Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Distinctiones 33 et 34
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestiones 1 et 2 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestiones 1-2 : Utrum synderesis sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 2
Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteriQuia hujus quaest. resolutio dependet ex q. seq. de locutione, ibi n. 9. 10. et 25. de ea tractatur, et solvuntur argumenta hic posita, ibi n. 26.
Alens. 2. p. q. 27. mem. 1. et 2. D. Thom. 1. p. q. 107. arl. 3. Richard. hic art. 1. q. 1. Gabr. q. 2. Occham 2. q. 20. et quodl. 1. q. 7. Vasq. 1. p. d. 9M. D. Bonav. 2. d. 10. art. 3. g. 1. et 2.
Juxta hoc quaero de locutione Angelorum, quia similis est praecedenti: Utrum unus Angelus possit intellectualiter loqui alteri. Quod non, essentia Angeli est sibi intimior, quam sua intellectio, et tamen non obstante illa intimitate, unus Angelus videt essentiam alterius, ergo et suam intellectionem; sed frustra fit locutio de hoc, quod ante locutionem fuit manifestum, ergo, eto.
Praeterea secundo, si Angelus posset loqui, ita posset alieui distanti, sicut praesenti, quia et. noc convenit hominibus, in quibus est imperfectior virtus. Sed consequens est falsum, propter duo: Primo, quia tunc oporteret quod primo immutaret medium, et postea Angelum, quia omni actione ln extremum. prior esf actio in medium; sed hoc est inconveniens, quia nec ab intellectuali gignitur aliquid in medio corporali, nec ulterius a medio corporali, potest aliquid gigni in ipso Angelo. Secundo, quia tunc oportet eum loqui omnibus Angelis aeque praesentibus, et prius oporteret eum loqui Angelo propinquiori quam distantiori, in eadem linea recta; quorum utrumque videtur inconveniens, videtur enim quod possit unicuique loqui sine alio.
Praeterea tertio, Angelus non intelligit nisi per species innatas, sed illas habet quilibet Angelus, de quocumque sibi intelligibili; ergo quilibet Angelus quodcumque intelligibile habet 'sibi praesens, eo modo quo potest esse preesens; ergo superilua est locuilio. Probatio primse propositionis multipliciter: Primo, quia si possent intelligere per species acquisitas, ergo haberent intellectum agentem, per quem potentia intelligibile fieret in eis actu intelligihile; sed hoc est falsum, quia eum objectum eorum sit de se actu intelligibile, non oportet quod fiat de potentia imtelligibili, actu intelligibile. Similiter non videtur in eis esse intellectus possibilis; er2o nec intellectus agens. Probatur antecedens, quia intellectus eorum non est aliquando in actu, aliquando in potentia ad actum primum.
Secundo, sicut se habent ad esse, sic et ad operari; sed Angeli non dependent in esse a corpore, ergo nec in operari; ergo non accipiunt aliquam speciem a eorpore. Confirmatur ratio. propter hoc. enim anima intelligendo dependet a corpore, quia unitur corpori, et haec est ratio unionis ejus cum corpore, quia recipit perfectionem suam a corpore.
Tertio, quia ab extremo ad extremum non transitur nisi per medium; esse autem imaginabile est medium inter esse sensibile, et esse actu intelligibile; ergo eum Angelus non possit habere aliquid in esse 1maginabili, quia non habet ' phantasma, nec potest aliquid de esse sensibili ad esse intelligibile transire in Angelo; quare et caetera.
Quarto, quia sicut se habent corpora ecelestiaa ad alia corpora, sic intellectus Angelicus ad alios intellectus. Sed illa corpora habent perfectionem sibi concreatam, et non acquirunt eam per motum; ergo a simili intellectus illi habent perfectiones suas sibi concreatas. '
Quinto, quia si possunt habere species acquisitas, ergo objectum extra ageret ad gignitionem illius speciei; et oportet ponere quod intellectus Angeli etiam coagat, alioquin intellectus Angeli esset vilior quam intellectus noster; simul isitur ista duo agent ad gignitionem speciei acquisitae alicujus objeeti, intellectus scilicet et objeetum. Sed hoc falsum est, quia agentia diversa genere non possunt producere eumdem effectum; talia autem sunt ista, er20, etc. Probatio majoris, quia aut requiruntur inquantum diversa genere, aut non. Si sic, ergo ceorrespondet eis in effectu aliqua diversitas proportionabilis, et sic effectus non esset simplex et homogeneus, sed heterogeneus. Si non, igitur sine tali distinctione, posset esse virtus ita intensa, quod alterum coagentium sufficeret ad talem actionem producendam.
Hoc probatur, quia ubi accidit distinctio in duobus moventibus, potest virtus in. uno ita intendi, quod potest supplere vicem utriusque; ergo objectum eorporale posset ita intendi in actione sua, quod ipsum solum posset gignere illam speciem in intellectu Angeli. Sed hoc est falsum; tum quia agens est praestantius patiente, secundum Augustinum 12. super Genes. nullum autem corpus est prasstantius spiritu; ergo nullum corpus agit in spiritum, secundum eum. Hoc videtur verius posse intelligi, de agente virtute propria, quam de agente virtute alterius; ergo corpus non agit in intellectum Angelieum, virtute sua, sed virtute intellectus Angeli;non ergo ista duo erunt duc causs partiales, quarum neutra agat virtute alterius.
Praeterea, simile cognoscitur per suum simile; singulare igitur si gigneret speciem suam in intellectu Angeli, ergo intellectus assimilatus per illam spe-iem, cognoscerel singuiare per rationem propriam, quod est absurdum; ergo, eto.
Quod Angeli loquantur omnes tenent, el Scriptura habet expresse. Zachar. 2. Angelus qui loquebatur, etc. Apoc. 7. Angelus clamavil, etc. Sed quomodo loquantur, Deus et ipsi tantum certo norunt. Quatuor sunt hic examinanda, et Quoad primum, sententia Henrici et aliorum est, istam locutionem esse de singularibus tantum, et haec cognosci non per rationes proprias, sed sub ratione universali, quod probatur quatuor rationibus, de quo supr. d. 3..q. 8.a n. 3. et: d. 10: princ. et. d. 3. q. 6.
Circa istas quaestiones, primo videndum est de locutione Angelorum; et praetermissis multis opinionibus, una opinio tantum recitabitur, ubi quatuor sunt videnda. Primo, videlicet quomodo loquens cognoscat illud de quo loquitur, quod ponitur esse singulare, secundum illam opinionem. Secundo, quomodo illud ab uno cognitum, possit alium latere. Tertio, quomodo (fit ei patens per aliquam rationem, quando loquendo ei exprimit illud. Et quarto de illuminatione.
Quantum ad primum (a) dicitur, quod Angelus cognoscit singulare, non primo, nec per aliquam rationem propriam, sed per universale concreatum suo intellectui. Quod probatur quadrupliciter: Primo quia unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad. cognitionem, secundo Metaph. forma autem singularis nihil addit super esse universalis, nisi negationem; ergo nec in coenitione.
Secundo, quia si non cognosceret singulare sub ratione sui universalis, cum non sit alia ratio sibi intrinseca, qua cognoscatur, quia nee essentia Angeli, nec habitus, quia habitus est primo respectu universalis, sequitur quod ipsum singulare prassentaretur ipsi in- tellectui Angeli ad movendum ipsum, tanquam primum, et per se objectum ejus, sub ratione singularitatis, quod est falsum, quia quae sunbL per se objecta, et non primo, non movent nisi per rationem eorum, quas sunt per se et primo objecta, sicut magnitudo et figura non movent visum, nisi simul cum colore; singulare autem non est primum objectum intellectus, quia nihil est objectum primum intellectus, nisi universale.
Tertio sic: omnem virtutem cognitivam oportet in apprehendendo esse determinatam proportionabiliter illi, quod debet apprehendere; ergo intellectus intelligens singulare, est determinatus proportionabiliter determinationi illius singularis; et tune, vel ex natura sua est determinatus, vel determinabilis ea specie, quam recipit, ut per speciem illius singularis, et tunc intellectus ille essel. magis determinabilis quam intellectus noster; imo utroque modo sequitur determinatio vel determinabilitas intellectus Angelici; magis quam sensus nosiri; quia sensus noster, nec ex natura sua est limitatus, vel determinatus vel determinabilis ex specie quam recipit; species enim singularis, non recipitur in sensu primo, sed in organo. Ultra deducitur tunc quod talis determinatio ad singulare objectum, esset quaedam limitatio et impedimentum ad intellectionem universalis, sicut impedit eam in sensu, et multo magis hie quam in sensu, quia non recipit speciem singularis.
Quarto. auia sicuf per apnpre- hensionem universalium ad extra, generatur in intellectu nostro habitus scientialis, sic in intellectu. Angeli,si primo cognosceret singularia, posset esse habitus scienentia acquisitus, praeter scientiam universalium suorum, quod est contra Aristotelem 7. Metaph. ubi vult quod non est alius habitus scientialis universalium et singularium.
In hae littera, quae obseura satis est, habetur,etsi unus Angelus cognoscat omnes quidditates, quae sunt in intellectu alterius, suo habitu Henrieciano, non tamen cognosceret singularia existentia vel revelata, quia licet cognoscat conceptum quo he ab alio cognoscuntur, quia eodem conceptu concipiuntur, secundum eum, ae universalia, tamen non novit respectum particularem illius conceptus ad hee, et sic quod unus novit, alium latet, et per consequens debet locutione manifestari ignoranti.
Quantum ad istum articulum (a), modus eognoscendi singulare ab Angelo loquente ponitur iste Intellectus Angeli apprehendit formam per rationem universalis a suo habitu.Sed postquam suppositum habet esse in re, vel in imaeinatione. statim apprehendit formam in illo, sub ratione universalis primo et per se, eadem apprehensione qua eam apprehendit, antequam fuit participata in illo, et accidit intellectui Angelico quod eam apprehendat in illo, sicuf aecidit essenti:ae rei, quod sit in illo, quod est inferius.
Primo ergo et per se, cognoScit in singulari formam sub ratione universalis, id est, sub ratione indeterminata et confusa et indesignata. Sed quia ipsa eadem forma, ut est in ipsa re, determinata est et designata, intellectus secundario intelligit hanc desienationem, et est eadem cognitio universalis et singularis, addi'o solo respectu et negatione, quia intelligitur, ut in hoc designata; non enim differunt ex parte rei cognitae, nequeex parte actus cog£noscendi, sed solummodo in modo cognoscendi indesignate et designate, quorum unum super aliud non apponit nisi rationem negationis, ut. dictum est.
Et ex hoc apparet, (b) quomodo intellectus Angelicus, quasi secundum lineam »rotensam intelligit singulare. Primo quidem, essentia in habitu movet, non sub ratione objecti, sed sub ratione alicujus inherentis: terminat autem actum cognoscendi sub ratione cogniti; et. non alicujus inherentis; et ita ab objecto in habitum, non est circumflexio proprie, sed quasi linea protensa a puncto in punctum; deinde ab objecto in universali cognito, procedit intellectus ad universale in supposito sub ratione universalis, et tandem ab eodem cognito in supposito sub ratione universalis. procedit ad cognoscendum idem sub ratione singularis, ita quod est, quasi linea recta ab objecto in habitum quasi a primo puncto ad singulare, quasi ad ultimum punctum, per duo puncta media.
Et ex hoc etiam (c) apparet secundum, quomodo scilicet potest Angelum aliquem latere intellectio hujus Angeli de singulari. Nam secundum istam positionem, eadem apprehensione antiqua, qua apprehendebat prius quidditatem sibi objectam, in habitu absolute, comprehendit eam modo in quocumque fuerit, sive existens, sive revelata, quia in nullo potest eum latere, sed solum prius coneeptum, modo concipit sub novo respectu.
Exemplum, (d) si in omnibus esset unus intellectus numero, a cujuscumque phantasmate abstraheret universale, postquam semel haberet abstractum illud, et in illo.a quo abstraxit illud, intellexerit, si stante illo intellectu, in alio incipitillud intelligere, non novo intellectu, novum universale perciperet; sed solum antiquum, quod prius perceperat sub antiquo respectu, modo perciperet sub novo respectu, ut in hoc phantasmate; sic est de intellectu Angelico, quod non innovando aliquid sub conceptu universali, sed renovando conceptum, multoties concipiendo universale in diversis particularibus, concipitur hoc singulare et illud; et quia iste videt singulare, quod prius non vidit, sine omni innovatione conceptus, ideo licet alius videat in isto for- mas universales, quae sunt rationes cognoscendi particularia, per illas tamen non videt particularia, qua ille videt, sive existentia, sive revelata, aut saltem si existentia posset videre per habitum suum, et per universalia relucentia in illo, non tamen revelata, nec etiam posset videre, quod ille videt singularia illa, quia videt ea sine ommi innovatione conceptus.
Breviter igitur (e) quantum ad istum articulum, ideo ponitur sinvgulare intelligi ab illo, et latere alium, quia licet intellectio hujus, et universale quod est ratio intelligendi huie, pateat illi, non tamen patet ei conceptus hujus, ut est de illo singulari, quia per hoc quod iste utitur forma universali ad concipiendum singulare, nihil innovatur in intellectu istius, et si singulare non sit existens, non "potest alius. videre: «etiam ipsum ceognitum per habitum suum, nec per habitum alterius. Si .autem ' sit existens; et. ' possit illud videre per habitum suum proprium,non tamen potest videre actus illius propter singulare coenitum vel non cognitum, et ideo vel est necessaria locutio, propter singulare cognitum, quodlatet, sicut quando est singulare revelatum, non existens, vel propter 1psum actum cognoscendi, latentem alium Angelum, et hoc, sive de singulari revelato, sive naturaliter cognito.
Sicut nos non possumus notificare singulare determinatum, nisi per vagum cum proprietatibus vel accidentibus, ut dicendo: Petrus est vir procerus, rufus, crispus, etc. ita (inquit Henricus) Angelus non potest nolifieare singulare signatum alteri, niSi formando in se conceptum singularis vagi, et per hoc loquitur, et alius intuens ejus conceptum, quasi in libro, audit. Cum Henrico conveniunt Major hic quaest. ult. Hervizeus. dist. 11. quaest 1. et videtur D. Thom. 1. p. q. 107. a. 1.
De tertio dicitur (f) quod sicut signata singularia a nobis cognita,. nos alteri loquendo, exprimere. Don possumus, nisi exprimendo singularia vaga, cum quibuseum- ' que proprietatibus et accidentibus designantur; sic nec potest unus Angelus, sub eadem signatione, sub qua ei revelatum est, alteri loquendo manifestare, sed format alteri conceptum novum realiter alium, de singulari VAgo, quem quidem conceptum alius intellectus Angelicus videt in intellectu ipsius Angeli, quasi legens in libro, quo immutatur intellectus Angeli videntis, ad percipiendum illud, non tamen ut est aliquid in se, sed ut est, aliquid latens, sicut est in sermone nostro. Unde et Angelus format similem conceptum vagum in suo intellectu, de il'o particulari, sub ratione universalis, et per hoc ille dicitur audire, quia in Angelo" videre et audire non differunt; et quia ille secundus conceptus non ordinatur, nisi ad videndum conceptum occultum mentis, ideo non dicitur proprie intelligere, sed loqui, licet intelligere in se sit quoddam loqui.
Ponuntur quatuor modi illuminandi, et secundum Henricum unus Angelus tribus modis ex eis illuminat alium. De quarto articulo dicitur, quod potest quadrupliciter intelligi Angelum superiorem illuminare inferiorem, videlicet, lumen infundendo, vel Iuminosum offerendo, vel obstaculum amovendo, vel aliquid faciendo, quo facto, causetur lumen in receptivo. Primo modo, Sol illuminat medium. secundo modo, deferens candelam illuminat domum de nocte.Tertio modo, aperiens fenestram de die. Quarto modo, sanans oculum, qui prius infirmus, non erat capax luminis, et modo est capax, dicitur illuminare oculum.
Primo modo dicitur, quod solus Deus illuminat, et hoc Sive causando lumen naturale, sive imprimendo lumen supernaturale ereatum gratise, vel glorise, vel inerealum, sive dicat rationem videndi, sive objectum visum; et hoc vel transitorie, sicut in raptis, vel permanenter, sicut in beatis. Secundo modo, unus Angelus illuminat alium, de vero perfectivo intellectus, loquendo ei modo praedicto. Tertio modo etiam illuminat, sicut probatur per Augustinum super illud Psalm. Da mihi intellectum: Potest, inquit, Angelus agere aliquid in mentem hominis, ut sit capaz Dei, quemadmodum quisque dicitur illuminare domum, qui fenestram. aperit. Quarto etiam modo, potest Angelus illuminare, et probatur per Augustinum ibidem: Deus, inquit, Angelum talem fecit, ut operari tale aliquid possit, unde ad capiendum lumen Dei, mens juvaretur humana.
Et hoc etiam probatur per rationem, quia omnia sunt ordinata, et ad invicem connexa, secundum Philosophum, duodecimo Metaph. el Dionysium de Divin. Nomin. et at. tenditur iste ordo, non tantum se. cundum essentias, sed etiam seeundum operationes. Et ex hoc arguitur, Angelus inferior, per naturalem influentiam Angeli superioris in ipsum, reducibilis est in statum suae ultimatae perfectionis naturalis; ultima autem perfectio ejus, est opus ultimum, sive in opere ultimo; ultimum autem, et perfectissimum opus Angeli, est intelligere aliquid, ut opus divinum supra communem cursum intelligendi, lumine intellectus naturalis; ergo per influentiam superioris Angeli, reducitur inferior de potentia ad actum; ergo aliquid facit in eo, ut quo, respectu talis cognitionis, illuminetur.
Refutat primum articulum Henrici positum num. 4. sex rationibus, convincens singulare non intelligi per rationem universalis, de quo sapra dist. 3. quaest. 8. a num. 3. et quaest. 10. et 1. dist. 3. quaest. 6.
Contra ista, (a) et primo contra primum artieulum: sicut unumquod- T que se habet ad esse, sic ad cognitionem, suj secundo Metaphys. Sed singulare ad. dit aliquam entitatem supra entitatem universalis, ex distinctione tertia. hujus. secundi, quest. de individuatione; ergo universale cognitum, non est ratio perfecta cognoscendi singulare, secundum Lotam cognoscibilitatem singularis, quod est contra opinantem.
Praeterea, ubi pluralitas numeralis (b) concludit majorem perfectionem, — infinitas numeralis concludit infinitam perfectionem: sic autem est in rationibus repraesentativis, quia posse repraesentare plura concludit majorem perfectionem (concludit enim hanc unam rationem, includere perfectionem duarum propriarum rationum repraesentativarum); posse igitur repraesentare infinita distincte, concludit rationem repreesentantem esse infinite perfectam, vel esse infinitae perfectionis.
Praeterea, (c) ratio repraesentans uniformiter in se et in intellectu, non repraesentat difformiter aliquid; imo nec ides divinae, quia sunt rationes naturaliter repraesentantes, possunt repr:esentare intellectui divino aliquam diversitatem in objectis, nisi ipsam naturaliter necessario repraesentent, sicut tactum fuit dist. 39. primi, de futuris contingentibus; ergo ista ratio una quae ponitur, vel repraesentabit simul opposita pertinentia ad existentias rerum, et hoc naturaliter, et tunc semper repraesentabit opposita, et ita Angelus intelliget opposita, et ita nihil; vel reprsessentabit alterum istorum determinate, et ita nunquam reliquum. $i igitur quandoque habebit certam, et determinatam cognitionem de uno opposito, quantum ad existentiam, nunquam per eamdem rationem habebit notitiam determinatam et certam de alio opposito.
Praeterea (d) quarto arguitur specialiter, quod non potest Angelus per istum habitum ceognoscere singulare revelatum. Ponitur enim, quod singulare non cognoscatur per universale relucens in habitu, nisi quia ipsum univer- sale participatum est ab ipso singulari; hoc supposito arguo sic: Prius naturaliter, singulare est in revelatione, quam habitus sit ratio cognoscendi illud; ergo prius naturaliter singulare cognoscitur distincte, quam habitus sit ratio cognoscendi illud; ergo habitus non est ratio prime cognitionis distincts, ipsius singularis, et ita propositum. Probatio antecedentis ex dictis eorum, quia universale relucens in habitu, non est ratio cognoscendi singulare, nisi per hoc quod universale est in singulari, vel existente in se, velin revelatione; prius ergo naturaliter singulare habet esse tale vel tale, et ita universale in eo, abstractum ab eo, quam habitus sit ratio cognoscendi illud singulare. Probatio prime consequentice: esse in revelatione non est niSi esse actu cognitum in eo cui fit revelatio; non enim est esse in intellectu revelantis, quia hoc est aeternum et perpetuum; nec est esse in aliqua existentia alia cognitione illius cui fit revelatio, quia tunc per hoc quod esset in tali esse, fieret. naturaliter cognitum cuilibet alii, sicut ponit ista opinio quod de quolibet existente, potest quilibet per habitum suum habere distinctam notitiam.
Praeterea, (c) ex ista positione sequitur quod quodlibet singulare existens, statim esset naturaliter notum euilibet alteri Angelo, et ita distantia loealis non impediret intellectionem Angeli, quod a multis negatur, et videtur esse contra Augustinum lib. de cura pro mortuis agenda.
Praeterea, (f) rationes sum, qui bus probat non posse singulare in. telliei ab Angelo, videntur proce dere ex hoc, quod imperfectionis est in intellectu cognoscere singu: lare, sed hoc est falsum, quia tunc intellectus divinus non intelligeret singulare; ergo rationes illo non concludunt, nec conclusio est concedenda, nisi rationes necessarie inducantur. Probabile enim est, quod sicut sensus communis aliquis potest sentire omne sensibile, sic intellectus creatus aliquis potest intelligere omne perse intelligibile, cujusmodi est singulare.
Sententiam Henrici quoad secundum articulum positam num. 6. et 7. refutat tribus rationibus satis claris.
Contra secundum articulum (g) arguitur sic: Ipsemet improbat speciem in beatitudine, per hoc quod unus beatus videret eam naturaliter in intellectu alterius beati, et per consequens videret naturaliter objectum illud, quod repraesentat illa species; ita arguitur in proposito: Si habitus est ratio naturaliter cognoscendi sineularia, eum unus Aneelus videat eum naturaliter in alio, non poterit eum latere objectum, quod per istum habitum cognoscit ille Angelus.
Praeterea, (h) quando duo intelligibilia comparantur ad eumdem intellectum, non alligatum virtuti phantastieze, magis actuale et perfectius, non excedens facultatem naturalem illius nature, magis est intelligibile ab illo intellectu. Sed per eum, conceptus vagus formatus in intellectu Angeli loquentis, est intelligibilis ab Angelo alio, virtute naturali; ergo multo magis ille conceptus determinatus, quem exprimit ille conceptus vagus, quia ille determinatus est perfectior et magis intelligibilis, et intellectus cujuscumque Angeli habet conceptum creatum quemlibet pro intelligibili non excedente suam virtutem, nec alligatus est virtuti phantastics, ut um er£o;'eto.
Praeterea tertio, (i) aut est unus actus intelligendi omnium singularium, aut alius et alius. Si idem, etille est naturaliter omnium; ipse est enim eorum inquantum praecedit actum voluntatis ipsius intelligentis, quia per actionem intellicendi praecedentem omnem imperatam intellectionem et volitionem; ergo non potest ille actus esse unius singularis, quin sit alterius singularis, sicut nec aliqua causa naturalis potest quantum est de se, esse unius effectus ad quem ordinatur naturaliter, et non alterius, et si una actione est omnium effectuum in universali, necessario est omnium simul. ergo iste actus non potest esse
simul omnium, non potest inquantum naturalis, esse unus et idem omnium, quia tunc inquantum talis posset esse simul omnium. Si est alius et. alius, ergo unus videns istum et illum actum esse alium et alium in intellectu Angeli, potest distincte videre, cujus objecti est iste actus, et cujus ille, et sic non latebit eum, quod singulare considerat iste propter identitatem actus, in isto non varlati, esset enim alius et alius.
Contra tertium (k) articulum, primo sequitur, quod in intellectu Angeli loquentis sunt conceptus; duo de eodem, unus vagus signans, et alius signatus determinatus, tunc enim est determinatus signatus, quando est ratio gignendi illum vagum signantem.
Praeterea, superfluum videtur ponere illum conceptum vagum; nos enim exprimimus singulare determinatum nobis notum, per singulare vagum, quia seimus nos posse causare conceptum distinctum in intellectu illius cui loquimur, et scimus ei notas esse conditiones universales particularis vagi. Sed Si possemus facere conceptum distinctum de illo de quo loqueremur, non exprimeremus singulare determinatum nobis notum, per vagum particulare; ergo cum Angelus possit immediate facere conceptum distinctum singularis sibi distincte noti, in intellectu alterius, ut. patebit solvendo, frustra poniae conceptum vagum indeterminatum.
Doctrinam Henrici in 4. articulo supr. num. 9. traditam, refutat clare et efficaciter quatuor rationibus.
Contra quartum articulum, (1) primo non videtur quod dispositio illa ad formam mere supernaturalem, possit causari ab Angelo, quia licet ad formam immediate. producibilem a Teo, tamen coo-' perante communi eursu nature, possit aliqua causa naturalis disponere, sicut de corpore organico respectu anime intellective; ad formam tamen omnino supernaturalem, id est, non cooperante communi eursu nature, quod dispositionem immediatam — agens naturale possit producere, videtur inconveniens.
Praeterea, (m) ratio addueta ad illum articulum concluderet, quod Angelus superior posset facere Angelum inferiorem aliquid videre in Verbo revelatum; haec enim est perfectio ultimata intellectus, intelligere Verbum, multo magis quam intelligere aliquod verum revelatum, ultra communem eursum intellectionis naturalis.
Praeterea (n) contra totam illam est Opinionem,sunt duo difficilia Primo, quomodo loquens, non cuilibet loquitur? si enim loqui est praecise exprimere conceptum, qui in ipso videtur, sicut in libro, et hoc expressum a quolibet potest videri aequaliter, ergo exprimens illud, cuilibet aequaliter loquitur.
Aliud est, quomodo iste loquitur illi, in quo nihil causat, sed tantum in se? Nulla enim videtur ratio, quare alius nunc magis intelligat quam prius, si nihil aliud fiat in eo Et specialiter videtur absurdum hoc in illuminatione, nam constat primum Angelum illuminari a Deo immediate, et Deus illuminans nihil facit in se, sed primum, quod facit, est in intelleciu, vel in Angelo illuminato; er£0 1(a verisimile est in aliis illuminantibus inferiores, quod illuminans non causat aliquid in se, per hoc quod est illuminans, sed primum causatum est in illuminato.
Sententia Scoti, unum Angelum loqui alteri producendo in eo conceptum objecti, de quo loquitur, probatur duabus rationibus: Prima, quia potens efficere aliquid in se, potest idem in quoeumque alio ejusdem rationis, approximato. Secunda (et est in fine hujus 8 ) essentia unius Angeli potest partialiter efficere notitiam intuitivam in suo et alieno intelloetu. ex d. 3. a. 8. erro memoria fecunda unius Angeli idem potest totaliter abstractive in suo et alieno intellectu.
Ad quaestionem istam (p) delocutione, primo respondeo, quod An£gelus loquitur Angelo, causando in eo conceptum immediate illius objecti de quo loquitur, ad quod pono duas rationes. Prima est talis: Omnis loquens intellectualiter, causaret immediate in eo cui loquitur, de eo de quo loquitur, conceptum si posset; Angelus autem hoc potest respectu alterius Angeli; ergo, etc. Probatio majoris, quia quodlibet agens naturale statim induceret, si posset, illud quod principaliter intendit, et loquens principaliter intendit exprimere conceptum illi intellectui cul loquitur.
Probatio minoris: illud quod sufficienter est in actu primo, respectu alicujus effectus, potest il. Ium causare in receptivo proportionato approximato. Angelus autem habens notitiam habitualem alicujus objecti, quod sit A, est suffieienter in actu primo, ad causandum intellectionem actualem illius A; ergo potest illum effectum causare, in quocumque intellectu receptivo illius effectus; intellectus autem alterius Angeli non concipientis A distincte, receptivus est; ergo in illo intellectu, potest Angelus talis causare talem conceptuin. Probatio majoris, (q) quia extrema proportionis activi et passivi, sunt universalissima abs[racta a quocumque activo et a quocumque passivo, et ista proportio inest partieularibus sub utroque extremo per rationem communem, et per eonseaquens ex- tremis. Probatio minoris, Angelus in se habet, actum primum cognoscendi A, et speciem, et quaeeumque ponuntur necessaria ad cognilionem, et per consequens per illud; quod habet, potest facere intellectum suum in actu secundo, causando in se intellectionem A sicut effectum; sequitur igitur quod in intellectu alterius passivo, qui est ejusdem rationis cum intellectu suo, potest hoc causare.
Instatur contra rationem, (r) quia non videtur concludere nisi de Angelo et Angelo absolute 0, sumptis, quia si distent ab invicem, distantia erit impedimentum, propter quod non potest unus agere in alium. Non enim potest distans agere in distans, nisi prius agat in medium; medium autem, non est locutionis Angeli receptivum, nec auditivum Angeli loquentis; ergo, etc. Confirmatur istud (s) per Aristotelem 9. de Anima, ubi vult quod si esset vacuum, nihil videretur, quia species visibilis non posset pertingere ad oculum. Item vult 7. Physic. (t) quod movens et motum sint simul, et hoc loquendo de moto immediato, quod oportet prius moveri a movente, quam moveatur motum mediatum.
minum, nisi duplici de causa; aut quia est ejusdem rationis medium et terminus, et tunc prius naturaliter recipitur in medio (sicut passum propinquius naturaliter prius patitur quam passum remotius ); aut si est alterius rationis, agens habet duas formas activas, quarum una est prior naturaliter reliqua, et secundum illam formam, qua est prior activa, natum est agere in medium, et secundum aliam in terminum. Exemplum primi est, ut quando Sol illuminat partes medii. Exemplum secundi, ut quando Sol generat mineram in visceribus terre, vel vermem in terra, et illuminat medium 1interpositum; ergo exclusa utraque harum causarum, scilicet quod nec medium sit receptivum ejusdem actionis cum termino, nec agens habet aliam formam activam realiter vel virtualiter, per quam sit natum agere in medium, actionealterius rationis ab actione in terminum, nullo modo praecedit aetio in medium actionem naturalem in terminum, et ita est in proposito. Medium enim corporale, quod est inter Angelos distantes, neque est natum recipere actionem ejusdem rationis cum Angelo distante audiente; nec aliam al terius rationis, priorem illa, quia Angelus loquens nec habet formam virtualiter, nec formaliter activam actionis prioris ad illam, quae est. locutio.
Confirmatur (b) istud ultimum tripliciter. Primo, ponendo unum impossibile, scilicet. quod Deus non esset ubique secundum essentiam, esset tamen omnipotens, se- eundum superius dicta, distinct. 37. primi lib. et tunc posset immediate aliquid causare alicubi, ubi-tamen non esset praesens per essentiam, nec tamen ageret in medium, actione ejusdem rationis, nec alterius, quia causatum esset immediate ab eo.
Secundo, si non admittatur ista positio impossibilis, remota im-; possibili positione, satis habebitur ' propositum, quia Sol immediate causat vermem vel aliam substantiam £enerabilem et corruptibilem, et tamen actione illius rationis, scilicet. generationis, non agit in medium, nec actione alterius rationis, nisi quia Sol habet aliam. formam activam, scilicet qualitatem, per quam natus est agere prius aliquo modo, quam per suam formam substantialem, sicut alteratio praecedit generationem.
Praeterea tertio (c), si haec non concedatur, patet quod omne corpus generans general corpus na- 4 turale, non tantum superficiem, et tamen non est immediate praesens, nisi secundum superficiem, et in superficie ipsius geniti agit; ergo generans ubi non est, nec per essentiam, nec per contactum Mathematiecum praesens, agit; est tamen ibi per contactum virtualem, et hoc sufficit ad agendum, sicut si esset praesens per essentialem vel Mathematice, et quod agat prius in medium inter ipsum et illud eui est sic praesens, non requiritur absolute ad hoc quod agat in illud, hoc est, quia medium est capax actionis ejusdem rationis cum termino.
Post haec tria, aptius (d) exem- plum ad propositum est de actu cognoscendi,quia cognitio intuitiva visus non est ejusdem rationis in medio, eum illa qua est in organo, et si actio alterius ratioonis fiat in medio, quam in organo, visus tamen accidit visioni, inquantum est effectus visibilis, per hoc quod visibile est natum gignere et speciem et visionem, sicut duos effectus ordinatos. Hic igitur receptivum remotum reeipit aliquid, cui nihil ejusdem rationis recipitur in medio, sed receptum alterius rationis recipitur in medio, et hoc accidit, quia receptum in medio non est causa recepti in Lermino, sed est sicut effectus prior illo, comparando illa ad eamdem causam.
Per hoc patet (e) ad instantiam, de secundo de. Anima, quod non videretur aliquid nisi esset medium, non quod de per se ratione coloris visibilis, sit aliquid causare in medio ad hoc quod videatur. Sed quia Species visibilis et visio sunt effectus ordinati ejusdem objecti, ut coloris, ita quod species prius nata est gigni quam visio, sicut actus primus quam actus secundus, et prius est species in. medio vel organo propinquiori, quam in medio vel organo distantiori; sicut et universaliter, forma eju rationis prius causatur in pinquiori quam in remo Et peridem patet ad illud 7 Sicorum. Agens enim est imn atum passo proximo, et hog mediatione correspondente te Mathematico, quando mediu receptivum actionis ejusdem rationis vel alterius rationis, praese- ctu cujus agens habet formam; vel immediatione correspondente tactui virtuali, quia ita est agens praesens distanti Mathematice, ad effectum causandum in eo, sicut si esset praesens sibi secundum essentiam suam; et hoc modo esse praesens per potentiam suam, est sie, non quod potentia sua sit ibi, sed quod potentia sua possit causare ibi effectum, ac si esset ibi, licet nec ipsum nec potentia sua Sit ibi.
Sed contra hoc objicitur, (f) quia tunc distantia localis non impediet locutionem Angeli. Si enim Angelus distans, immediate causaret illuminationem in alio distante, nihil causando in medio, illud medium erit in actione sua sibi lanquam esset indistans, perinde enim est quantum ad actionem ejus, ae si essent immediati; ergo ita est, quod localis distantia non impediet locutionem. Responsionem quaere. Respondeo, inter agens et patiens potest esse moedium Mathematicum tripliciter, quaere.
Potest responderi, sicut respondet Doctor in leportatis, quod nimia distantia impedit Angeli locutionem, ideo debet esse moderata. distantia, sed quanta. determinate ? Dico quod Deus novit. ecundo principaliter (g) ad soonem arguo sic: Angelus infecognoscit se intuitive per ntiam, nt patet supra dist. 39. o et superior cognoscit illum riorem per essentiam suam itive. Probatio consequentiz, omne objectum cognoscibile feriori, potest esse cognoscille a superiori, 2eque perfecte vel perfectius. Nulla autem cognitio abstractiva alicujus objecti, perfectior est cognitione intuitiva, quia cognitio abstraoctiva per speciem, potest esse de re non existente in se praesentialiter, et^ ita non perfectissime cognoscitur nec attingitur; non autem oportet Angelos esse immediatos sibi localiter, ad hoc ut superior intelligat inferiorem intuitive, ergo dato quod distent localiter, superior intuitive cognoscit inferiorem. Sed ista cognitio non est per aliquam speciem, vel habitum, qui possit esse re non existente; ergo a simili, si in illo Angelo ponatur aliquid actu intelligibile, natum gignere aliquam cognitionem, licet intuitivam, in quolibet intellectu passivo et receptivo, potest illud actu intelligibile gignere suam notitiam; sed intellectus Angeli distantis est receptivus talis notiti:e; ergo illud intelligibile actu in intellectu Angeli existens, potest causare in intellectu Angeli distantis notitiam actualem sui.
Resolvit quid loquens causat in intellectu audientis per tria dicta. Primum, si audiens habet speciem objecti, de quo loquendum est, tantum potest causari in eo actus. Secundum, si non habet speciem, potest accipere a loquente speciem et actum. Tertium, si habet actum de illo objecto, tantum potest accipere speciem si caret ea. Littera est clara.
Ad ulteriorem autem declarationem propositi, restant duo intelligenda: Primo. quid gignatur in intellectu audientis ab Angelo loquente. Secundo, qualiter Angelus potest loqui uni et non alteri, si sint aeque praesentes.
De primo dico, quod potest causare actum tantum, ita quod non. speciem, et potest causare simal actum et speciem, et potest cau-- sare tantum speciem. Probatio ' primi (h): Loeutio potest esse de! aliquo habitualiter noto audienti, quia sicut nos possumus perfecte loqui de eo quod perfecte sciremus, communicando conceptus nostros aliis, licet sciremus illos eosdem alias scire, ita possibile videtur ibi locutionem esse de habitualiter noto utrique; sed tunc non gignitur species ab Angelo, alia ab illa quae habetur, quia tunc essent du: in eodem, respectu ejusdem objecti, nec etiam praeehabita illa intenditur, quia ponamus quod prehabeatur perfectissima. Similiter (i) locutiones, ut. plurimum, sunt de complexis pertinentibus ad actualem existentiam rerum; tales autem complexiones non sunt evidentes ex terminis; licet ergo aliquis habeat species extremorum, non propter hoc est intellectus suus minus capax alicujus intellectionis, sive cognitionis complexc deillis extremis, quae videlicet est determinate de altera parte contradictionis, ut de existentia rei, vel non existentia; potest ergo tunc causari aliquis actus eosgno- scendi tale complexum, sine causa. tione alicujus speciei.
Secundum probo (k), quia si An gelus audiens, non habet speciem ilivs singularis, de quo loquens loquitur, intellectus suus est receptivus tam speciei quam actus, et carens utroque; et intellectus Angeli loquentis, est in actu primo sufüicienti, ad gienitionem utriusque, quod patet de specie, quia species intelligibilis potest gignere speciem intelligibilem ejusdem rationis, sicut species rel sensibilis in medio potest gignere speciem sensibilem ejusdem rationis. Simi liter de actu patet, quia illa species, quae est in loquente principium cognoscendi illud cujus est, potest etiam esse ratio gignendi actualem intellectionem illius objecti in intellectu alio capace.
Tertium probo (l), quia minor virtus activa non potest majorem virtutem impedire a sua actione; ergo si superior consideret aliquid in genere proprio, puta A, inferior volens loqui sibi de B, non poterit impedire suam intellectionem actualem; ergo tunc non causabit intellectionem actualem ipsius B, quia non possunt duae inesse sibi, et aliquid causabit quantum poterit, quia vult conceptum suum alii communicare quantum potest; ergo causabit speciem illius PB, si non prahabeatur in intellectu superioris.
Ex eadem etiam majore quae prius, et. ista minore, quod scilicel superior et inferior possunt simul loqui eidem, sequitur quod superior faciet illum actu intellicere illud de quo vult loqui; infe- rior autem non, sed tantum facit aliquid compossihile cum intelle. ctione sua, scilicet speciem illius de quo vult loqui; in istis duobus casibus ita potest loquens gignere speciem quod nüllum potest tunc gignere actum.
Dato etiam quod nullum sit impedimentum ex parte audientis, quin utrumque possit et speciem et acetum recipere, loquens ex quc voluntarie causat, (sicut dicetur postea) potest causare unum, et non alterum, scilicet prius, non causando posterius, ex quo se non necessario concomitantur; et in isto ultimo membro, loquens loquitur, et tamen audiens non audit perfecte, quae auditio non est aliqua intellectio actualis illius, quod exprimitur a loquente. Et est simile, sicut si homo loqueretur homini distracto per studi um, in cujus aure acciperetur species soni, et tamen non audiret, id est, non conciperet illud distincte sub ratione signi, nec haberet intellectionem de illo express0, sed tantum ista species soni gigneret in memoria vel phantasia aliam speciem remanentem, et posset postea rediens a distractione considerare illud cujus est sienum, et ita loeutio praecedens esset sibi occasio illius intellectionis, etiam licet prius per eam nihil distincte audisset, sed in aliis duobus primis membris, in quibus intellectio actualis exprimitur a loquente, quando aliquis loquitur, tunc ille eui loquitur, audit, quae auditio intellectio quaedam est.
Ostendit ex quatuor modis intelligendi rem in proprio genere, illam intellectionem esse auditionem, quae efficitur a loquente et recipitur in audiente, loquente tamen prius in se producente intellectionem; unde locutio subest voluntati loquentis sicut intellectio, de quo infr. d. 42.
Sed qualis actus (a) intelligendi est iste actus, qui dicitur auditio? Respondeo, quadrupliciterpotest Angelus intelligere A praeter visionem ipsius in Verbo, videlicet intuitive in se, intuitive in intellectu alterius Angeli cognoscentis. illud, et abstractive per speciem habitualem ceonereatam, vel acquisitam. Et nulla istarum intellectionum est auditio, quia nulla est per se expressa ab intelligente, inquantum intelligens est, imo accidit quod objectum movens sit intelligens; eeque enim moveret, si non esset intelligens; et in omnibus istis si aliquis intellectus causet, est intellectus ipsius intelligentis, non alterius, et ipsum objectum concurrit ibi cum intellectu, ut causa partialis, sicut fuit dictum dist. 3. primi libri.
Quarto modo (b) potest iste coenoscere 4, ita quod intellectio fia! in eo per intellectum alium ex primentem, et intellectus istius nullam habeat causalitatem re: spectu actus, sed tantum sit pas sivus; ista autem sola eognitic est auditio, 'et. est, expressa ab intelligente, inquantum intelli gens est. i
Patet ergo (c) differentia auditionis ab illa triplici cognitione, quae communiter potest dici visio, quia in auditione, intellectus audientis tantum est passivus, et quidquid est in eo, ita quod si habet speciem habitualem ipsius auditi, illa species etiam non agit ad auditionem. Quidquid etiam est sibi praesens, ut est sibi praesens, nihil agit ad eam, nam si intuitive esset idem singulare sibi prrzesens, quod esf praesens loquenti, illud ut praesens Sibi, non gigneret in eo auditionem, sed solum gigneret in eo visionem; solummodo ergo intellectus loquentis, vel quae sunt in Ipso ut in ipso, vel prwsentia sibi ut sibi, sunt activa respectu auditionis, et hoc non ut proximi effectus, nam prius causant ista praesentia loquenti intellectionem actualem in loquente, quam causent illam auditionem in audiente. Ex hoc patet, quomodo (d) voluntas loquentis faciat ad ipsam locutionem, quia sicut ipsa post primam intellectionem facit ad coputationem memori: et intelligentiae, ad quemcumque actum se undum habendum in ipso AnEBelo; "in quo est voluntas, ita potest facere ad actum illum posteriorem habendum in Angelo audiente; si enim effectus prior, Sine quo non causatur posterior, est in potestate alicujus, si prior non sit, nec posterior erit.
Et ex hoc etiam (e) apparet aliud, quomodo scilicet actualis intellectio in ipso loquente, non est ratio agendi sibi inquantum loquitur, sed aliquid pertinens ac memoriam loquentis, quia effectibus ordinatis quasi ejusdem rationis, quorum uterque natus est gigni a causa sequivoca, non oportet priorem esse causam posterioris, sed utrumque causari ab eadem causa seequivoca, et hoc specialiter est in proposito, quia intellectio actualis non ita habet rationem parentis, sicut memoria, unde Pater in divinis gignit memoria, non intelligentia.
Patet etiam tertio quis sit ordo (f) auditionis ad intellectionem,.: qua est visio. Licet enim in Michaele visionem objecti, sive intellectionem ipsius objecti, posset sequi loeutio Gabrielis de eodem, tamen tunc non causat cognitionem alicujus non prius noti, nec tunc est locutio ita necessaria, sicut, quando praecedit utramque visionem illam. Quando enim Gabriel novit aliquid in genere proprio, vel revelatum, quod non novit Michael in particulari, potest iste in intellectu ipsius causare conceptum, qui proprie dicitur auditio, quo causato, potest Hichael convertere se ad intellecium Gabrielis videndum, et in eo videbitur illa intellectio quam Gabriel habet, et etiam in ista intellectione, — videbitur aliquo Bi modo objectum ipsius intellecti- « onis; et si illud objectum non 4 possit ulterius videri, nec in se nec in Verbo, ultima perfectio quam potest Hichael de hoc cognito habere, est videre illud in intellectu — Gabrielis. Sic igitur inquantum auditio ordinatur ad cognitionem habendam alicujus incogniti, ipsa praecedit omnem visionem, fam rei in se quam rei in intellectu alterius videntis, quam etiam rei per speciem habitualem, qua triplex visio dicta est distingui ab auditione.
Dicitur etiam (g) auditio differre ab omni visione, quantum ad certitudinem, quae differentia forte potest concludi ex ratione effectuum ordinatorum, quorum posterior est perfectior, etc.
Angelum loqui uni et non aliis, quia sicut potest elicere hanc vel illam intellectionem ita et in hoc vel illo passo eam ponere.
De secundo principali (h), scilicet quomodo potest loqui uni, et. non alteri, dico, quod sicut in potestate Angeli est quantum ad primam intellectionem, uti hae specie in memoria, vel illa ad illam intellectionem actualem istius vel illius, ita $1 haberet plures intelligentias, esset in potestate ejus, quod notitia gigneretur in ista intelligentia, vel in illa; non enim magis determinatur passivum naturale ad patiendum, quam activum naturale ad agendum. Sieut ergo illud activum, quod de se subest voluntati, potest ex se agere et non agere propter ejus imperium, ita potest illud activum determinari ad agendum in hoc passivum et non in illud, et sicut fieret determinatio ad intelligentias intrinsecas ipsi Angelo, si essent plures, sic potest fieri determinatio ad intelleetum hune, vel illum extrinsecum, qui quoad hoc sunt passiva ejusdem rationis cum illo passivo intrinseco, in quod ageret activum intrinsecum per imperium voluntatis. Ex hoc sequitur corollarium, quod tot sunt loeutiones, quot audientes, quia quantumcumque sunt praesentes, vel unus propinquior, alius remotior; sicut memoria non gigneret in intellicentia Hichaelis, nisi ex imperio voluntatis suae, ita non gignit in intellectu unius et non alterius, nisi ex determinatione ipsius loquentis.
Sed tunc est dubium, quot potest simul loqui, quia agens naturale non potest quotcumque effectus adaequatos simul habere, et ita una gignitio non sufficit, ad hoc ut plures audiant, quia una gignitio est, unius intellectionis in uno, quam ille solus audit. Responsionem quaere (i).
Potest dici, sicut haberi potest ex. Reportatis, quod. non potest loqui infinitis, quia agens finitum et. limitatum non potest habere actionem vel actiones infinilas; si autem. loqueretur infinitis, cum cuilibet. correspondeat propria intellectio, causaret infinitas intellectiones. Si autem quaeras, quot igitur Angelis potest loqui ? dico, quod hoc solus Deus forte novit.
Posset ex dictis probabiliter. sustineri, quod tantum uni potest. loqui. Sed refert an de eodem, aut. diversis loquatur, distantia etiam et imperium voluntatis, et «an superiori an. inferiori loquatur ponderentur.
Illuminationem esse loeutionem, qua superior inferiorem alloquitur, instruendo eum de aliqua veritate supernaturali, et forte fit aliquando illuminante nihil in se causante, sed tantum in illuminato; movet et solvit duo dubia.
Ad aliam quaestionem (a) de illuminatione, dico quod illuminatio in Angelo est quaedam locutio de vero, perfectiva in esse secundo; sicut enim non omnis intellectio est simpliciterperfectio Angelici intellectus, sed visio Verbi, et non visio quidditatum, sive per species habituales, sive intuitive, sic nec omnis cognitio singularium, alia visione Verbi et a cognitione quidditatum, aeque perficit intellectum Angelicum, quasi secundario; sed visio veri revelati perficit in esse secundo, non autem sic coenitio singularis in genere proprio. Dico tune, quod Angelus superior, eui secundum communem eursum revelatur primo aliquid particulare, causat in inferiori conceptum quemdam de illo revelato, qui dicitur auditio, et hoc causare, quod est quoddam speciale loqui, est illuminare. Probabile etiam videtur, quod Angelus illuminans aliquid causet in illuminato, et non in se, quia ipse Deus illuminans primum Angelum, nihil causat inse ipso, sed in Angelo illuminato.
Sed est dubium (b) utrum superior illuminans possit facere inferiorem aliquid videre in Verbo, et an inferior possit illuminare superiorem. Videtur enim quod sic, sl sibi sit prius revelatum.
Ad primum, videtur quod sicut cognitio Verbi est mere supernaturalis, ita quod non subest causalitati alicujus causae, sic nec etiam visio alicujus in Verbo tamen superior, modo praedicto, illuminando inferiorem, potest dispositive acere, ut videat aliquid in Verbo. Nam illa auditio disponit ut. audiens convertat se ad intellectum loquentis, et ibi videat illud de quo loquitur loquens, et ista visio est aliquo modo perfectior illa auditione, et ulterius disponit ad hoc, ut Angelus videns prius in Angelo, videat idem in Verbo, quia si desideret illud, quod ibi videt sicut in speculo imperfecto, videre, in speculo perfecto videbit gaudens, et tunc perfecte illuminatur, perfectius quidem a Verbo, dispositive autem ab Angelo superiore.
Ad secundum dubium dico, quod Deus de potentia sua absoluta, posset aliquid revelare Angelo inferiori, quod non esset revelatum vel notum superiori, et tunc ille inferior posset loqui aliquo modo superiori de hoc quod superior ignoraret, et illa locutio esset aliquo modo illuminatio; tamen non potest habere tantam efficaciam super intellectum superioris, sicut super intellectum inferioris, et ideo non posset iste necessario facere superiorem audire, sicut e converso, quia si superior consideret aliquid in genere proprio, iste inferior non faceret ipsum audire simpliciter; simpliciter autem superior potest facere inferiorem audire, et potest impedire intellectionem ejus de aliquo intelligibili. De facto tamen verisimile est, quod Deus ordinate distribuat suas illuminationes, sicut distribuit Angelos in ordinibus suis, primo quidem superioribus, deinde inferioribus.
Ad primum dico, quod Angelus potest causare illam auditionem, id est, visionem perfectivam in esse secundo. Et cum dicitur, igitur creabit, non sequitur, sicut patebit in questione de rationibus seminalibus; creatio enim est actio non concurrente alia causa alicujus generis, nisi tantum primo efficiente, et primo fine, et talis nulla est actio creaturc
Ad secundum dico, quod visio in Verbo est, perfectissima illuminatio, et ideo intellectus habens illam, dicitur perfecte luminosus vel illuminatus, quantumcumque non habeat illam cognitionem, quae respectu istius dicitur se habere ad lumen, sicut tenebra, et ideo nec carentia cujuslibet alterius intellectionis, in habente istam, dicitur facere intellectum tenebrosum. Potest tamen concedi, quod sicut in potentia sunt ad aliquid, quod est lumen, ita sunt in potentia ad aliquid quod est tenebrosum.
Ad tertium, quod accipitur de lumine corporali, quantum ad aliquid falsum est, non enim Sol impedit alias stellas multiplicare radios suos ad superficiem terrze; quod patet, quia existens in profundo puteo, in meridie videret stellas. Non enim ad oculos ejus pertingerent radii, misi prius attingerent ad superficiem medii illuminati, ipse tamen Sol luminaria minora impedit ab aliqua actione, scilicet ab illa, quam haberent in visum, quia non possunL videriin praesentia Solis. Et ratio est, quia excellens visibile prius agit in visum excellenter, ita quod actuat ipsum secundum totam ejus capacitatem; et forte aliquo modo immutat cum dolore secundum Alacem primo perspectivae, sed ad hoc non est simile de lumine intelligibili, respectu intellectus, sicut patet per Aristotelem 3. de Anima t. 7. nam post excellentia intelligibilia, non minus intelligimus alia, sed magis, sed post excellentia sensibilia minus sentimus alia sensibilia, quia potentia vel organum debilitatur.
In solutione ad primum, tenet Angelum posse scire cogitationes aliorum, quia non magis potest cogitatio ei abscondi, quam causa ejus, de quo magna controversia est cum Thomistis 1. p. q. 57. a. 4. ad tertium. Docet Angelum acquirere notitiam a rebus, epilogando qui de hoc dicit supr. d. 3. q. ult. a num. 11. ubi repetit fere easdem solutiones quas ibi dedit ad rationes in contrarium.
Ad primum, licet aliqui dicant, quod Angelus potest intellectionem suam per actum voluntatis sua occultare et non occultare, et istud non occultare est loqui, tamen non videtur quare aliquid actu intelligibile esset praesens intellectui passivo, et non posset insum immutare. Nec videtur (b) major ratio quare per voluntatem suam possit occultare magis intellectionem suam, quam essentiam. Quare (c) etiam alius Angelus, cui vult occultare intellectionem suam, non potest videre illam volitionem, si ponatur illa occultari; ergo per aliam volitionem, et sic in infinitum.
Et ideo, si concedatur (d) quod cognitio hujus Angeli est praesens alii sicut, essentia sua, tamen locutio potest esse, qua exprimitur ista cognitio vel cogitatio, non propter hoc quod sine tali expressione non possit videri, sed quia sine expressione, non cognosceretur cognitione illa quae est auditio, et etiam frequenter sine auditione praevia, non esset visio hujus cognitionis.
Et si dicas (e) quod tunc saltem potest frustra loqui, ex quo posset illud esse manifestum, de quo vult loqui sine locutione, dico quod licet Angelus prius videret intellectionem alterius Angeli, quam haberet auditionem ab eo, non tamen frustra esset auditio, quia esset per se perfectio communicata Angelo ab alio Angelo liberaliter; et ad hoc potissime est locutio in intelligentibus, ut liberaliter et. libere communicent sibi invicem conceptus suos. Si autem cogitatio hujus videretur in hoc, iste liberaliter non communicat suum conceptum alteri, se enim habet iste in ista visione, sicut non intelligens et non volens, quia ista cogitatio est naturaliter visibilis; naturaliter autem activum et motivum ad sui visionem, simili modo ageret, si non esset in intelligente et, volente.
Similiter (f) etiam auditio quando praecedit, excitat ad intellectionem visionis Angeli loquentis, ita quod licet illa visio posset esse sine excitatione, non tamen est sine.
Confirmatur istud, scilicet quod non ponatur frustra ista locutio, quia Angeli conceduntur loqui Deo, et tamen non possunt aliquid sibi facere manifestius quam prius, nec etiam aliud, vel alio modo manifestum quam prius; et tamen hsc possunt esse in Angelo, sed tantum ex liberalitate; velle haec esse patens Deo appetunt omnino quantum possunt, ita quod si possent causare in eo coneeptum illum, causarent, et hoc est loqui Deo; magis ergo necessaria est hsec locutio.
Ad secundum argumentum, patet ex dictis quomodo potest unus Angelus alii distanti Angelo loqui, nihil agendo in medium, et quomodo uni et non alteri, sive propinquiori, sive magis distanti.
Ad tertium (g) dico quod etsi verum sit, Deum communicasse Angelo species omnium quidditatum, tamen si non esset ille species communicaie sive concreatsae, non essent inconveniens Angelum acquirere illas, quia illud quod est perfectionis in inferiori intellectu, non est negandum ab intellectu superiori et perfectiori. Perfectionis autem in intellectu nostro est, quod habeat aliquid quo active possit acquirere species omnium quidditatum, ita quod licet posse recipere tales species sit imperfectionis, tamen aetlve posse eas acquirere per- fectionis est, supplentis imperfectionem, quales sunt communiter perfectiones creaturarum.
Similiter etiam dato (h) quod Deus communicaverit species quidditatum, non oportet tamen dicere, quod communicaverit species omnium singularium intelligibilium ab Angelo. Non enim est verisimile quod possibile esset aliquid singulare fieri, cujus non posset Angelus habere distinctam notitiam, et tamen si mundus duraret in infinitum, sicut est possibile durare, essent infinita sineularia, quorum quodlibet posset Angelus distincte cognoscere, et tamen non haberet simul infinitas species conereatas; ergo posset speciem alicujus de novo acquirere.
Dato etiam (i) quod tam species singularium quam quidditatum 'ecommunicaverit Deus intellectui Angeli, adhuc tamen per illas non potest habere omnem cognitionem sibi possibilem, quia non intuitivam; ista enim non potest haberi per speciem objecti, quae manere potest, objecto absente. Hoc autem est contra rationem cognitionis intuitiva, quod sit de re non actualiter existente et praesentialiter; negetur ergo propositio illa assumpta, quod nihil potest Angelus cognoscere nisi per speciem innatam.
Et dato quarto (k) quod esset vera, adhuc posset esse locutio de complexis, quorum incomplexorum habet species innatas, quia "istae species non essent sufficienLes causs cognoscendi complexionem unionis continvcentis de ipsis extremis, quia talis contingens non cognoscitur esse vera ex terminis.
Ad probationes (l1) illas quae addueuntur, quod non possunt habere species acquisitas, respondeo ad primam, quod habet intellectum agentem et possibilem. Et cum hoc improbatur de intellectu agente, dico quod objectum suum primum, id est, adaequatum, non est essentia sua, sed totum ens comprehendens sub se species intelligibiles et sensibiles. Licet autem essentia sua sit actu intelligibilis, non tamen singulare sensibile, loquendo de intelligibili intellectione abstractiva tali, quali cognoscitur universale.
Cum etiam (m) improbatur de intellectu possibili, quod non est in potentia ad actum primum, dico quod si superficies esset creata sub albedine, non minus esset de se receptiva albedinis, quia potentia receptiva non oportet quod praecedat duratione actum ad quem est, sed tantum natura; ita intellectus Angeli, licet creatus esset sub omnibus speciebus inteligibilium, esset tamen vere possibilis, et vere in potentia ad actum primum, licet illum nunquam duratione prsaecederet, nec in nobis etiam negaretur possibilis, si creatus fuisset sub speciebus intelligibilibus, quia simultas durationis non aufert rationem passivi.
Eodem etiam modo, ex alia parte, dato quod Angelus non indigeret abstrahere aliquas species, sed haberet omnes tales concreatas, non minus haberet potentiam abstrahendi, quia potentia activa, qua est perfectionis in natura inferiori, non debet negari in natura superiori, licet causa superior praevenerit actionem inferioris illius potentis activae, sicut non negaretur in nobis intellectus agens, dato quod agens noster non potest habere actum aliquem abstrahendi, non ratione sui, sed quia praeveniretur ab aliquo agente superiori producente effectum, qui posset per eum produci.
Ad secundam, (n) si arguitur uniformiter, concedo totum. Angelus enim est sine corpore, quod sit pars ejus vel organum ejus in operando, et ita concludo quod non dependet a corpore, vel ut a parte vel organo ejus, mediante quo operetur; sed non sequitur, quod non dependeat a corpore, ut objecto; omnis enim intellectus passivus, qui non potest in se habere totam perfectionem objeeti, dependet ab objecto circa quod operatur, et proportionabiliter secundum proportionem objecti. Et cum dicitur de unione anima ad corpus, dico quod non tantum unitur ut operetur circa corpus ut objectum, sed unitur ut totum compositum sit, cujus ipsa est pars, ita quod totum operans habet corpus, non tantum proobjecto, sed pro parte operantis; non sic autem Angelus.
Ad tertiam (o) dico quod concluderet, quod Deus non posset intelligere singulare, quia non posset habere objectum in illo esse medio, scilicet imaginabili, ideo dico quod medium agenti inferiori, alii agenti perfectiori non est medium, sicut dictum est in. questione de motu Angeli, licet sit. possibilis successio in medio, non tamen actualis successio, nisi comparando ad virtutem limitatam, eui illud medium est, quod est ex se medium inter extrema; nec potest facere simul mobile sub medio et termino, nec statim sub termino, quasi non esset medium, secus autem de virtute infinita. Similiter si oportet calorem imperfectum procedere per multos gradus, usque ad gradum 4A, omnes illi gradus calori perfecto non essent gradus medii, quia statim inciperet ab ipso A. Ita dico, quod intellectus agens perfectior potest statim ab objecto sensibili causare speciem intelligibilem, in qua res habeat esse, ut actu intelligibile; virtus autem imperfeetior potest requirere esse imaeinabile, sicut. dispositionem mediam ad esse intelligibile.
Aliter posset (p)responderi, dicendo quod esse imaginabile non est medium in proposito, sed extremum, quia duo extrema sunt hie intelligibile in actu et non inteligibile in actu. Et licet hoc extremum, quod est non intelligibile in actu, posset habere multa extrema, puta essesensibile, esse. imaginabile, etc. accidit! tamen in quo istorum sit. illud extremum, quia omnia ista habent illud extremum et ab illo extremo, ut in uno istorum, potest aliqua virtus immediate agere ad aliud extremum, aliqua autem non.
Ad quartam dico, quod illa coneruentia de corporibus ceelestibus non concludit; nam si qualitates illae non essent concreatsee corpori coelesti, cum nihil sit. datum ei, unde posset illas qualitates acquirere, semper esset non perfectum, comparando ad se et ad omnem causam naturalem, quia nulla causa naturalis potest illas qualitates producere in corpore illo; universaliter autem omnem perfectionem, quam non potest natura supplere, supplet Deus immediate. Non sic autem est in proposito, quia Angelus habet unde cum aliis causis naturalibus cooperantibus possit talem perfectionem acquirere, scilicet. omnium rerum cognitionem, dato quod sibi non essent concreatse species; posset enim cujuscumque objecti, ex naturali virtute intellectus et objecti, habere intellectionem, nam actione intellectus et objecti, ut causarum partialium, potest habere speciem quidditatis cujuscumque objecti, et postea uti illa specie ad intellectionem abstractivam.
Et cum (q) postea accipitur, quod tunc objectum ageret ad intellectionem Angeli, concedo quod verum est cum intellectu Angeli. Et cum accipitur, quod duo diversa genere non possuni esse causa unius effectus, dico quod hoc est universaliter falsum, nam essentialis ordo causarum non est individuorum ejusdem speciei. Patet per Avicennam 6. Metaph. individua enim ejusdem speciei non sunt ad invicem ordinata, neque ordo essentialis causarum (r) est diversorum specie. Talia enim sunt contraria vel media, qua non ordinantur essentialiter ad causandum idem; ergo omnes causa efficientes diverso, essentialiter ordinate, sunt diverse genere.
Dico, quod ut£rumque membrum potest dari, propter argumentum, quod fit contra ipsum. Si enim dieatur quod requirantur, inquantum sunt altera genere, non sequitur quin effectus sit homogeneus et simplex effectus; effectus enim simplieissimus potest causarl] a causis essentialiter ordinatis, quae differunt genere. Patet hoc de calore, qui gignitur a corpore coelesti et igne, vel a substantia et qualitate, quorum prima duo differunt genere Physico, alia autem duo, genere praedicamentali, et tamen effectus est simplex, non compositus. ex rebus diversis geherej Sic hoc jest "unryersaliter falsum, (t) quod effectus ordinati ab aliqua causa requirant duas naturas in effectu, quarum una sit causata a superiori, et alia ab inferiori; tunc enim non essent effectus ordinat, respectu unius, nec alterius, nam hoc esset immediate causatum ab una causa, et hoc immediate ab alia. Si autem detur (u) aliud membrum, quod non requirantur inquantum altera genere, non sequitur quod tunc tantum posset unum intendi, quod sufficeret ad agendum; aliqua enim perfectio causalitatis requiritur in duobus, licet non oporteat esse diversa genere, qua perfectio non potest esse in altero eorum, quantumeumque intenso, ita nec effectus eorum.
Sed non curando (x) de conse- quentiis, quae non valent ad veritatem, dico quod non requiruntur per se, inquantum diversa cenere, diversitate absoluta. bene enim requiruntur duae causalitates ad intellectionem, quarum una causalitas sit ex parte intellectus, et alia ex parte objecti, sed quandoque iste duae causalitates possunt concurrere in una matura, sicut quando intellectus intelligit se. Nam altera causalitas — est communis toti enti, illa scilicet, qua est ex parte objecti; reliqua autem est determinata ad determinatam naturam, scilicet intellectualem, et sic in natura intellectuali concurrit ista causalitas communis eum illa speciali. Non ergo (y) requiruntur per se ad causandum inquantum differentes genere, diversitate absoluta, et concedo non propter argumentum in se, quia secundum veritatem in eodem potest concurrere utraque causalitas. Nam ubi est illa entitas, (z) quam consequitur causalitas objecti, et illa entitas, quam eonsequitur causalitas in tellectus, idem potest esse totalis causa secundum utramque causalitatem respectu intellectionis.
Sed adhuc objicitur (a), quia licet diversa genere possunt causare idem, non tamen sic diversa genere, ut intelligibile et sensibile, aut saltem non possunt causare, quin unum agatin virtute alterius, et ita vel objectum ageret in virtute intellectus, vel e converso, et non erunt duae causae agentes ad effectum ex sequo.
Respondeo, dico quod si arguatur ex ratione diversitatis genere, et applicetur ad intelligibile et sensibile, quasi magis hoc concludat in illis quam in aliis, receditur a medio unde arguitur, quia hie non est major diversitas generis, quam in aliis; magis enim sunt diversa substantia et accidens, quae sunt diversa generalissima, quam substantia sensibilis et intelligibi- « lis, quae sunt ejusdem generis gene- « ralissimi. Possunt enim substan-! tia et accidens esse causae agentes respectu ejusdem effectus, etiam! simplicis, ut caloris; et in proposito etiam dico, quod ad actionem illam, quae consequitur omne ens, necesse est sensibile operari, sicut et intelligibile; sensibile enim est quoddam ens. Talis autem (b)actio est immutare intellectum, et ideo accidit sensibili illa differentia generis, quam habet ad intelligibile, inquantum sensibili convenit, immutare intellectum, quia illud non competit sibi praecise, inquantum non est intelligibile, sed competeret sibi si esset intelligibile. Nec potest aliquid ita differre genere ab intelligibili quasi sit in genere disparato, quia quodcumque ens quantumcumque sensibile, est tamen intelligibile; quidquid enim potest virtus inferior per se, et non primo, hoc potest virtus superior per se et primo. Quando ergo dicetur, quod ita diversa genere, sicut sunt intelligibile et sensibile, non possunt causare idem, nec concurrere ad eamdem actionem, falsum est de illa actione, in qua sensibile est quoddam intelligibile.
Et eum addis (c) quod unum acit in virtute alterius, dico quod A gere in virtute B, potest intelligi dupliciter, vel quod A reciplat ab ipso B formam qua agat, vel quod habita forma, recipiat ab ipso ipsam actionem vel motum ad actionem. Secundo modo, causa efficiens non agit in virtute alterius, nam ignis habens formam activam qua agit, accipit actionem calefaciendi a Sole, sive specialem motionem ad calefaciendum; tantum igitur dicitur ibi, inferius agere in vi'tute agentis superioris, quia formam illam aliquo modo accipit a superiori; sic agentia naturalia ordinata habent formas suas ordinate, ita quod elementum recipit formam suam aliquo modo a corpore ccelesti, ut a superiori agente. In proposito autem (d) nec actum primum, nec secundum accipit una causa partialis ab alia, et ideo neutro modo in proposito dicitur una causa agere in virtute alterius; nec etiam hoc est de ratione causarum ordinatarum agentium, quod scilicet una agat in virtute alterius, sed sufficit quod una principalius agat quam alia.
Ad illud Augustini 12. super Genesim, responsum fuit dist. 3. primi lib. ibi enim probat Augustinus quod corpus non potest esse totalis causa alicujus actionis in spiritum, quod concedo; potest tamens esse causa partialis, quia patiens potest excedere in nobilitate causam partialem agentem. Nam ista propositio 129. swper Gen. ut alias dictum fuit, dependet ab ista: causa vel agens praestantius est effectu, et effectus ut actus, praestantior est. receptivo actus ut po- tentia. Quarum prima non est vera, nisi de virtute agente totali, nec secunda, nisi de perfectione simpliciter; ergo nec ista, quae infertur de activo comparato ad passivum erit vera, loquendo de agente parliali, et ita non oportet quod illud agere sit in virtute partialis.
Ad ultimum, eum arguitur quod simile cognoscitur per suum simile, in Angelo non concludit inconveniens, quia Angelus potest habere cognitionem, tam abstractivam quam intuitivam de singulari, secundum rationem propriam. Non enim neganda est perfectio ab illo intellectu, ad quam negandam non habetur ratio manifesta. Perfectionis autem est in intellectu, posse distincte cognoscere singulare, alias non competeret intellectui divino.
Sed si arguatur (e) de intellectu. nostro, quod phantasma in nobis, quod est, objecti singularis, gignit speciem intelligibilem, ergo reducit intellectum ad actum, respectu singularis, dico quod in illatione est fallacia consequentis, non enim similitudo concludit omnem similitadinem. Phantasma quidem gignit speciem sibi similem et reproesentativam objecti, similitudine naturali, sed non similitudine determinationis vel indeterminationis. Nam ista similitudo potest auferri ratione intellectus agentis concausantis, qui potest tribuere effectui majorem indeterminationem, quam potuit habere a solo phantasmate, ita quod similitudo es nature reprsesentate, sive phantasma sit causa totalis sive partialis, sed de similitudine determinationis vel indeterminationis, non est omnino simile, concurrente agente potente tribuere majorem indeterminationem.
Solvit quatuor argumenta pro opinione Henrici posita n. 4. et 5. de quibus actum est 1. d. 3. q. 3. et hoc 2. d.2. q. 2. et 6.
Ad argumenta (a) pro prima opinione recitata, quae posita fuerunt pro primo articulo; ad primum patet quod minor est falsa, et improbata in quaestione de individuatione dist. 3. hujus secundi q. 2. 6. a HUS
Ad secundum (b) dico, quod acquivocat de objecto primo et per se. Nam uno modo dicitur objectum primum, illud quod habet per se rationem movendi potentiam, et per se, illud quod non habet quod moveat, sed tantum eum alio movet; et hoc modo loquitur Philosophus, 2. de Anima, de sensibili primo, quale est sensibile proprium, « et de sensibili per se, quale est sensibile commune. Alio modo (c) dicitur quandoque objectum primum ad:aequatum, et hoc potentis vel actui; et contentum sub primo adaequato potentis,, dicitur per se objectum; inclusum autem in primo adaequato actui dicitur per se objectum actus. Licet igitur objectum per se, non primo eo modo quo loquitur de eo Aristoteles 2. de Anima, non possit movere nisi virtute primi objeeti, vel eum primo obieeto, loquendo autem de objecto per se, non adaquato potenti), sed contento sub primc objeeto adaequato, illud potest movere potentiam sub propria rati one, etiam inquantum addit aliquid supra primum objectum.; Cum autem accipitur (d) quod uni:; versale est primum objectum intellectus Angelici, falsum est de primo objecto, id est, adaequato, loquendo de universali, inquantum universale est, quia licet illud eui accidit universalitas, ut ens, sit hoc modo primum, objectum tamen ipsum eque salvatur in singulari, sicut in universali, et ita ipsum sub ratione qua universale, non est objectum adsaequatum, ita quod universalitas includatur in adaequato.
Similiter universale non est primum, illo alio modo quo 1oquitur Philosophus 2. de Anima, et singulare per se illo modo, sicut sensibile commune respectu sensus, quia eamdem (e) rationem motivam includit singulare, quam ineludit universale; et tamen non procederet argumentum sine acquivocatione, nisi glossando vel sumendo majorem de hoc modo primo.
Ad tertium dico (f) quod proportionalitas non semper includit similitudinem, sed multoties dissimilitudinem magis, quatuor enim sunt duplum ad duo, et est sibi proportionale, secundum proportionem duplam, et agens est proportionale passivo, quia hoc est actus, et illud potentia, et materia est proportionalis formae, et tamen in istis omnibus requiritur dissimilitudo masis quam simili- tudo. Ita dico in proposito, quod potentiam oportet proportionari objecto, non autem assimilari, quia nec si objectum est indeterminatum seu infinitum, oportet potentiam esse infinitam, quia intellectus finitus cognoscit finite inficitum. ut infinitum; neque oportet potentiam esse determinatam, id est, finitam, si objectum sit determinatum, nam intellectus in(nitus infinite cognoscit finitum ut finitum. Quando igitur accipitur potentiam esse determinatam, quia objectum est determinatum, si intelligatur quod oportet eam sic esse determinati objecti, et in hoc proportionari objecto determinato, verum est, et tunc cum in minore accipitur, quod intellectus Angeli non potest esse determinatus, haec est, non habet proportionem ad objectum ita determinatum, falsum est. Et cum quaris per quid est sic determinatus, aut ex natura sua, aut per speciem? dico, quod utroque modo. Nam sine specie potest cognoscere singulare ut singulare, cognitione intuitiva, et per speciem potest cognoscere singulare ut singulare, cognitione abstractiva.
Et cum concluditur contra primum membrum, quia tunc esset magis intellectus Angeli determinatus quam intellectus noster; et contra secundum, quia tunc esset magis determinabilis quam sensus noster, dico, quod determinatio ista, non est intrinseca potentize, nec de se, nec per speciem, sed est ad determinatum objectum; et hoc modo, intellectus divinus est ad! determinatum singulare, et non
On this page