Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 1
CIrca distinctionem octauam Quero Utrum solus deus sit simpliciter immul tabilis. Quod non deus est generabilis ergo deus est mutabilis. Antecedens patet de filio qui generatur a patre. et consequentia probatur per descriptionem ge nerationis / quia generatio est progressus de non esse ad esse
¶ Secundo sic deus est mobilis: ergo est mutabilis. cons equentia nota. antecedens probatur quia potest esse vbi non est. vt pote extra celum: ergo potest acquirere nouum locum. et pari ratione potest desinere esse vbi prius erat subito vel successiue vt sibi placet: sed aliquid posse sic esse vbi prius non erat / et desinere et se vbi prius erat: est posse moueri vel mutari. Confirmatur nam si deus crearet aliquam creaturam extra celum: ipse esset in ea: et nunc non est in ea nec in loco in quo ipsa est / cum nullus talis sit. ergo.
¶ Tertio deus potest non esse vel non esse deus ergo deus est mobilis et mutabilis. Consequentia nota. et antecedens probatur sic: deus creans potest non esse. ergo deus potest non esse. consequentia nota. antecedens probatur quia posito quod deus nichil creet: hec est vera deus creans non est: ergo deus creans potest non esse. antecedens est possibile et consequentia probatur / quia ex omni propositione de inesse / sequitur propositio de possibili in eisdem terminis: licet non econtrario: sicut sequitur / sortes currit / ergo sortes potest currere. et similiter sequitur sortes non currit ergo sortes potest non currere. Et confirmatur eadem consequentia: quia ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis. ergo. cosequentia bona. Nam sequitur deus creans non potest non esse. ergo deus creans necessario est cum conuertantur adinuicem.
¶ In oppositum arguitur per illud malachie tertio. Ego deus et non mutor. Item iacobi primo Apud deum non est transiutatio. Item in psalmo mutabis eos et mutabuntur tu autem idem ipse es. etc. Et per augustinum primo de trinitate capitulo primo. Et per magistrum in distinctione octaua.
Articulus 1
QUantum ad primum est sciendum quod mutabile dicitur quatuor modis vnquam modo dicitur mutabile omue illud quod potest incipere esse simpliciter / vel desinere esse per anichilationem / corruptionem / vel destructionem. et sic omne generabile et corruptibile est mutabile.
¶ Secundo modo dicitur illud mutabile quod potest / vel est in potentia ad recipiendum formam aliquam substantialem / et ipsam habitam potest desinere habere. et isto modo materia dicitur mutari quando recipit formam substantialem. Unde dicit augustinus quod materia fuit mutata in primo instanti sue creationis.
¶ Tertio dicitur aliquid mutabile respectu forme accidentalis acquisitiue vel deperditiue. vel quantitatiue. et isto modo subiectum recipiens nouam formam accidentalem vel ipsam amittens dicitur mutari. ¶ Quarto modo dicitur aliquid mutabile extrinsece localiter vel secundum situm. vel relatiue ad aliud: vel quia est alteri vnitum / quod est extrinsece vel intrinsece mutabile / quomon loquitur aristoteles in sexto phisicorum dicens quod mutatio est aliter se habere nunc quam prius. ¶ Et per oppositum tot modis dicitur immutale / et illud dicitur simpliciter tale quod nullo predictorum modorum est mutabile praeter quam vltimo modo qui quantum ad aliquam conditionem est improprius valde videlicet quod illud dicatur mutabile quod secundum alid potest mutari scilicet secundum aliquid sibi vnitum.
¶ Prima est. esse simpliciter et omnimode immutabile / includit formaliter necesse esse. Patet ista quia da oppositum quod simpliciter et omnimode immutabile non includat necesse esse: sequitur quod simpliciter et omnimode immut abile / potest mutari a non esse. quod implicat expresse. Ista propositio est commentatoris sententialiter quinto methaphisice quinto sexto¬
¶ Secunda propositio imutabilitas omnimoda / contingentie repugnat. Patet ex immediata / quia omnimoda imutabilitas / includit necesse esse: et per consequens excludit quodlibet contingens esse.
¶ Tertia. immutabili simpliciter: repugnat secundum fidem ab alio dependere. Patet quia secundum fidem nichil necessarium dependet ab alio. quia nichil dependens necessario est. ergo nichil dependeus est immutabile simpliciter.
¶ Quarta. immutabilisimpliciter: non repugnat ab alio produci. Patet ista propositio de filio in dinis. ¶ Quinta. omnimoda immutabilitas et omnimoda simplicitas / se mutuo consequuntur. Probatur quia ad quamlibet compositionem esse potest mutatio ergo. probatur quia omnis compositio includit mutabilitatem cum compositio sit naturaliter posterior componentibus. Assumptum patet discurrendo per omnes compositionis modos qui suntmulti. quia quidam est ex partibus essentialibus / quidam ex partibus quantitatiuis. quidam ex subiecto et accidente ad quos omns est mutatio. Sexta propositio ad hoc quod aliquid sit mutatum oportet quod nunc sic aliqualiter se habeat vel habuerit / et ante non sic se habuerit vel aliquando quod sic sehabuerit aliqualiter et modo non se habet taliter Ista propositio patet intuenti.
Articulus 2
QUantum ad secundum sit prima conclusio ista. Deus est omnimode immutabilis / intrinsece et extrinsece primo / secundo / et tertio modis / loquendo de mutatione. Probatur. deus est necesse esse simplici: er: ergo est omnimode immuta bilis. consequentia patet per primam propositionem. et antecedens probatur auctoritatibus sanctorum / a magistro in presenti distinctione multipliciter. quas legendo textum recitabo. Correlarium deus est summe et omnino simplex. Patet per suppositionem quintam et est conclusio augustini et magistri in littera.
¶ Secundum correlarium quod solus deus est infinita perfectio et nullius diuersitatis intensiue et extensiue. Prima pars istius correlarii patebit ex dicendis et secunda pars ex correlario immediato.
¶ Secunda conclusio. Nulla creatura est immutabilis intrinsece et extrinsece. Probatur quia quelibet est anichilabilis ergo nulla est intrinsece et extrin sece immutabilis consequentia nota est
¶ Correlarium. Nulla creatura est simplex omnimode. Probatur per rationem angustini sexto de tri nitate capitulo octauo nichil simplex mutabile / omnis creatura est mutabilis / ergo nulla est simplex istud correlarium patebit etiam inferius.
¶ Secundum. quelibet creatura est perfectio essentialis per dei potentiam diuisibilis. Probatur de angelo qui est essentia inextensa et incorporea sic: angelus non infinite modice distat a non gradum sue speciei: ergo continet aliquam latitudinem perfectionis diuisibilis infra suam speciem. antecedens suppono verum et consequentiam probo quia da oppositum quod nullam latitudinem. perfectionis diuisibilis contineat ergo infinite modi ce a non gradum sue speciei distat. Et preterea sicut arguit doctor luculentus magister hugolinus libro primo dist. 8 articu. 1 propositione prima. si angelus intensiue esset impartibilis. sequeretur quod duo angelieiusdem speciei simul / non essent aliqua latitudo perfectionis essentialis magis quam vnus solus et si sic ideo nec infiniti. nec posset deus quemlibet eorum vnire in tetium. et sic quilibet eorum esset actus purus. quia deus non posset substantiam vel essentiam diminuere. hec autemsunt falsa ergo.
¶ Correlarium indiuisibili secundum partes quam titatiuas / non repugnat moueri localiter. Patet de anima et angelo. Ex quo patet quod mobile et corpus non dicuntur conuertibilia.
¶ exponentes ambas quarum vna est prima conclusio et al tera secunda / et ista conclusio est distinctio octaua.
¶ Quo modo autem in deo sint perfectiones attributales. rationes causales / aut ydee plures: videbitur in vigesima secunda distinctione
¶ Correlarium solus deus est summe simplex et omnimode necesse esse. Probatur ex dictis quia deus est summe simplex per correlarium primum / et est necesse est se per probationem prime conclusionis. et nulla creatura est simplex omnimode nec necesse esse. quia quelibet est contingenter et potest non esse quia solum habet et deo participatum esse ergo solus deus est summe simplex et omnimode necesse esse Secundum. Nulla creata essentia: data vel dabilis / potest esse vnitiue / essentialiter / et formaliter / tota latitudo perfectionum tam intrinsecarum quam extrinsecarum. Rea liter sibi possibilium inesse. Probatur nam omnis talis essi ntia continue potest perfici. et nulla talis est. vbicumque potest esse nec potest existere / sine deo perficiente. Insuper quaelibet habet su um esse diuisum in fore / esse / et fuisse. ergo correlarium verum. Deus autenmsolus est vnitiue essentialiter: et formaliter / tota latitudo perfectionum intrinserarum sibi possibilium realiter inesse. quia nullo modo potest perfici. cum sit actus purus qui dicit de seipso ego sum qui sum. Istud correlarium est hugolini.
¶ Quarta conclusio. aliqua creatura: est immuta bilis ad formam in ea receptibilem. Probatur quia multe creature sunt quae non possunt perfici / per formas in eis subie ctiue receptibiles saltem naturaliter ex sui natura. er go conclusio vera / consequentia nota. antecedens probatur. quia aliter esset processus in infinitum in formis essentialiter ordinatis re ceptibilibus in hoc subiecto demonstrato. Nam data a creatura / vtpote charitate quaeritur aut est receptiua siue subiectum alterius forme vel non: si non habetur intentum. si sic / sit alia forma / b / ergo / a / et / b / differunt ratione speci fica. sicut subiectum et forma / et sic quem / a / de / b / aut ergo dabitur quod aliqua creatura est qua non poterit perfici er formam / vel erit in talibus processus in infinitum quod philosophis et theologis est absurdum.
¶ Correlarium multe creature sunt vel esse possunt simplices simplicitate opposita componi ex subecto et forma patet ex conclusione precedenti.
¶ Nulla tamen creatura potest esse simplex simplicitate opposita cuicumque compositioni vt dictum est in primo correlario secunde conclusionis.
¶ Tertium correlarium quanto aliquid magis accedit ad immutabilitatem: tanto plus accedit ad immutabilitatem.
¶ Quinta conclusio. si similitudo vel equalitas vel inequalitas / et huiusmodi relationes: sint res distincte a suis fundamentis: tunc est dare creatam entitatem per se immutabilem: licet non per accidens.
¶ Probatur quia tales rationes non possunt esse termini per se alicuius mutationis / nec subiecta immediata / tamen dicteentitates essent mutabiles per mutationem fundamentorum.
¶ Impossibile est aliqua esse distincta qualia. et non esse similia vel dissimilia. patet quia alias ratio posset corrumpi / remanentibus fundamentis.
¶ Secundum stante auctoritate vel veritate conclusionis / deus non posset quamlibet rem solam destruere: nisi destrueret aliam que non est ipsa. patet quia non posset destruere qualia: quin destrueret similitudinem vel dissimilitudinem. que ponuntur esse a fundamento distincta.
¶ Sexta capiendo mntabile pro illo quod est per aliud mutabile sibi vnitum (quod tamen proprie non dicitur) deus potest isto modo dici mutabilis / scilicet secundum naturam assumptam. et secundum locum. et se cundum formam.
¶ Probatur quod fuerit mutabilis quo ad primam partem: quia christus localiter motus est in terra.
¶ Item ascendit in celum etc. quo ad secundam partem etiam patet / quia christus multa vidit et audiuit secundum naturam assumptam / per organa corporeas / sentiendo vno tempore: que non audierat alio tempore. ipse etiam vulneratus est et mortuus. secundum quod docet et predicat catholica fides.
¶ Correlarium. localiter moueri vel vulnerari et cera similia praedicata / per communicationem vdiomatum attribuuntur filio dei. Patet quia per prius conuenis bant humanitati et ex vi vnionis attribuuntur filio de ita quod prius requirebatur hec vnio quam tantum predicatorum attributio.
¶ Secundum correlarium. Ticet dicto modo scilicet secundum naturam assumptam possit dici deus mutabilis: non tamen debet dici esse creatura sic absolute
¶ Pro quo sciendum (secundum quod dicit adam libro primo distin. 8. q. 1. arti. 1) quod aliqua sunt predicata que non sunt nata predicari vel verificari in propria forma: n si de hus de quibus immediate dicuntur. et talia numquam dicuntur de alio / per communicationem vdiomatum. Ex emplum. accidens dicitur de albo et non de sorte qui est albus. modo talia predicata sunt huiusmodi scilicet creatura. compositum. distinctum a deo. que non possunt verificari nisi de hiis de quibus immediate dicuntur Ideo non possunt dici de deo. nec sibi connenire. nec etiam per communicationem vdiomatum. quid autem sit communicatio vdiomatum / dicam in tertio domino concedente.
Articulus 3
QUantum ad articulum tertium pro solu tione primi argumenti premitto quod generatio in diuinis / est origo viuentis a prin ¶ cipio viuente quod non est essentialiter di ¶ stinctum / sed est simile in natura. Ista de ¶ scriptio patet ex dictis sancti doctoris prima parte summe / questione. 27. arti. 2.
¶ Ex quainfero quinque propoitioes / quibus connectam quinque conclusiones. Prima propositio. licet inter gignens et genitum necessario sit distinctio realis: non tamen semper requiri distinctio essentialis. patet in diuinis.
¶ Secunda. generatio isto modo dicta non necessario est mutatio. Patet quia talis origo de factoest rei immutabilis / ergo potest dici origo generatio sed non mutatio.
¶ Tertia. non est perfectionis in generatione quod per ipsam aliquid producatur de non esse ad esse: sed est imperfectionis et accidentale generationi. Pro batur quia alias generatio in diuinis careret illa per fectione. quod est falsum.
¶ Quarta propositio. in omni generatione aliquid habet esse per generationem. et est productum distincta res a producente. Probatur quia impossibile est relatiuum esse sine termino quia non est possibile quod sit generatio et tamen nichil generetur nec est possibile quod ali quis sit pater et non habeat filium.
¶ Quinta. Non oportet quod generationis terminus formalis habeat esse per generationem. Patet quia si aliqua albedo posset seipsam communicare alteri albo producto de nouo. illa albedo esset terminum formalis dealbationis producte: et tamen non haberet esse per productionem et sic de qualibet alia re que pos¬ set seipsam communicare.
¶ his premissis sit prima conclusio: licet essentia in diuinis nec passiue / nec actiue sit generabilis: ipsa tamen generationis est formalis terminus. Prima pars patet / per multas auctoritates augustini et magistri allegatas lib. 1 distin. 5. et ponit conclusionem subistis verbis / quod essentia diuina nec generat nec generatur. Secunda pars probatur quia essentia est per se et primo filio communicata a patre per gratiationem / ergo ipsa est formalis terminus assumptum patet extra de summa trinitate cap¬. cuiamn aimus
¶ Preterea infilio non est nisi proprietas personalis et essentia / sed proprietas personalis non est primus terminus et formalis: ergo essentia. Probatio minoris quia relatio illa vel proprietas personalis / presupponit suum fundamentum / quod est essentia coicata: ergo non est primus terminus et formalis.
¶ Secunda conclusio licet essentia sit terminus formalis generationis (vt dicit conclusio precedens) non tamen essentia est formalis terminus / primo terminans relationem gatiationis actiue in patre. Prima pars patet ex dictis. Secunda pars propbatur quia talis terminus oportet quod sit realiter distinctus a patre. vt apparet ex prima et quarta proposionibus huius articuli. Certum est autem quod pater non distinguitur ab essentia ergo etc.
¶ Tertia conclusio. proprietas personalis fili: est terminus formalis et primus terminus terminans relationem paterne generationis vel actiue generationis inpatre. Probatur per idem in filio terminatur paternitas patris et generatio actiua / sed proprietas vel filiatio est terminus paternitatis proprietatis / ergo est termmus actiue vel passiue generationis. Maior nota minor probatur quia filius ratione essentie / sicut non distinguitur a patre: ita nec ratione essentie est terminus relationis in patre. relinquitur ergo quod sit terminus ratione proprietatis.
¶ Quarta conclusio. generatio in diuinis est maxime vniuoca. Probatur quia est termini vdemptitas totaliter cum primcipio ergo.
¶ Quinta conclusio illud quod habet esse et est per gratiationem in diuinis: est filius vt proprictas relatiua. patet quia filius est terminus generationis inpatre (vt dicit tertia conclusio) ergo vt sic est illud quod habet esse per grantiationem in diuinis.
¶ Confirmatur per beatum augustinum septimo de trinitate capitulo exto substantia patris id est per substantiam patris ipse pater est / non quo pater est id est non quo est pater: sed quia est. vbi vult quod pater est ratione essentie non ratione proprietatis. sed est pater ratione proprietatis non essentie. sic ergo de filio pater quis dicere / quod est filius proprietatis ratione non essentie. licet ratione essentie habeat esse. sed vt fil us / est per generationem filius. ergo conclusio vera.
¶ Ex quibus conclusionibus sequitur primo: quod licet essentia per generationem habeat esse in filio. tamen per eandem non habet esse simpliciter: sicut filius simpliciter habet esse per generationem. patet istud ex dictis conclusionibus.
¶ Secundo sequitur. quod aliud est esse terminum relationis que est actina generatio in patre et esse terminum formalem gratiationis in filio qui est terminus gratiatianis. Patet quia primum conuenit proprietati quia proprietas est terminus relationis per secundam conclusionem. secundum cautem conuenit essentie vt patet per primam.
¶ Tertio sequitur quod aliud est per generationem produci et habere. esse: aliud est per generationem conmunicari. Patet quia secundum conuenit essentie non autem primum
¶ Per hec ad formam eiusdem argumenti negatur consequentia ista / deus est generabilis ergo mutabilis. sicut patet per secundam propositionem huius a ticuli. antecedens enim est verum. vnde concedendum eet quod deus generat deum. et quod deus generatur a deo sicut patet per magistrum distinctione quinta primi.
¶ Pro solutione secundi argumenti premittotres suppositiones / ex quibus inferam vnam conclusionem. Prima suppositio per prius natura est a. hic causa ri: quam a hic esse.
¶ Tertia deus potest aliquie de nouo extra totum mundum nunc existentem causare. ¶ Ex quibus sequitur conclusio quod modo de factodeus est in vacuo ymaginario infinito. patet deus poaliquid facere de nouo extra totum mundum sicut dici tertia suppositio. ponatur inesse tunc sic per prius et deum creare a extra mundum quam a esse extra totum midum vt dicit prima suppositio et per prius est deum. esse extra totum mundum quam carisare a extra totum mundum vt dicit secunda. ergo per prius est deum esse extratotum mundum quam a sit extra mundum quod erat probandum
¶ Confirmatur sit a locus huius mundi .b. sit) ymaginarius alterius mundi creabilis. et moueat deus istum mundum de. a. et collocet in b sicut possibile est per articulum parisiensem qui dicit: quod deus non possit mouere totum mundum motu recto error. hoc ergo facto te deus nunc est in .b. vel ergo prius fuit in .b. et ha betur intentum quia pari modo vtrobique fuit et nunc est in tali spatio infinito. si non prefuit in .b. ergo pari ratione nunc non est ina. et prius fuit in a ergo recessit cum mundo aba et venit in .b. quod est falsum et fal ciliter per dictas suppositiones refutandum. relinquiergo quod conclusio sit vera.
¶ Ex quo patet quod si deus crearet aliquod corpus extra vltimum celum non incipiet propterhoc deus esse alicubi vbi prius non fuit.
¶ Ad tertium negatur antecedens ad probationem negatur iterum antecedens. Et concedo quod deus creans non potest non esse. quae est imposita. Sed nego istam ergo creans non potest non esse creans. Secundo dico ad probationem antecedentis / stante casu adhuc hec est falsa deus creans non est. licet ista sit. possibilis deus non est creans. io nego antecedens et consequentiam quia inferant ergo deus creans potest non esse. Ad pro bationem consequentie qua dicitur quod ex omni propositione de inesse. etc. Dico quod ista regula non tenet nisi vbi dicatum consequentis non conuenit nisi illis quibus couenit vel conuenire potest subiectum antecedentis. et ideo ista comsequentia non valet. chimera non est / ergo chimera potest non esse quia non esse quod est praedicatum consequentis conuenit multis de quibus non potest vcrificari esse chi meram. Similiter est in proposito quia non esse deum vel non esse / multis conuenit de quibus non potest verificari esse creantem vel deum creantem.
¶ Et ad confirmatio¬ nem concedo istam deus creans non potest non esse. nego istam ergo deus creans necessario est / sicut ista non valet chimera non potest non esse / ergo chimera necessario est Et ad id quod dicitur quia consequentu. adinuicem. Negatur isto quialadhoc quod non posse non esse / conuertatur cum necessario esse / requiritur constantia subiecti. et tunc est consequentia bona. sequitur enim est et non potest non esse / ergo necessario est. Unde secundum aliquos ista a non potest non esse. habet triplicem causam veritatis vel scilicet quod a necessario est. vel quia impossibile est esse. vel quia aliquid potest esse a. et omne tale necessario est. Prima causa verificat istam deus non potest non esse. Secunda istam chimera non potest non esse. Tertia istam crans non potest non esse deus. Quod etiam patet ex aliquae quia ista deus creans necessario est / non contradicit huiec deus creans potest non esse. quia secundum aliquos sunt simul false quando deus nichil creat. propter falsam: implicationem. Si quis tamen vellet concedere istam deus creans potest non esse. habet negare consequentiam ergo deus potest non esse. nec arguitur ab inferiori ad superius / quia supposto quod deus nichil creet. hec est falsa deus creans est deus propt falsam implicationem. et sic deus creans non est inferius ad deum / et sic est finis questionis.