognitio principaliter intenditur intra genus cognitionis; dilectio vero finis per eos principaliter intenditur extra genus cognitionis, ergo cognitio finis principaliter intenditur in genere cognitionis. Sed in qualibet scientia intenditur principaliter cognitio sui subjecti primi; ergo finis est principale subjectum istius scientim. A fine autem sumuntur principia practica, principia practica concludunt conclusiones practicas; igitur ista scientia quae primo intendit dilectionem finis extra genus cognitionis, est practica.
Praeterea (e), ad idem genus secundum praxim vel speculationem pertinent principia et conclusiones, conclusiones enim practicae resolvuntur in principia practica, non speculativa; ergo cum cognitio finis sit directiva in actibus circa ea quae sunt ad finem, et cognitio eorum quae sunt ad finem, sit quasi inclusa in cognitione finis quasi principii, si cognitio eorum quae sunt ad finem sit cognitio conclusionum practicarum; ergo cognitio finis erit cognitio practica, quia de principio practico. Sic patet responsio ad rationem ejus primam, quia falsum accipit quasi voluntas esset determinata ex se, quod improbant duae rationes primae. Similiter si voluntas esset determinata, adhuc tamen cognitio esset practica, sicut probant ultimae duae rationes.
Ad auctoritatem eorum, dico quod videtur concludere quod visio Dei est finis hujus scientiae, quod ipsi non concedunt. Respondeo igitur, quod auctoritas loquitur de illis operationibus exterioribus, quse sunt jejunia, vigiliae et ora. tiones, quia actus quicumque exterior natus est conformari alicui actui interiori a quo habet suam bonitatem, et etiam ad aliquem interiorem ordinari etfinaliter ad velle.
Ad tertium respondeo, quod sicut agens per se intendit inducere formam, nec intendit remotionem contrarii nisi per accidens, ita habitus per se dirigit, per accidens autem excludit errorem. Et si habitus est perfectus, non compatitur secum errorem, imo si compatitur est imperfectus. Beati igitur, licet non possint errare, non sequitur quod non habeant habitum etiam directivum, quia eo per impossibile circumscripto errare possent, sed eo posito propter perfectionem ejus, excluditur omnis error.
Ad quartum dicetur infra post solutionem hujus quaestionis primas, solvendo quartam objectionem contra eam.
Secunda via ponit (a), quod licet dilectio finis recte possit elici et. non recte, negat tamen dilectionem finis esse praxim, quia non est circa objectum contingens. Dicit autem Commentator 1. Ethicor. quod praxis est operatio secundum electionem; electio autem est tantum circa contingens, ex 3. Ethicor. quia est appetitus consiliativus, consilium vero non est nisi de contingente. Ex hoc etiam probatur descriptio praxis posita in primo articulo quaestionis esse insufficiens, quia omittit objectum praecisum. Consequenter dicit haec via nullam notitiam esse practicam quae extenditur ad volitionem ultimi finis tantum, quia non est verum contingens.
Contra istam (b) viam est quarta ratio posita contra praecedentem. Item, vere praxis est illa operatio ad quam inclinat virtus appetitiva, quia quaelibet talis virtus est habitus electivus, ex 2. Ethicor. Electio autem est praxis, ut ostendetur contra tertiam viam statim; sed ad dilectionem finis inclinat non tantum charitas, sed amor acquisitus habitualis qui est virtus appetitiva, quia habitus appetitivus consonus rationi rectae. Motivum vero hujus viae solvetur in solutione secundae rationis principalis ad primam quaestionem.
Tertia via ponit (a), quod vel volitio non est proprie praxis, sed tantum actus ea posterior; vel si ipsa est praxis, hoc non est nisi in ordine ad actum aliquem imperatum potentiae inferioris, puta appetitus sensitivi vel potentiae motivae, vel hujusmodi.
Pro hac via tertia arguitur, quia omnis praxis sequitur electionem. Quod probatur per Philosophum 6. Ethicor. "Actus principium est electio non cujus gratia, sed unde motus", id est, non finale, sed effectivum; principium autem effectivum naturaliter praecedit effectum, ergo, etc.
Praeterea, habitus practicus generatur ex praxibus; sed habitus practicus generatur ex actibus sequentibus electionem, igitur illi sunt praxes.
Item, Commentator super 1. Ethic. "Praxis est operatio secundum electionem": ergo praxis sequitur electionem.
Contra istud, scilicet quod non recta tantum actus sequens electionem sit praxis, probatur. Quia 6. Ethic. dicit Philosophus, quod non est electio recta sine ratione recta et habitu virtutis; ergo virtus per se requiritur ad electionem rectam. Non requireretur autem, si esset habitus generatus ex actibus posterioribus electione, quia tunc non inclinaret per se nisi ad actus istos posteriores electione.
Praeterea, sub alia forma arguitur idem, quia habitus ex eisdem actibus generatur ad quos inclinat ex secundo Ethic. Sed virtus moralis per se inclinat ad electionem rectam, quia, ut apparet per definitionem ejus, secundo Ethic. "Virtus est habitus electivus", etc. igitur ex electionibus per se generatur virtus moralis, et per consequens non tantum actus electionem sequentes sunt praxes.
Praeterea (b), non solum falsum est negare electionem esse praxim, quod arguitur ratione jam facta, sed sicut probatum fuit in primo articulo, actus voluntatis elicitus est primo praxis et imperatus non nisi propter ipsum; ergo si electio sit sola sine ordine ad actum imperatum, puta propter defectum materiae actus exterioris, ipsa sola vere erit praxis. Hoc declaratur sic: non habens pecunias, cui tamen in phantasmate praesentantur pecuniae, antequam alicujus actus electio sit principium effectivum vel ordinetur ad aliquid imperandum, si eligat illas liberaliter distribuere si haberet, quantum ad actum et habitum virtutis non requiritur ulterior prosecutio, quia objecto praesentato in phantasmate circa quod potest esse actus liberalitatis, complete habetur electio ex qua generatur liberalitas vel quae elicitur ex liberalitate, et non requiritur ulterior prosecutio exterius, nec ordo ad exterius si materia actus exterioris deficiat.
Praeterea (c), ordo iste electionis ad actum imperatum non potest esse, nisi ut causae ad causandum effectum; sed quod causa non sit in se talis ex se, (ut prior effectu est) sed tantum quia actualiter ordina- tur ad efficiendum videtur inconveniens, cum nihil habeat causa ab effectu nec ex ordine ad ipsum.
Tunc (d) ad auctoritatem, 6. Ethic. dico quod ibidem Philosophus statim subdit: "Electionis autem appetitus, et ratio quee gratia alicajiis", id est practica, sunt, supple principium. Ad hoc enim, ut electio sit recta requiritur virtus in appetitu. Unde sequitur: "Neque sine habitu morali est electio", scilicet recta; igitur virtus habet actum elicitum immediatiorem sibi quam sit ille, cujus electio est principium ut imperans; prius enim actus voluntatis elicitus qui est electio est actio bona, quam actus exterior imperatus ab electione bona sit bonus. Quod probatur per Philosophum, ibi enim statim post illud: "Neque sine habitu est electio", subdit, "bona actio enim sine more non est". Sed si ista sit major ad probandum quod praedixit de electione, sumetur ista minor sub: Bona electio est bona actio. Concedo igitur auctoritatem affirmativam quod electio est principium actus unde motus, quia actus ab ipsa imperatus est actus moralis, sed ex hoc non sequitur, quod solus iste sit actus sive praxis, imo est electio prior praxis, propter quam etiam ista est bona praxis.
Ad secundum, si major est vera, dico quod habitus (e) practicus generatur ex electionibus, sicut prsedictum est de eligente frequenter liberali ter dare, etiam sine actu imperato si facultas non adsit, posset in ipso generari liberalitas. Quia tamen quando illi actus imperati sunt impossibiles, voluntas non communiter eligit frequenter recte circa materiam istorum actuum, quia quod non creditur alicui possibile, aut ipsum non vult, aut tenuiter vult secundum Augustinum, ideo communiter non generatur habitus practicus, qui est virtus sine praxibus imperatis sequentibus electionem, non tamen generatur ex illis sequentibus, sed ex electionibus in quibus est formaliter bonitas moralis, in praxibus autem imperatis'est tantum materialiter.
Ad tertium (f) de Commentatore, Bonit oportet quod ly secundum non sit ibi terti nota causse efficientis, si descriptio tl,Ju2| debet esse convertibilis cum de- ^"2" scripto, ut probatum est per Ari- 4^/i(£ stotelem 6. Ethic. sed debet intelli- ep°j gi ly secundum, effective vel for manter. Vel electio accipitur ibi pro libertate sive potestate denominativa, vel accipitur electio pro elicitione actus volendi quae non est electio vel volitio aliqua, sed actio de genere Actionis. Secundum istam electionem, quasi secundum principium, activum est omnis praxis, sive sit electio sive sequens electionem, quia actio de genere Actionis reducitur ad principium effectivum.
Istae tres vise (a) ponunt Theologiam esse pure speculativam, non obstante quod extendatur ad dilectionem finis; sive ad illam quasi voluntas naturaliter determinetur praecedente ostensione; sive libere et contingenter ad illam se habeat, non tamen circa objectum contingens et agibile; sive tertio circa quodeumque objectum quomodocumque se habeat, non tamen operando sive in ordine ad actum imperatum, sed sistendo in proprio actu elicito.
Quod autem talis extensio non concludat practieam, persuadetur, quia tunc quaelibet notitia esset practica, quia quamlibet sequitur aliqua dilectio vel delectatio.
Similiter 10. Ethic. "Felix est Dei amantissimus", et tamen illam felicitatem ponit Philosophus speculativam, non practicam.
Contra hanc (b) conclusionem communem istis tribus viis instatur. Videtur sequi, quod aliqua operatio est in potestate hominis, ita quod vere sit actus humanus, et tamen nec sit proprie speculatio nec praxis, puta amor finis, consequens videtur inconveniens.
Praeterea, quod cognitio directiva in volitione quacumque non sit practica, cum sit veritas confesse se habens appetitui recto, videtur inconveniens, quia talis veritas est proprium opus mentis practicao, ex 6. Ethic. cap. 3.
Quod (c) additur de delectatione, nihil est ad propositum, quia delectatio est passio consequens naturaliter operationem perfectam, et sive sit delectatio de speculatione sive de speculato propter extensionem ad illam, nulla ex isto ponitur cognitio practica, quia nec ista est praxis proprie loquendo. Hoc tangetur dist. 15. tertii lib. Amare autem vel desiderare objectum cognitum, et hoc sic vel sic circumstantionabile, est vere praxis, nec naturaliter consequens apprehensionem, sed libere, recte vel non recte elicibilis.
Quod (d). autem additur de felicitate quod sit speculativa, quia felix est Dei amantissimus, dico quod auctoritas non cogit, quia loquitur passive quasi maxime amatus a Deo, non active sicut patet ibi. Subdit enim: Siquidem curam humanorum haberi a diis sit rationabile, et gaudere ipsos, (supple DeosJ optimum et cognatissimum, hoc autem est intellectus, etc. Diligentes igitur hoc, id est intellectivum, rationabile erit Deo rebencficiare ut amicos, etc.
Sed (e) praetermissa auctoritate illa, numquid felix speculativus secundum Aristotelem amat finem, ut amare distinguitur contra delectari, sive de objecto speculato sive de speculatione? Respondeo, 2. Met. vult Philosophus, quod primum movens movet ut amatum; igitur Intelligentia inferior amat primum. Et tamen ipsius felicitatem poneret in speculatione, sicut patet in 10. Ethic. igitur ipse sub speculatione comprehendit non tantum delecta- tionem, sed amare; igitur nec propter extensionem ad illud, erit notitia practica secundum ipsum, sed speculativa.
Sed quare non tenetur in hoc, cum ratio scientiae practicae et speculativae accipiatur ab ipso, et ita duae primae viae istam negantes, ponentes Theologiam esse speculativam, bene ponunt et praecipue secundum Philosophum? Respondeo (f) illud amare quod poneret in Intelligentia, poneret necessitate naturali voluntati in68se, ita quod non contingeret ibi eam errare et recte agere, ita quod respectu illius notitia esset tantummodo ostensiva, non directiva nec quantum ad objectum in particulari, nec quantum ad aliquam ejus conditionem vel aliquam circumstantiam actus volendi.
Hoc modo non dicerent Theologi de amare creaturarum intellectualium respectu Dei in particulari, Theologo. et quantum ad circumstantias actus, sicut argutum est contra primam viam m primis duabus rationibus. Si igitur convenisset nobiscum, ponendo amare respectu finis libere, recte et non recte posse elici, nec recte elici nisi eliciatur conformiter rationi rectae, non tantum ostendenti objectum, sed etiam dictanti sic esse eliciendum, forte posuisset respectu talis notitiam practicam, quia confesse se habentem appetitui recto; igitur melius est Theologo (g), qui habet abeo discordare in minori, consequenter dicendo, discordare in conclusione quam convenire cum eo in conclusione, quam ipse non poneret si minorem cum Theologo teneret.
Cum igitur dicis, quod ab ipso accipimus rationem speculativi et practici, verum est et in majori convenimus quod illa est speculativa, quae licet ad dilectionem extenderetur ut ostendens objectum, si nullo tamen modo esset directiva in actu ut circumstantionabilis est, et ut hujus objecti in particulari. Sed minorem quam ipse assumeret sub, habemus negare in proposito. Sed dato quod talis necessitas ponatur in Intelligentia ex natura voluntatis amandi Deum, numquid ita poneret in voluntate hominis sapientis, quem ipse non ponit naturaliter felicem? Si non; igitur iste potest dirigi in tali actu. Respondeo, practicam a tali non negaret nisi quia felicitatem ejus dixit esse speculativam.
Quarta via (a) dicit Theologiam esse affectivam. Quod bene intelligi potest, si affectiva ponatur esse quaedam practica. Si autem affectiva ponatur tertium membrum distinctum contra practimm et speculativum, sic est contra dicta in primo articulo, ubi ostensum est dilectionem esse veram praxim, et etiam contra auctoritates multas quae sentiunt praecise scientias distingui in speculativam et practicam, et nullum esse tertium membrum.
Quinta via (b) dicit Theologiam esse contemplativam, pro qua via adducit Augustinum 12. de Trinit. cap. 14. ubi vult quod "sapientia est nisi penes respectu contemplationis, scientia vero quo 2. respectu actionis". Cum igitur Theologia sit proprie sapientia et non scientia, ipsa non erit practica, sed contemplativa. Respondeo,Augustinus 12. de Trinit. cap. 4. dicit quod istae duae portiones animae, superior et inferior, non distinguuntur nisi penes officia, et in utraque tam in superiori quam in inferiori, est Trinitas, in superiori autem imago Trinitatis increatae. Et tamen sola superior portio' est contemplativa, quia respicit aeterna; igitur ista contemplatio de qua loquitur, non determinatur ad speculationem intra genus scientiae. Continet enim illud contemplativum memoriam, intelligentiam et voluntatem, et ita in contemplativo illo potest esse extensio extra genus scientiae, sicut potest esse in activo, hoc est in portione inferiori respiciente temporalia, quae etiam habet Trinitatem. Si igitur ista est contemplativa, ut loquitur ibi Augustinus, non prohibetur propter hoc esse practica, si extenditur ad praxim in portione superiori.
Alia (a) est opinio discordans a praecedentibus in conclusione, quae dicit quod ista scientia est speculativa et practica. Quod probatur dupliciter. Uno modo sic: sicut doctrina illa in qua scriberentur aliqua de Jure, et aliqua de Philosophia esset speculativa et practica, sive scriberentur in distinctis libris, sive capitulis, sive intercalariter et commixtim, ita in ista doctrina simul speculativa et practica tractatur, non in diversis libris et capitulis, sed intercalariter et commixtim; ergo ipsa est speculativa et practica.
Secundo sic probatur, nulla speculativa cognitio distinctius tractat de operabilibus, quam eorum cognitio sit necessaria ad speculationem; nec practica distinctius tractat de speculabilibus, quam eorum requiratur cognitio propter praxim ad quam extenditur. Ista autem tractat de operabilibus distinctius quam cognitio eorum requiratur ad speculationem, et distinctius de speculabilibus quam cognitio eorum requiratur ad cognitionem practicam; igitur ipsa est speculativa et practica. Major probatur, quia speculabilia non considerantur in scientia practica nisi propter considerationem practicam, nec operabilia in speculativa, nisi propter considerationem speculativam. Minor patet, quia hic tractatur de operabilibus ita distincte ac si esset de eis praecise, et etiam de speculabilibus ac si esset de eis praecise.
Contra istam (b) opinionem arguitur sic: Habitus non habens evidentiam ex objecto non distinguitur secundum distinctionem objectorum; (tunc enim oporteret ponere duas fides infusas) iste autem habitus non habet evidentiam ex objecto, igitur non distinguitur secundum distinctionem objectorum; igitur non est duo habitus propter distinctionem operabilium et speculabilium.
Praeterea, illa (c) opinio de duobus habitibus quamvis possit pro- siam habilitatem aliquam habere de esse Theologia, ut tradita est in Seri- spe!aU? ptura, tamen de Theologia in se, e cJmCU' cujus subjectum primum est es- tKroE sentia divina ut haec essentia, si- blle> cut dictum est de subjecto Theologiae, non videtur probabilis. Nam de isto subjecto cum sit verissime unum cognoscibile, nata est haberi primo aliqua notitia vere una. Si vero detur aliqua quae non sit de ipsa essentia, sed de aliquo alio primo, ista alia non erit Theologia in se. Est igitur unus habitus simpliciter, licet forte cum ipsa possit in Scriptura esse aliqua alia notitia quae sit de alio subjecto.
Item patet quod ordo scientiarum secundum eminentiam, stat ad aliquod unum tantum, quia non possunt duae esse scientiae simpliciter primae. Istam unam eminentissimam et solam, dico esse Theologiam quae sola est primo de primo subjecto Theologiae.
Praeterea (d), deduco rationem jejus ad oppositum: Illa cognitio est practica in qua non determinatur de speculabilibus magis quam cognitio eorum pertineat ad praxim, vel ad cognitionem practicam; sed cognitio ista non tractat .de speculabilibus distinctius quam cognitio eorum requiratur ad cognitionem practicam, vel praxim dirigendam, ergo, etc. Probatio minoris, quaelibet cognitio de conditionibus appetibilitatis finis,et de conditionibus eorum quae sunt ad finem, quatenus sunt ad finem; et tertio de conditionibus quibuscumque hujus; vel illorum circa quas contingit potentiam operativam errare nisi dirigatur, est necessaria ad practicam cognitionem; nulla autem est cognitio hic tradita de tine, nec de his quae sunt ad finem quin sit talis, ergo, etc. Vel saltem circa ista contingit voluntatem ignorantem errare, sicut dicetur in solutione tertiae obje ctionis contra solutionem quaestionis principalis.
Licet enim Trinitas personarum non ostendat finem appetibiliorem quam si esset non Trinus, quia est finis inquantum unus Deus, non inquantum Trinus, tamen voluntatem ignorantem Trinitatem contingit errare in amando vel desiderando finem, desiderando frui una persona sola. Similiter, ignorantem Deum fecisse mundum contingit errare, non rependendo amorem qualem gratitudo requireret propter tantam communicationem bonitatis suae, ad utilitatem nostram factam. Ita, ignorando articulos pertinentes ad nostram reparationem contingit ignorantem errare, etiam non rependendo amorem debitum pro tanto beneficio, et ita de aliis Theologicis.
Assumptum patet, quia qusecumque conditiones traduntur de fine, magis natae sunt ostendere appetibilitatem finis, et conditiones eorum quae sunt ad finem, magis natae sunt ostendere ea quae sunt ordinata ad finem.
Ad argumentum eorum, patet quod minor est falsa. Ad probationem dico, quod non potest ita distincte tractari de fine cognito, et de his quae sunt ad finem quin tota illa cognitio esset practica intellectui creato, quia tota illa cognitio nata est ostendere finem sub ratione appetibilis, et ea quae sunt ad finem sub ratione ordinis eorum ad finem, vel circa quaecumque posset voluntas non directa errare.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
Contra istam opinionem arguo sic: Quandocumque aliquod commune dividitur primo per differentias oppositas, impossibile est utramque differentiam inveniri in aliquo uno contento sub communi; sed scientia in communi dividitur primo in prciclicam et speculativam, ergo impossibile est istas differentias simul inveniri in aliqua scientia una. Major est manifesta, quia si differentiae condividentes aliquod commune, possent se compati in aliquo contento sub communi, tunc idem corpus posset esse corporeum et incorporeum, et idem animal sensibile et insensibile, et idem homo rationalis et irrationalis, quae sunt absurda. Minor patet per Avie. 1. Metaph. in principio, et per Commentatorem 1. Ethic. comm. 1. et per Gondisalvum de divisione scientiarum. Item, sequuntur de eodem duo contradictoria, videlicet extendi et non extendi, et multa alia inconvenientia, quare, etc.
Ad quaestionem (a) igitur respondeo, quod cum actus voluntatis elicitus sit verissime praxis, etiamsi non concomitetur aliquis actus imperatus (ut patet ex primo articulo) et extensio cognitionis practicae consistat in conformitate ad praxim, et prioritate aptitudi- nali, (ut habetur ex secundo articulo) sequitur quod illa est cognitio practica quae est aptitudinaliter conformis volitioni rectae, et naturaliter prior ipsa; sed tota Theologia necessaria in intellectu creato est sic conformis actui voluntatis creatae, et prior ea, ergo, etc. Probatio minoris, quia primum subjectum (b) Theologiae est virtualiter conforme volitioni rectae, quia a ratione ejus sumuntur principia prima rectitudinis in volitione. Ipsum etiam (c) determinat intellectum creatum ad notitiam rectitudinis determinatae ipsius praxis quoad omnia Theologicalia necessaria, prius naturaliter quam aliqua voluntas creata (velit alias non esset necessaria;) ergo ex primo subjecto sequitur tam conformitas quam prioritas Theologiae ad volitionem, et ita extensio ad praxim a qua Finis du. extensione cognitio dicenda sit Plexpractica. Confirmatur ratio ista, quia cum primum objectum Theologiae sit ultimus finis, et principia in intellectu creato sumpta a fine ultimo sint principia practica; igitur principia Theologiae sunt practica; ergo et conclusiones sunt practicae.
Sed objicitur, (d) quia (ex quaestione praecedente) Deus non est hic primum subjectum inquantum finis, sed ut haec essentia; principia autem sumpta a fine ut finis est, sunt practica.
Item, cognitio finis ultimi non est immediate conformis, nec nata est esse conformis immediate praxi eliciendae; ergo non est propinque practica.
Item, primum objectum includit virtualiter conformitatem ad praxim rectam, non tamen solam cognitionem sic conformem, alioquin non posset de ipso esse cognitio speculativa, quod videtur inconveniens. Qualiter enim est ista veritas practica: Deus est trinus ? Vel: Pater generat filium ? ergo primum objectum includit aliquam notitiam speculativam; igitur ex conformitate illa virtuali primi objecti ad praxim, non sequitur Theologiam esse practicam, cum multae veritates quae sunt maxime Theologicae, inquantum Theologia distinguitur a Metaphysica, sint speculativae.
Item, tunc scientia Dei esset practica quae est de eodem subjecto primo, et etiam videtur quod ratio solutionis quaestionis possit applicari ad intellectum divinum sicut ad creatum.
Ad primum (e) dico, quod respectus finis non est illud a quo principia sumuntur in aliqua scientia, sed illud absolutum in quo fundatur respectus, et illud est essentia haec.
Ad secundum (f) dico, quod virtualiter continens cognitionem conformem, est virtualiter conforme, et ita cognitio ejus est practica, quia conclusiones practicae habent principia practica; proxima autem cognitio illi, quae est de fine, est cognitio fruitionis finis, et ista nata est esse conformis formaliter praxi fruitionis.
Ad tertium (g) dico, quod primum objectum solummodo includit notitiam conformem volitioni rectae, quia virtute ejus nihil de ipso cognoscitur quod non sit, vel rectitudo volitionis alicujus, vel virtualiter includens notitiam talis rectitudinis. Et concedo, quod infertur in consequente quod de ipso nulla potest esse scientia speculativa; necessario enim notitia ejus et cujuscumque intrinseci per ipsum cogniti, conformis est praxi aptitudinaliter, et prior si cognitum est necessarium.
Cum instatur (h) de illis veritatibus quae videntur maxime Theologicae et non Metaphysicae, ut Deus trinus, et pater generat filium, dico quod istae sunt practicae. Prima enim includit virtualiter notitiam rectitudinis dilectionis tendentis in tres regii personas, ita quod si actus elice- personan retur circa unam solam excluden-1-q%'( do alias (sicut infidelis eliceret) d-43 esset actus non rectus. Secunda includit notitiam rectitudinis secundum quod actus est circa duas personas, quarum una est sic ab alia.
Si objiciatur (i) contra hoc sic, quia nihil nisi essentiale est ratio terminandi actum illius dilectionis. Theologia autem est magis proprie de personalibus quam de essentialibus, quia essentialia plurima possunt a nobis in Metaphysica cognosci; igitur Theologia ut distinguitur a Metaphysica quantum ad propriissima sibi, non est practica. Prima propositio probatur, quia alias esset aliqua ratio diligibilitatis in una persona quae non esset in alia, quod falsum est, quia tunc nulla beatificaretur in se ipsa.
Respondeo, essentiale est ratio formaliter terminandi actum amandi ut propter quam, sed personae terminant, ut quas amantur; non autem sufficit ad rectitudinem actus quod habeat rationem formalem convenientem in objecto, sed etiam requiritur quod habeat objectum conveniens in quo sit talis ratio formalis. Praeter istam igitur notitiam rectitudinis quam includit essentiale in actu amandi Deum, personalia includunt propriam notitiam ulteriorem rectitudinis requisitae.
Ad quartum (a) posset concedi, quod Theologia Dei de necessariis sit practica, quia in intellectu suo probabih- natum est primum objectum Theologicum, quasi gignere notitiam conformem volitioni rectse, priorem naturaliter ipsa volitione. Quod conformem, patet. Quod priorem, probatur, quia prius naturaliter intellectus intelligit objectum primum quam voluntas velit illud; igitur prius naturaliter volitione potest habere omnem notitiam sufficienter virtualiter inclusam in intellectione primi objecti, talis est qusecumque notitia necessaria de primo objecto. Consequentia supposita patet, tum quia per impossibile exclusa omni volitione, posset intellectus habere omnem notitiam sufficienter virtualiter inclusam in intellectione primi objecti, cum illa intellectio praecedat omnem volitionem; tum quia intellectus divinus non discurrit, igitur non prius naturaliter intelligit primum objectum quam aliquid virtualiter in illo inclusum quoad notitiam; ergo si prius intelligit primum objectum quam voluntas velit aliquid, prius intelligit quodlibet inclusum quoad notitiam in primo objecto quam vo¬ luntas velit. Haec secunda probatio consequentiae minus valet.
Si objiciatur, (b) quia tunc voluntas divina non erit prima regula sui in actibus suis, si ejus actum praecedat notitia, cui in agendo debet conformari ad hoc ut recte agat. Consequens autem videtur inconveniens, quia tollit summam libertatem voluntatis divinae si ab alio determinetur, et non ex se primo quoad primum actum suum; si autem praecedit omnem actum suum, cognitio practica ab intellectu determinabitur ad primum actum, quia non potest ei dissentire, tunc enim posset peccare.
Item supra dictum est Philosophum bene dicere consequenter, si intelligentia naturaliter amat Deum visum; ergo notitia ostendens Deum non est practica. Fiat autem similis consequentia de Deo naturaliter amante se.
Item, dirigens aliqua causa est respectu directi; igitur est distinctio realis inter ipsa; non est autem talis distinctio intellectionis Dei ad velle. Et confirmatur, quia intelligendo jam velle esse elicitum, intellectus non dirigit, tantum enim dirigit circa actum eliciendum quasi prior ipso. Sed in Deo velle sui non sequitur voluntatem in esse; igitur nunquam est ibi quasi eliciendum, sed semper quasi elicitum; ergo, etc.
Hic videtur consequenter dictis dicendum quod accipiendo regulam pro rectificante in praxi, prima regula est finis ultimus qui virtualiter includit primo notitiam omnis rectitudinis necessariae cujuscumque praxis, sicut primum subje- ctum scientiae speculativae primo virtualiter includit notitiam omnium veritatum speculabilium. Haec autem prima regula quae est linis, ordinate rectificat intellectum et voluntatem, sicut ipsae potentiae natae sunt agere ordinate, ita quod prius quasi gignit notitiam conformem rectae praxi quam rectificet praxim, et ita potentia practicante, alia erit- potentia prior et prius recta, ita quod primum consequens illatum in prima ratione, videtur concedendum.
Cum vero improbatur, posset dici quod sicut universaliter (c) libertas stat cum apprehensione praevia, ita summa libertas stat cum summa apprehensione praevia. Apprehensio autem praxis perfectissima includit notitiam conformitatis, quando ipsa necessario convenit praxi.
(d) Cum ulterius additur quod determinata fit aliunde, hoc negandum est loquendo de determinatione quae fit per agens sufficiens. Licet enim non possit dissentire a notitia rectificativa praxis et priori praxi, hoc tamen non est, quasi intellectus per notitiam sit causa sufficienter activa determinans ipsam ad actum; sed (e) ex perfectione voluntatis est, quod ipsa tantum nata est conformiter agere potentiae priori in agendo, quando illa prior prius perfecte agit circa objectum, hoc est, tantum novit prius quantum posset nosse. Quod dico pro contingentibus, quorum intellectus divinus non habet omnem notitiam sibi compassibilem ante omnem actum vo¬ luntatis; ideo circa illa non oportet quod conformiter agat potentiae priori in agendo, quia ipsa non prius conformiter novit tale objectum. Sed semper aliter accidit circa cognoscibilia necessaria ex se, quia ista perfectissimam sui notitiam habent absque actu voluntatis.
Licet haec responsio videatur evadere argumentum, et peream etiam sequentia argumenta possent evadi, tamen aliter posset dici quod Theologia necessaria m mtellectu divino, non est practica, quia non est prioritas naturalis intellectionis ad volitionem, quasi conformativi ad ipsum conformandum, sive directivi ad dirigendum aliquid. Quia posita notitia quacumque rectitudinis ipsius praxis, quamvis ista ex se possit conformare potentiam conformabilem seu rectificabilem aliunde, non tamen voluntatem divinam respectu sui primi objecti, quae ex se sola rectificatur respectu istius objecti, ita quod vel talis naturaliter tendit in illud, vel si libere nullo modo est de se quasi indifferens ad rectitudinem, et quasi aliunde aliquo modo habens eam, ita quod notitia determinativa rectitudinis non est necessario prior volitione, quasi volitio illam requirat ut recte eliciatur, sed tantum praeexigit ostensionem objecti. Et istam notitiam ex se directivam non praeexigit ut directivam, sed tantum ut ostensivam, ita quod si posset praecedere volitionem sola ostensio objecti, et sequi notitia rectitudinis necessariae ipsius praxis, sicut dicetur de praxi circa contingentia, aeque recte eliceretur volitio tunc, sicut nunc. Nullo ergo modo intellectio est prior ut conformativa, seu rcgulativa volitionis.
Ad argumentum igitur probans prioritatem rectitudinis ad praxim rectam, responderi potest quod licet sit aliqua prioritas intellectionis ad volitionem, non tamen est sic prior ut requirat rationem rectam esse priorem praxi; quia talis prioritas est regulae ad regulatum, qualis esse non potest, quando voluntas est omnimoda regula sui in agendo. Hujus controversiae de scientia Dei respectu sui, an sit practica, summa in hoc consistit, si notitia quae de se esset directiva in praxi, dato quod potentia practicans in sciente non esset dirigibilis in agendo, sit practica, ex hoc solo quod esset sic ex se directiva: vel non practica, ex hoc quod potentia practicans in sciente non est dirigibilis. Qui alteram partem tenet, dicat consequenter.
Secundus (a) articulus quaestionis est de Theologia contingentium, an sit practica. Dico, quod tantummodo in illo intellectu Theologia contingentium practica potest esse, qui habere potest determinativam notitiam rectitudinis ipsius praxis ante ipsam praxim elicitam, quia solummodo ibi Theologia contingentium potest esse conformis praxi et prior ea. Talis est tantum intellectus creatus, quia nullius intelligentis creati voluntas primo determinat rectitudinem contingentem convenientem praxi.
In intellectu igitur divino non potest esse Theologia contingentium practica, tenendo ista duo. Primum, quod cognitio practica et praxis ad quam extenditur, debent esse necessario respectu ejusdem suppositi. Secundum, quod Dei ut operantis nulla sit praxis nisi volitio, non ponendo in ipso potentiam tertiam aliam ab intellectu et voluntate. Nam nulla cognitio conformis volitioni contingenti recte prmcedit ipsam volitionem Dei, quia primo volitione determinatur praxi illi talis rectitudo,
Illud primum (b) est dubium, Improbatur tamen dupliciter. Nam si cognitio quaecumque de praxi alterius est practica; ergo cognitio mea de hoc, quod est Deum creare mundum, vel de hoc quod est Intelligentium movere coelum, erit practica; quod videtur falsum. Saltem hoc videtur concludere, quod cognitio practica non potest esse intelligentis inferioris, operante superiore secundum illam praxim, si nihil secundum illam inferius operatur. Pari ratione nec superioris vel sequalis, si nihil facit ad praxim operantis, si autem aliquid facit, jam superior habet praxim propriam, respectu cujus sua cognitio sit practica.
(c) Item si cognitio practica habet aliquam causalitatem respectu praxis ad quam extenditur, et non est nata habere talem causalitatem primo nisi respectu praxis, quse sit in intelligente, videtur sequi propositum.
Contra igitur de eodem, unus intellectus haberet notitiam practicam, alius speculativam, si praxis esset possibilis uni intelligenti et non alii.
Ad hoc potest dici, quod perfecta rectitudo praxis includit circumstantiam operantis sicut et alias circumstantias, ita quod sine ista non est rectitudo. Si enim accipiatur: Deus est amandus, nisi addatur a quo, puta a voluntate, non est vere practica complete, quia Deus a bruto non est amandus. Itaque hoc verum perfectum: Deus est amandus a voluntate, etiam in quocumque intellectu est practicum. Ita et istud: Homini quandoque est jejunandum, non est tantum practicum homini cognoscenti, sed etiam Angelo et Deo, et etiam homini et Deo est hoc practicum: Ab Angelo coelum est movendum. Et concedo illud, quod prima probatio infert tanquam inconveniens.
(d) Et si objiciatur, quod non salvatur prioritas practicse cognitionis ad praxim, prius enim dilectio Dei respeotu sui est recta quam homo vel Angelus possit intelligere, quod Deus est amandus a voluntate. Respondeo, ista prioritas debet esse ex objecto et intellectu, hoc est quod objectum natum sit determinare intellectum ad notitiam determinatae rectitudinis praxis, quantum est ex se ante praxim illam. Ita objectum hoc natum est quemcumque intellectum determinare ad notitiam istam: Deus esi amandus a voluntate, quantum est ex se ante praxim, licet aliquis intellectus ex imperfectione sui non prius determinetur quam potentia operans ex perfectione sui operetur.
Ad aliam (e) objectionem dico, quod sicut voluntas potest esse causa superior respectu praxis potentiae motivae, nec quaecumque respectu cujuscumque, puta non mea respectu potentiae motivae Angeli, sed quando sunt in eodem, ita si cognitio practica sit causa respectu praxis, hoc est in eodem intelligente et operante, nec oportet quod in alio sit non practica, nisi accipiendo stricte practicum pro immediate applicabili ad opus, quantum est ex identitate suppositi cognoscentis et operantis, qualem denominationem denotat infinitivus significans praxim, constructus cum scire. Sic enim conceditur quod solus Deus scit se infinite diligere, licet Angelus sciat ipsum infinite a se diligendum.
Qui sic (f) respondet, a principio habet concedere omnes veritates de praxibus agentium causatorum, cognosci a quocumque intellectu practice, quia omnes istae sive ab objecto ut necessariae, sive aliunde ut contingentes, natae sunt prius esse conformes praxibus, sive prius determinare rectitudinem praxibus quam ipsae praxes eliciantur. Omnes autem veritates veritates de volitione divina necessariae voluntate sunt practicae, contingentes autem ne^"“iae non, quia ante istam praxim elicitam ad quam extenduntur non ha-cont,n^ enbent conformitatem, quia nullam determinationem rectitudinis, verbi gratia, Deus practice cognoscit homini esse poenitendum, et Angelo esse movendum coelum, sed non practice cognoscit, quod est Deo volendum hominem sanctum poenitere, vel Angelum coelum movere.
Si quaeris (a) qualis est Theologia contingentium in se, non comparata huic vel illi intellectui? Dici potest quod ipsa talis est in se qualis est ex objecto. Non est autem ex objecto conformis praxi ante omnem praxim, quia ex objecto nulla nata est haberi notitia determinatae rectitudinis contingentis, ideo ex objecto non est practica; igitur speculativa, si sufficienter dividunt notitiam. Huic congruit quod in intellectu divino negatur esse practica, talis autem videtur esse in se, qualis est in perfecto genere illo, non in imperfecto.
Si objiciatur (b), quod tunc cognitio in se speculativa, est alicui practica, puta intellectui creato; ergo practicum non repugnat speculativo? Respondeo, quod sicut esse ex objecto speculativum, est esse per se speculativum, ita esse practicum ex objecto sufficienter determinante intellectum ad notitiam rectitudinis, est esse per se practicum; ergo ante omnem volitionem est esse per se practicum, et sic opponuntur ista duo: practicum et speculativum; ut ista, non extensibilis aci praxim et extensibilis cici praxim. Sed esse practicum aliunde quam ex objecto, puta a causa extrinseca, ut a voluntate determinante intellectum ad notitiam praxis, est esse accidentaliter practicum, et ita concedo Theologiam contingentium esse practicam nobis, licet in se sit speculativa.
Contra hoc (c) cui convenit unum oppositorum per se, ei aliud oppositum nec per se, nec per accidens convenit; igitur notitia per se speculativa, nec per se, nec per accidens est practica. Respondeo, licet antecedens posset exponi de per se primo modo vel secundo modo, non autem tertio modo, prout dicit idem quod solitarie, tamen concedo (d), quod nullo modo inhaerendi inhaeret oppositum praedicati hujus, quod est per se esse speculativum:, quia Theologia contingens per se secundo modo est per se speculativa, ita quod inhaerentia sit per se et praedicatum determinetur per se. Sed per accidens esse practicum, per accidens non opponitur illi, sicut esse nigrum simpliciter et esse album secundum quid non opponuntur, secundum quid enim et simpliciter determi¬ nant praedicata, ut denominantia. Si arguitur (e), per se est speculativa per se, ergo per se est speculativa, conceditur. Nec huic praedicato repugnat hoc praedicatum, per accidens practica.
Si vero (a) alterum istorum duorum, quae tenet ista responsio, non teneatur, tunc potest concedi quod Theologia contingens, licet non in se, quia non ex objecto, tamen in omni intellectu creato et increato esset practica per accidens, quia ut ipsa est in intellectu divino, potest esse conformis praxi prius quam praxis illa eliciatur a voluntate creata. Prius enim intellectus Dei novit peccatorem adul tum in lege nova debere conteri, quam peccator conteratur. Et sic non tenendo primum istorum, co¬ gnitio Dei de praxi alterius operantis est practica. Non tenendo etiam secundum, puta ponendo agere Dei ad extra esse praxim ejus aliam a volitione formaliter, licet intellectus Dei non prius novit A esse creandum quam voluntas sua velit, tamen prius novit A quam creet. Ita praxim ad extra praecedit notitia conformis, licet non ex objecto, sed aliunde conformis.
Hoc saltem teneo, quod Theologia contingentium non est per se practica sive ex objecto, potest tamen in intellectu creato esse practica per accidens, et hoc in illo intellectu cujus est operari secundum praxim, cui determinatur rectitudo a voluntate divina. An vero intellectui divino sit practica, patet, tenendo illa duo vel opposita, quid dicendum est consequenter.
Probabilia tamen videntur haec tria. Primum, quod practica est rectificativa in praxi contingentium. Secundum, quod est rectificativa potentiae practicantis aliunde quam a se rectiflcabilis. Et tertium, quod in Deo non est potentia practicans alia nisi volun tas. Ex primo et tertio sequitur, quod si divina notitia esset practica, ipsa esset rectificativa in volitione divina, hoc autem falsum est ex secundo istorum, quia voluntas divina ex se primo recte elicit velle respectu primi objecti, respectu autem illorum quorum est contingenter ex se sola determinatur, non per aliquam notitiam determinativam rectitudinis praecedentem.
Ad argumenta (a) principalia primae quaestionis. Ad primum re¬ spondeo, quod fides non est habitus speculativus, nec credere est actus speculativus, nec visio sequens credere est visio speculativa, sed practica. Nata est enim ista visio conformis esse fruitioni, et prius naturaliter haberi in intellectu creato, ut fruitio recta illi conformiter eliciatur.
Ad secundum (b) dico quod contingens circa quod est scientia practica, est finis vel ens ad finem. In agibilibus autem actio est finis ultimus secundum Philosophum 6. Ethic. ergo contingentia actionis sufficit ad scientiam praticam, vel objectum scientiae practicae.
Contra hoc arguitur (c) primo, quia scientia est necessariorum; ergo circa contingentia non est scientia. Antecedens patet ex definitione scire 1. Poster.
Similiter 7. Ethic. scientificum distinguitur a ratiocinativo penes necessarium et contingens; ergo omnes habitus partis scientificae sunt circa necessarium, scientia autem est habitus istius partis; ergo, etc
Praeterea, si Theologia est circa contingens agibile; ergo est habitus activus cum ratione vera; haec definitio est prudentiae, ut dicitur 6. Ethic. ergo Theologia est prudentia et non scientia.
Ad primum respondeo, de contingentibus sunt multae veritates necessariae, quia actus qui contingentur elicitur, concluditur necessario debere esse talis ad hoc ut sit rectus. De ipso ergo, est scientia quantum ad conclusionem demonstratam necessario, licet in se sit contingens in quantum elicitur a potentia propria. Scientia Tunc patet (d) ad auctoritatem, 1. Posterior. "Scientia esi necessarii dicti de contingente", et ita veritates necessariae includuntur in veritate contingentis, vel concluduntur de aliquo quod est contingens per rationem alicujus prioris necessarii. Per idem (e) ad auctoritatem 6. Ethic. quia habitus partis ratiocinativse est circa actum in quantum contingenter elicitur; sed habitus scientificus vel scientia est circa idem, in quantum de eo aliquid necessario concluditur. Si objicitur (f) quod non est idem objectum habitus scientifici et ratiocinativi, de hoc dicetur inferius quomodo idem objectum potest esse plurium habituum, licet non idem habitus plurium objectorum.
Ad secundum dico, quod eodem modo concluderet scientiam moralem esse prudentiam, nam scientia moralis est habitus activus cum vera ratione. Ideo dico, quod definitio prudentim debet‘intelligi de habitu activo proximo, qualis est habitus acquisitus ex actibus. Unde sicut circa factibilia ars se habet ad habitum experti, ita circa agibilia se habet scientia moralis ad habitum prudentiae, quia habitus artis et scientiae moralis quasi sunt remoti ad dirigendum, quia universales. Sed habitus prudentiae et experti, quia generati sunt ex actibus, sunt particulares et propinqui ad dirigendum. Ista expositio est necessaria, alioquin nulla esset scientia practica, quia quaecumque est habitus activus vel factivus cum ratione vera. Conclusio autem est inconveniens, et contra Philosophum 6. Metaph. et contra Avicennam 1. Metaph. cap. 1. et contra auctoritates alias.
Ad tertiam rationem dico, quod Boetius intelligit per Theologiam Metaphysicam et quod dicit de substantia Dei, dico quod Deus consideratur in illa scientia, quantum possibile est ipsum considerari in scientiis acquisitis.
Ad aliud dico (a), quod nobilitatis est in inferiori attingere suum superius secundum Philosophum 7. Polit, unde sensitiva hominis est nobilior, quia ordinatur ad intellectivam quam sensitiva bruti; nobilitatis igitur est in scientia ordinari ad actum nobilioris potentiae. Sed Philosophus (b) non ponit aliquam scientiam esse conformem praxi voluntatis circa finem, quia non ponit voluntatem circa finem habere praxim, sed quamdam motionem simplicem naturalem; ideo nullam posuit posse esse nobiliorem per conformitatem ad finem. Si tamen (c) posuisset aliquam praxim circa finem, non negasset (ut videtur) scientiam practicam respectu istius praxis esse nobiliorem speculativa scientia circa idem, puta si aliqua esset speculativa circa illa, circa quae est scientia moralis, non diceret istam speculativam esse nobiliorem morali scientia. Nos autem ponimus esse veram praxim circa finem, cui nata est esse cognitio conformis, et ideo ponimus cognitionem practicam circa finem, nobiliorem esse omni speculativa; igitur prima propositio rationis quae videtur posse sumi ex primo Metaphysicae, .quamvis eam expresse non dicit Philosophus, neganda est.
Ad primam (d) probationem ejus dico, quod scientia illa est nobilior quae est sui gratia, quam quae est gratia alicujus actus inferioris se. Quaelibet autem scientia quam ipse posuit practicam, est gratia alicujus inferioris se quam sit consideratio speculativa, quia saltem circa objectum aliquod inferius quam quod ponit esse objectum speculativae, et ideo qualibet practica quam ipse ponit, est nobilior aliqua speculativa. Quae autem est gratia alterius actus nobilioris suo proprio actu, non est ignobilior propter talem ordinem, tunc enim sensitiva nostra esset ignobilior sensitiva bruti.
Ad tertiam (e) probationem propositionis negatae, cum dicitur de certitudine, dico quod quaelibet cognitio scientifica respectu sui objecti, est aeque certa secundum proportionem, quia ntraque resolvitur in sua principia immediata, sed non seque certa secundum quantitatem. Quia haec sunt cognoscibilia certiora illis sicut objecta, de quibus ponit Philosophus scientias practicas, sunt minus pertecte cognoscibilia in se quam de quibus ponit aliquam speculativam, ideo aliqua speculativa, secundum Philosophum, ponitur certior omni praetica secundum quantitatem. Nos autem ponimus cognoscibile operabile, hoc est attingibile per operationem, quse est vere praxis, in se esse maxime cognoscibile, et ideo ponimus scientiam de ipso, nec secundum quantitatem certitudinis, sicut nec secundum proportionem ab aliqua alia excedi.
Ad aliam rationem de necessariis existentibus, dico quod hsec non est inventa propter necessaria extrinseca, sed propter necessaria intrinseca, scilicet moderantiam passionum et operationum, sicut moralis scientia, si esset inventa omnibus necessariis extrinsecis habitis, non minus esset praetica. Non est autem haec inventa ad fugam ignorantiae, quia multo plura scibilia possent poni vel tradi in tanta quantitate doctrinae, quam hic tradita sint. Sed haec eadem replicantur frequenter ut efficacius inducatur auditor ad operationem eorum, quae ibi persuadentur.
Ad argumenta (a) secundae quaeidest silonis. Ad auctoritatem 2. de Ani¬ ma, dico quod loquitur de fine ut cognito, nam intellectus propter aliquid ratiocinans ratiocinatur propter finem cognitum, ut est principium demonstrationis.
Ad secundum (b) de prima Metaph. dico quod practica non est gratia usus ut per se finis, tamen aliquam habitudinem habet ad usum, sic quod usus est perse objectum ejus, vel aliquid virtualiter includens usum, quale Philosophus non posuit esse aliquod ens nisi ens ad finem; omne tale objectum est ignobilius objecto speculabili, et ideo talis ordo ad praxim concludit ignobilitatem practicae respectu speculativae.
Ad tertium, de secundo Metaph. dicitur, quod speculativa et practica habent diversos fines, loquendo de per se finibus infra genus cognitionis, sed illi fines non distinguunt primo, sed prior est distinctio ex objectis, sicut dictum est.
Cum arguitur contra distinctionem per objecta. Ad primam dico, quod non potest esse circa idem objectum habitus speculativus et practicus. Cum probatur, quia intellectus extensione fit practicus, dico quod Aristoteles nunquam dixit quod intellectus speculativus extensione quacumque fit practicus Sed Aristoteles ponens (b) tres gradus intellectus, quorum primus est considerare speculabilia tantum. Secundus considerare agibilia, non dictando prosequi vel fugere. Tertius ut dicit, quando amplius extendendo se jubet prosequi vel fugere, ita quod illa extensio est intellectus imperfecte pratici ad considerationem perfe- cte practicam, puta ab apprehen sione terribilium addictamen completum de eis praecipiendo fugam vel prosecutionem.
Concesso tamen (c), quod intellectus speculativus extensione fiat practicus, non est ad propositum, quia speculativum et practicum sunt differentiae accidentales intellectus, licet sint essentiales habituum et actuum, et ideo actus et habitus non extenduntur.
Ad illud de Medicina (d) dicitur a quodam, quod habitus universalis est speculativus, sed quando ex ea acquiritur habitus particularis, tunc fit practicus. Contra, tunc ex principiis speculativis sequeretur conclusio practica.
Ideo aliter (e) dicendum est, quod quando sunt aliqua duo extrema opposita, quanto aliquid recedit ab uno oppositorum, tanto accedit ad aliud; modo actualissimam rationem practici habet consideratio quae nata est immediate esse conformis formaliter praxi eliciendae, et quanto aliquid magis recedit ab isto, tanto magis accedit ad speculativum; igitur habitus universalis qui non est immediate natus esse conformis praxi eliciendae, potest dici speculativus respectu alicujus habitus, qui immediate natus est esse conformis praxi eliciendae. Ita potest dici ars speculativa respectu habitus experti, quia ars tanquam universalior habitus non est ita immediate directiva, sicut apparet 1. Metaph. Artifex frequenter errabit, expertus autem non ita errabit. Ita potest distingui Medicina in speculativam quae scilicet est de universalioribus cau- sis et curis, qnse cognitio est remotior a praxi elicienda; et in practicam quae est de particularibus et propinquioribus praxi et immediatius conformibus praxi. Tamen secundum veritatem illa niversalior (quae in comparatione practica. dicitur speculativa) est simpliciter practica, quia virtualiter includit illam particularem formaliter conformem praxi.
Ad aliud (f) de bonitate et malimoralis tia dico, quod non omnis actus objecto, bonus est primo bonus a circumstantia finis, imo est aliquis bonus a circumstantia objecti, puta ubi finis est objectum, et ibi circumstantia finis ut objecti primo tribuit rectitudinem actui. Ille enim actus ex objecto solo est simpliciter bonus, ut amare Deum, sine aliis circumstantiis est simpliciter bonum. Falsum est igitur quod a fine ut finis est, prout scilicet distinguitur contra objectum, accipiatur primo bonitas actus moralis, imo secundo illud est falsum, quia actus circa ens ad finem, licet habeat pro una circumstantia finem; tamen ab objecto est aliqua bonitas prior, a qua actus dicitur bonus ex genere.
Tertia responsio est directe ad propositum, quia etsi circumstantia formaliter circumstet praxim ut sit bona, non tamen formaliter circumstat intellectionem practicam. Non enim intellectus moderate sive medio modo dictat actum, ita quod dictare circumstantionetur hac circumstantia mediocriter, sed intellectus dictat secundum ultimum suae potentiae. Est autem illud dictare rectum a principio, et principium sumitur a primo objecto.
Contra istud arguitur (g), quod. non fit distinctio per objecta, quia ta omne formaliter tale est tale per c°du? aliquid sibi intrinsecum; ergo tl0ne9‘ si habitus est formaliter practicus, hoc est per aliquid sibi intrinsecum, et hoc non erit objectum; ergo, etc. Exemplum, Sol non est formaliter calidus, licet sit virtualiter calidus.
Praeterea, objectum (h) non est distinctivum habitus nisi ut causa efficiens; causae autem efficientes non distinguunt effectus specie, quia a causis diversis specie potest esse idem effectus specie, sicut calidum idem specie generatur univoce et aequivoce ab igne et a Sole.
Ad primum dico (i), quod esse Habitu practicum dicit aliquid intrinse- distingui cum notitiae, sicut respectus apti- ab tudinalis est intrinsecus funda- formSiimento; et quod notitia aliqua sic ler sit apta nata referri, hoc est per naturam intrinsecam notitiae, quam naturam habet ab objecto, ut a causa extrinseca. Dico ergo, quod habitus est practicus per intrinsecum ut per causam formalem, et per objectum ut per causam efficientem.
Ad secundum dico (k), quod licet a causis essentialiter ordinatis, quarum una est univoca, altera aequivoca, posset esse effectus unius rationis, sicut exemplificatur de calore, tamen quando causae efficientes proxime ejusdem ordinis ad effectum causant aliqua, inquantum ipsae causae sunt distinctae, maxime si utraque sit univoca ef- fectui, sive univocatione completa, sive diminuta, non potest a causis talibus distinctis esse effectus unius rat.ionis. Univocalionem completam dico, quando est similitudo in forma et in modo essendi formae. Diminutam, quando est similitudo in forma, licet habeat alium modum essendi; quomodo domus extra est a domo in mente, unde et generationem istam vocat aliquo modo Philosophus univocam 7. Metaph. Quia igitur objectum est causa proxima respectu notitiae, et univoca licet diminute, sequitur quod distinctio formalis objectorum, cum causent notitias inquantum ipsa sunt distincta, necessario concludat distinctionem formalem notitiarum.
On this page