Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 1
¶ Uia magister a distinctione 26. vsque ad. 43 tractat de sacramento matrimonit. Idcirco iuxta eandem materiam.
¶ Quero vtrum consensus in carnalem copulam sit de nece sitate et integritate matrimonii sacramentalis. quod sic quia si non sequeretur quod inter fratrem et sororem posset esse verimatrimonium: consequens est falsum. probatur consequentia quia omnia quae fiunt inter virum et vxorem possent licite fie ri inter fratrem et sororem excepta copula carnaliSecundo sequitur quod persone matrimonialiter copulate non cogerentur ad redditionem mutuam debiti in alterutram. consequens est falsum quia dicit apstolus quod mulier non habet potestatem sui corporis sed vir et vir non habet potestatem sui corporis sed mulier et ideo premisit vxori vir debitum reddat. similiter autem et vxor viro. 3. ad cor. capitulo. 7
¶ Confirmatur quia alioquin sequitur quod dicendo consentio inte si nunquam cognoscas me esset verum matrimonium / quod est falsum / quia illa conditio videtur repugnare sacramento patet tamen consequentia quia copula carnalis non est de necessitate ergo remota ea nichilo minus esset sacramentum
¶ Tertio arguitur auctoritate beati augustini et habetur libro. 4. Distinctione. 26 capi. Cum ergo. non dubium (inquit augustinus) Illam mulierem non pertinere ad matrimonium cum qua docetur non fuisse permixtio sexuum.
¶ Oppositum arguitur inter mariam et iosephfuit verum matrimonium et tamen maria non consensit in carnalem copulam igitur consequentia nota et prima pars antecedentis ex dictis capituio vltimo et secunda pro batur quia beata virgo votum virginitatis vouit eri go sine peccato non poterat consentire in copulam carnalem quia vouentibus castitatem non solum nube re sed etiam velle nubere damnabile est hoc dicente beatoihero. super epistla ad thimoteum ca. 4.
¶ Primo videndum est an inter beatam mariam et ioseph fuit verum matrimonium ex quo consequenter apparebit responsio adprincipale quesitum Secundo circa illud sacramentum mouebo dubita tiones. Tertio respondebo ad quosdam casus speciales.
Articulus 1
¶ Matrimonium est legitima coniunctio maris et femne indiuiduam vite consuetudinem retinens id est retinendam exigens quantum in se est: quoddr proptermatrimonium infidelium quod non semper retinet indiuidue vi te consuetudinem. Nam si alter coniugum infidelium conuertatur: reliquo in infidelitate permanente seu perdurante: non retinebit consuetudinem indiuidue vite. Similiter si post contractum matrimonium alter coniugum intraret religionem: non maneret indi uidue vite consuetudo inter ipsos. ideo sic exponenda est clausula predicta: indiuiduam vite consuetudinem retinens id est quantum in se est retinendam exigens et sic exponit altissi. libro quarto vbi de matrimonio tractare incipiens dicit est igitur nuptie vel matrimo nium viri et mulieris coniunctio maritalis inter legi timas personas indiuiduam vite consuetudinem retinens. Uerum est quod magister exponens illam clausulam indiuiduam vite etc. inter cetera dicit quod alter alteri se exhibeat: quod quisque sibi vt scilicet si ater vouit castitatem reliquus coniugum voueat et si non vnus nec alter vt notatur. 2. 7. q. prima capitulo primo et addit magister quod hec descriptio conuenit tam tum matrimonio legitimorum et fidelium.
¶ Propter quod notandum est quod triplex reperitur matrimonium scilicet legitimum tantum sed non ratum et tale matrimonium est apud infideles quorimatrimonium licet sit quodammodo legitimum: non tamen est ratum. quia dissolui potest altero coniugum conuerso ad fidem sine reliquo¬
¶ Secundum matrimonium est ratum sed non est legitimum cuiusmodi est matrimonium inter fideles clandestine et non in facie ecclesie contractum et solemnim atum. quod licet sit ratum et ceteris paribus et verum matrimonium: tamen est presumptum adulterium. Tertium est matrimonium legitimum et ratum et est illud quod inter fideles cum solemnitate contractum est. de his li. 41 d. 26. ca. vltimo.
¶ Collige ergo ex dictis hanc descriptionem. magis completam. Matrimonium est maris et feminermutuum consensum signis perspicuis de preset ti libere expressum: maritalis coniunctio inter personas legitimas indiuiduam vite consuetudinem reti nens. vel quantum est de seretinendam exigens.
¶ Declaratur hec descriptio quo ad singula membra. Nam in hoc quod dicitur maris et femine tangi tur huius sacramenti materia que est sexus difformi tas Nam iuter homines vnius sexus non potest contrahimatrimonium. Per hoc autem quod dicitur per mutuum consensum tangitur causa efficiens quia consensus facit matrimonium. vt patet per vsidorum ambrosium: nicolaum papam: et chrisostomum / si cul allegat magister libro quarto distinctione. 2. 7. requiritur est quod consensus sit expressus per signa de presenti: quia solus consensus mentalis non efficit matrimonium teste magistro ibidem capitulo secundo.
¶ Item requiritur quod consensus ille sit mutuus et vtrius que id est cuiuslibet in alterum. quia si vnus tantum esset consensus expressus de presenti et non alterius consensus concurreret non esset matrimonium. Item requititur quod ille consensus exprimatur persigna de presen d est siue hoc efficiat. verbis vel scriptis: mitibus vel uibuscunque aliis certis signis. quia si per signa de futuro exprimeretur non efficeretur matrimonium est subsequente copula carnali. sicut patet per magistrum vbi supra Item requiritur quod dictus consensus sit liper non coactus nec metu qui possit cadere in constantem virum extortus sicut auctoritate probat magister libro quario. di. 26. ca. primo. Per hoc autemquod dicitur libere: non solum excluditur coactio sed etiam error circa personam: vel conditionem quia nul ius libere consentit in illud quod ignorat. vel de quo non habet intentionem etiam nullus libere errat. quia nullus scienter errat modo libere presupponit scien ter. Per hoc quod dicitur maritalis coniunctio ex cluditur quelibet contunctio non maritalis. vt conunctio ad cohabitandum familiariter que potest esse indifferenter inter viros et viros. inter feminas et feminas fratrem et sororem etc. Unde consensus in huiusmodi contunctionem non efficit matrimonium er go requiritur quod ille consensus sit in coniugalem societatem et hic vocatur consensus communiunctionis matitalis vt scilicet vir consentiat in mulierem non tanuam in dominam non tanquam iu ancillam: non tanquam in fal miliarem: sed tanquam in vxorem suam et coniugem et eque mulier consentiat in virum non tanquam in dominum: non tanquam in seruum sed tanquam in suum virum. Diis enim verbis vel aliis idem significantibus ex primitur consensus in communiunctionem maritalem seu coniugalem Cum. omnibus istis concordat magiter di. 28. ca. vltimo. et di. 26. capitulo secundo. Ex hoc habetur forma per hoc quod dicitur inter per sonas legitimas excluduntur omnes persone non apte¬
¶ ueque legitime ad contrahendum iure nec facto matrimonium. Propter quod aduertendum est quod sicut dicit magister. di. 23. in principio secundum diuersa statuta patrum diuersimode tudicantur persone legitime ad matrimonium Alie enim fuerunt legitime an te legem. alie sub lege alie in tempore gratie. Item in primitiua ecclesia quaedam persone fuerunt legitime que modo non sunt legitime. harum autem que modo sunt legitime quedam sunt plene legitime quedam sunt plene illegitime et quedam medie plene legitime unt secundum magistrum quibus non obuiat votum continentie fcilicet solemniter emissum quantum est de impedimen to facti vel simplex quantum est de iure contrahendi. ¶ Item quibus non obuiat sacer ordo vel cognatiovel dispar culius / vel frigiditas nature / vel conditioet si quod est aliud iumpedimentum. Penitus vero illegitime sunt quibus obuiat volum / ordo / sacer / cogna¬ tio et cultus disparitas. Medie vero sunt nec plene legittime: nec plene illegittime per frigtdita tem scilicet cul potest remediari de conditione scilicet seruitutis. hec omnis ponit magister Distinctione. 34 paucis per ine per modum oppositionis appositis.
¶ Generaliter ergo dicitur persona legitima: cui non obstat aliquod duodecim impedimentorum qua notantur in hiis versibus.
¶ Et primo de primo impedimento quod est eri ror. Est sciendum quod non quilibet error impedit matrimonium. Est enim quadruplex error circa matrimo nium scilicet persone / fortune / conditionis / et qualitatis (vt ponit magister distinctione. 3o. capitulo primo. et habetur. 29 distinctione questione prima capi. primo. Est enim error persone cum quis credit contrahere cum vna persona in quam consentit et contrahit cum alia: et iste error dirimit matrimonium. vt patet per magistrum ibidem vbi de Iacob consentiente in Rachelem et non in Tyam sibi inscio suppositam: obitcit et soluit. vide ibi.
¶ Secundus est error conditionis dum scilicet persona in quam consentitur putatur libera quae est conditionis seruilis. et iste error secundum quod dicit magister euacuat matrimonium / si tamen postquam innotuit conditionis error non accesserit consensus verbo vel facto si cut habetur per eumdem. distinctione. 26. capi. primo. Et extra de communiugio seruorum ca. 2. et vltimo.
¶ Quartus est qualitatis vt cum creditur esse virgo quae est corrupta vel sana quae est inirma vel leprosaEt isti duo errores scilicet tertius et quartus non excludunt consensum. sicut subdit magister eadem distinctione scilicet. 3o. Sed pone quod quis consensit in liberam quam credit esse seruam nunquid matrimonium tenet: hostiei et ali communiter tenent quod sic quia error est melioris conditionis: et ideo contrahens in nullo leditur.
¶ Secundum impedimentum est conditio vb sciendum quod referi de conditionibus. Non enim quelibet conditio impedit matrimonium. Ad videndum ergo quae conditiones impediunt et que non / sit hec distinctio. Conditionum appositarum quedam est de preteri to vt cum dicitur accipio te si es filia petri. vel si pater meus obuit et in vtroque si extat conditio est matri monium. et si non: non. Aut conditio est de futuro et hoc contingit tripliciter quia aut est de futuro necessario idestcerto. Proprie enim loquendo nichil est futurum necessario: vt si dicat quis: accipio te si sol cras oriatur et secundum aliquos hec conditio pro impleta habetur est matrimonium. Sed dic quod ante existentem conditinem (quamuis dicto modo necessario futuram) non est matrimonium. sed expectandus est rei euentus. Et ideo si ante euentum coditionis contrahat cum alia: stabit contractus secundus et est matrimonium vt dicit glosa. extra de conditione/ oppo. Pertuas. Aut conditio est im¬ possibilis secudum naturam scilicet vt si quis dicat accltum diam te si celum digito tetigeris vel mundum pugillo portaueris: et sic est matrimonium: quia tales conditiones in fauorem matrimoni / non adiectis comparantur et pro non appositis habentur: vt habetur extra omne cond tionibus ap. ca. vltimo. Aut conditio est de futuro contingenti et tunc aut est honesta vt si quis dicat contraho tecum si vis christiana fieri puta si christians diceret sic infideli / hec conditio est honesta et de substantia matrimonii: et sic fiunt sponsalia conditionata que stante conditione tenent: et non stante: non. Si autemdicta conditio quamuis honesta non foret de substantia matrimonii. vt si christianus dicat fideli. Accipio tesidederis centum libras. sic non est matrimonium: quia consensus pendet de futuro sed sunt sponsalia. Aut conditio non est honesta sed inhonesta et hoc iterum comtingere potest dupliciter. Uno modo quia inhonesta contrasubstantia matrimonii vi si quis dicat contraho tecum si prolem euites: vel si pro questum adulterandum te tradide ris vel donec inueniam aliam: honore et facultatibus digniorem: et sic nec sponsalia fiunt nec tenet matri monium vt extra de conditione ap. ca. sed conditiones Secundo modo quia licet conduio sit turpis tamen non est contra substantiam matrimonii. vt si dicatur contraho tecum si furtum feceris et similia: et tunc habetur pro non adiecta et est matrimonium vt supra eadem rubrica. ca. eodem.
¶ Tertium impedimentum est votum scilicet continentie. Quod si fuerit simplex impedit contrahendum matrimonium sic quod de iure sine peccato (nisi accedat ligittima dispensatio) vouens contrahere non potest Si autem fuerit solenne tunc ecclesia dirimit matrimonium contractum
¶ Cognatiocarnalis idest quod consanguineitas que secundum hostien. ca. de consanguineitate et affintate est vinculum personarum ab eode stipite descendentium vel ascendentium carnali propagatione contractum Stipitem autem vocat illam personam ex qua illi traxerunt originem sicut adam fuit stipes cayn et abet et aliorum qui ab ipso descenderunt.
¶ Tinea autem consanguineitatis est gradualis distinctio personarum consanguineitate iunctarum gradus diuersos continens et numeros distinguens. Gradus vero secundum altis Tibro quarto. ca. vbi tractat de vltimo matrimoni impedimento est habitudo persone ad personam per quam eque distanter descendunt alique persone ab eodem patre. tantum alique ab eadem matre alique ab vtroque. Et concordat hostieni. vbi supra dicens quod gradus consanguineitatis est habitudo personarum distantium qua cognoscitur tota cognationis distantia qua dupersone inter se distant: que distantta computari debet infra eandem lineam a stipite vsque ad quintum gradum. exclusiue. Quartus enim gradus a stipite esti vltimus inclusiue terminans eandem lineam consanguineitatis rectam et omnes persone equaliter descendentes a stidite vsque ad quarium gradum inclusiue / in eadem linea sunt / et inter eos non potest esse matrimonium regulari ter impediente cognatione carnali. De lineis consanguinenatis quarum vna est ascendentium alia descen¬ dentium tertia collateraliter procedentium: vide hostien see eodem titulo. Item de hac materia si videre copiosius delectat vide rubricam de consanguinitate et affinitate per totum cum glosa et diffinitionibus ibidem.
¶ Cognatio spiritualis est secundum raymun dum propinquitas proueniens ex sacramentorum datione vel susceptione. Sunt autem sacramenta per que contrahitur hec cognatio baptismus et confirmatio Et hec cognatio matrimonium contractum dirimivt hodie declaratum est eodem titulo libro sexto capitulo primo huius autem cognationis tres sunt species Prima est compaternitas que attenditur interpatrem carnalem et spiritualem puta cum sacerdos baptimat puerum ipse per collationem sacramenti ef ficitur pater spiritualis. Secunda est paternitas est attenditur inter eum qui baptismum suscipit et eum a quo suscipitur siue sit masculus siue sit femina. Tertia est fraternitas que attenditur inter filium spiri tualem et alios filios. Ex quo habes quod filius sacer dotis non potest contraherecum aliqua quam patet suus baptim auit. vt habetur extra de cognatione spirituali ca. ex litteris
¶ Cognatio legalis est quando aliquis ado ptat vel arrogat alium in filium vt habeat eius hereditatem: ac si foret filius eius legitimus ex ergo praedictis duobus modis contrahitur scilicet adoptinoe et arrogatione vt extra eodem titulo in glosa: Et dicit textus quod stante adoptione inter filium et adoptiuum nuptie consistere non possunt. Altissi. vero in. 4 quinto. ca. Absolute dicit quod legalis cognatio quondam solebat impedire matrimonium modo autem non impedit. Cum textu decretalis concordat magister in quarto. dist. 412. c. 3 de materia huius quarti impedimenti in predicta distinctione diffuse tractat id magister a di. 416. inclusiue vsque ad. 413 distinctionem exclusiue
¶ Quintum impedimentum est crimen vbi no tandum quod quedam sunt crimina que impediunt matrimonium contrahendum sed non dirimit contractum t secundum thomam sunt incestus raptus interfectioproprie vxoris interfectio presbiteri penitentia pubica contrahens cum moniali et cognoscens ipsam et de hiis habetur. 3o. q. 2. et. 3. Si tamen timeatur de fornicatione potest dispensari vt patet. 23. q. 2. in ado lescentia. Quedam autem sunt crimina que cum hoc quod matrimonium impediunt contrahendum dirimunt etiam contractum. Et sunt hec primo quando quis cognita vxore alicuius machinatur in mortem vircum effectu: tunc talis si contraxerit cum adultera non stabit matrimonium vt patet per magistrum di35. vltimo ca. et habetur. 3. q. prima. c. illud vero.
¶ Secundus casus est quando quis prestat fidem vel promittit cum iuramento adultere quod eam ducet in vxe rem post mortem viri patet per magistrum vbi priuet. 3. 41 1 relatum. Tertius casus est quando quis de facto contrahit cum adultera viuente marito: sul
¶ sequente copula carnali: tunc enim si post mortem vi ri vellet contrahere cum ea non posset. vt habetur vbi prius.
¶ Sextum impedimentum est cultus dispari tas fidelis enim cum infideli. contrahere non potest maxime durante infidelitate. vt probat magister di39. variis testimoniis vtriusque testamenti tam veteris quam noui: et testimoniis doctorum. Si quis autemobiiciat de ioseph qui contraxit cum egiptia et de mot se qui cum ethiopissa: respondetur quod quandoqueantetempus legis scripte licebat quia nulla lege prohibitum erat sicut repondet paulus de perusio ratio autem quare non licet christiano contrahere oum infideli: potest esse quia in infideli non potest recipi sacramentum matrimonii quia caret baptismo sine quo nul lum suscipere sacramentum ecclesie cum ipse sit ianua omnium aliorum sacramentorum noue legis.
¶ Septimum impedimentum est vis vel coa ctio et hoc quo ad consensum qui debet. esse liber et non metus causa proueniens. metus inquam cadentis in constantem. qualis est metus mortis vel magne et enormis lesionis. quoniam impedit matrimonium. (vt dictum est supra. et habetur extra de spon capitulo veniens. nota tamen quod si post expressum consensum causa metus subsequatur copula carnalis metu prius cessante staret matrimonium.
¶ Octauum impedimentum est ordo sacer. sacri ordi nes sunt sub dyaconato dyaconatus et praesbitratus vt su pra et isti dirimunt contractum matrimonium et impediunt contrahendi. Alii autem ordines inferiores non vt subdit magister di. 3 7. capitulo primo.
¶ Nonum impedimentum est honestas id est publice honestatis iusticia de qua dicit iohamnes andree quod dirimit matrimonium de despon. in puberum itteras. Est autem hec honestas vt sponsam etiam de futuro aliquis de consanguineitate sponsi non ad cipiat in vxorem. et econuerso. vt habetur extra de spon. inpuberum duo pueri de hoc satis habes eodem titulo libro sexto.
¶ Decimum impedimentum est ligamen. per quod intellige matrimonium cum alia persona contracti istud impedimentum de se patet. quia constat quod nullus potest habere nunc plures vxores quamuis hoc licuerit patribus ante legem et etiam sub lege vt patet per magistrum di. 33. ca. 2. et consequenter
¶ Undecimum impedimentum est affinitas. Est autem affinitas vt dicit hostiensis eodem titulo capitulo primo.
¶ Propinquitas personarum ex coitu proueniens omni carens parentela et dicitur ex coitu: quia tam per fornicarium coitum quam per legitimum contrahitur affinitas vt extra eodem titulo scilicet de consen. et alfini. ca. primo et secundo. guido tamen dicit quod ex contu fornicario non sequitur affinitas sed impedimen tum tantummodo: scilicet publice honestatis iusticia. verum est tamen quod affinitas legitima et naturalis non contrahitur ex fornicatione sed affinitas na turalis et illegitima contrahitur ex fornicatione dehoc impedimento iste tractat magister distinctione quadragesima prima. Per totum.
¶ Quodecimum impedimentum est si coire nequi bis id est impotentia coeundi de quodicit iohannes andree quod perpetua frigiditas in altero coniugum scilicet viro prouemiens: matrimonium dirimit et incurabilis infirmitas ex parte mulieris similiter ante copulam subsequutam dum modo sit infirmitas repu¬ gnans redditioni debiti et precedens matrimonium vt probatur extra de frigi et male capitulo. 1. 2. et. 3. Idem dicitur de male ad actum matrimonialem ex nimia rectitudine dispositis eodem tituloc. fraternitatis Etiam sub hoc impedimento continetur etatis mino ritas. quia existentes illegitime etatis coire nequeunt. vt habetur vbi prius. capitu. Duo pueri. ergo sunt illegitimi ad contrahendum matrimonium. Et de hoc duodecimo impedimento tractat magister distinctione. 3 q. et de impedimento ex parte etatis puerilis.
¶ Idem magister distinctione. 33 dicens quod requiritur ex parte masculi etas. 14. annorum et mulieris etas. 1 annorum. Tamen sicut dicit magister ibidem. Illi qui in pueritia iuncti sunt si post annos pubertatis volunt communiuncti permanere: iam ex hoc efficiuntur conluges et deinceps nequeunt separari Et hec de illa parte qua dicitur inter legitimas personas
¶ hoc autem quod sequitur in descriprione indiui duam vite etc. ex parte declaratum est supra. et sicut dieit magister distinctione. 2. 7. ad hoc patet vt absque consensu alterius neuter continentium profiteri potest nec orationi vacare. et hoc intellige continue sic quod non potest continue orationi vacare: et quod inter eos dum viuunt vinculum communiugale permaneat vt alii se copulare non liceat. et quod inuicem alter alteri exhibeat quod quisque sibi
¶ Secundo notandum quod matrimonium esse per fectum et verum potest dupliciter intelligi. Unomo do quo ad veritatem sacramenti et sanctitatem: et ista est perfectio que sufficit ad veram essentiam sacramen ti. Aliomodo potest intelligi matrimonium perfectum vel verum quo ad significationem rei significate per sacramentum. quodlibet enim sacramentum est sacrerei signum. sic enim sacramentum diffinitur per magistrum distinctione prima. quarti.
¶ Tertio sciendum quod coniugium est sacramen tum: signum vnionis christi cum ecclesia. Et hec vnio christi cum ecelesia est duplex. Una est vnio spiritus tis qua fit vt fideles cum christo sit vnus spiritus. Alia est vnio in conformitate nature. qua factum est vi deus et homo vnus est christus. Et hanc duplicem vnionem signat hoc sacramentum iuxta duplicem eius considerationem. Nam vnionem christi cum ecclesia spiritualem signat matrimonium iam contractum le gitime ante copulam carnalem consecutam. Et si cut vnio anime spiritualis ad deum est dissolubilis: sic istud matrimonium quamuis sit verum potest ante copulam carnalem dissolui per ingressum religionis alerius coniugum. secundam autem vnionem ecclesie ad deum s gnat matrimonium consummatum quae est vnio quae nunquam dissoluitur sicut nec inatrimonium consummatum dissolui potest in vita presenti.
¶ his premissis fit prima conclusio responsalis ad articulum inter beatam virginem et ioseph fuit verum et perfectum matrimonium. Primo modo distinctionis in secundo notabili premisse. Probatur per magistrum distinctione. 30. huius quarti. Ca. et. Ubi alle gat augustinum quod inter mariam et ioseph fuit perfectum communiugium et infra omne bonum (inquit) nuptiarum (vt ait augustinus) in illis partibus christi impletum est: scilicet fides / proles / et sacramentum Prolem agnoscimus ipsum deum. Fidem quia nullum adulterium. Gacramentum quia nullum diuortium. Secunda conclusio: Inter mariam et inoseph se licet fuerit verum et legitimum matrimonium (vt dicit conclusio praecedens) non tamen fuit perfectum quo ad signi licationem. probatur quia inter eos non fuit matrimo nium consummatum. ergo. Antecedens notum est: quia matia virgo permansit. et consequentia patet ex tertio notabili primisso Que etiam consequentia vna cum conclusione confirmatur per magistrum vbi prius infine eiusdem. c. dicentem Intelligendum est communiugium perfici commixtione carali / non quantum ad veritatem vel sanctitatem communiugit sed quantum ad significationem: quia perfectius christi et ecclesie vnionem tune figurat scilicet tunc quando per commixetionem corporum communiugium confirmatur et circa medium eiusdem capituli. inter quos scilicet mariam et ioseph ( inquit magister) perfectum fuit coniugium. perfectum quidem non in significatione: sed in sanctitate.
¶ Consensus in carnalem copulam non est denecessitate seu inregritate coniugi seu matrimoni sacramentalis. hec conclusio sequitur ex praemissis duabus. quoniam inter mariam et ioseph fuit verum / perfetum et integrum communiugium: et tamen maria non consensit in carnalem copulam saltem absolute. prima pars an tecedentis est prima conclusio praecedens. Secunda pars est magister expresse vbi supra capitulo secundo. vbi sic concludit consensu. ergo maria in maritalem socie tatem sed non in carnalem copulam nisi deus de ea spetialiter preciperet cuius etiam consilio in maritale consensit copulam: quia virginitatem seruare volebat. et ideo non aliter consensisset in communiugalem societatem nisi familiare dei habuisset consilium. de quo allegat augustinum. et patet in littera.
¶ beata virgo consensit in carnalem copulam quod conmuniter exponitur. in communiugalem societatem. sub quacontinetur carnalis copula quantum ad mutua corporum potestatem: quem sensum satis approbat. Idem augustinus per illud quod sequitur committens ergo. dicit augustinus) virginitatem suam diuine dispositioni consensit in carnalem copulam non. Nam appetendo sed diuine inspirationi in vtroque obediendo et ubdit postea vero simul cum viro labiis expraessit votum virginitatis quod vterque in corde suo ante proposuit et vterque in virginitate permansit.
¶ Quarta conclusio. Consensus in communiugalem copulam seu in maritalem societatem est de necessi tate et integritate matrimoni sacramentalis. Propatur quia consensus per verba de praesenti expressus ost de necessitate huius sacramenti. Ut patet per predi cta superius: sed hec sunt verba vel eis equiualentia quibus consensus ille exprimitur. Puta accipio te in vxorem meam: et ego accipio te in meum virum. sue sunt expressiua non precise consensus ad cognos cendum: nec precise ad cohabitandum: sed exprimunt per se primo consensum in communiulem societatem sub quo consensu secundum aliquos quatuor continentur scilicet congensus ad cohabitandum consensus ad carnalem co pulam ad sensum prius expositum. consensus in mutuam proprii corporis potestatem vt iam vir non habeat potestatem corporis sui sed mulier et econuerso sicut dicit apostolus. prime ad chorum. 7. quod expo¬ initur iuxta declarationem vltimi membri descriptio nis communiugi prius date Et ita tenet dominus Altis. in summa Tibro. 7. capi. 42. satis concordat magister distinctione. 28 capitulo vltimo.
Articulus 2
¶ Et est prima circa causam efficientem huius sacramenti. Utrum consensus claudestinus efficiat matrimonium verum Et videtur quod non per illud quod habetur. 3o. q. 5. ali ter vbi dicitur de clandestinis matrimoniis quod non sunt communiugia sed adulteria potius et fornicationes vel stupra
¶ Item quia est contra preceptum ecclesie: ergo non videtur ratum quod autem sit matrimonium huiusmo di contra preceptum ecclesie. Patet extra de claudest na desponsatione cum inhibitio
¶ Respondeo quod matrimonium potest dici claudestinum tripliciter. Uno modo dicitur claudestinum quod fit sine testibus / et non potest probari fore contractum vihabetur extra eodem titulo. quod nobis. Secundo modo quod contrahitur non adhibitis sollemnitatibus consuetis. quamuis contractu sit in presentia testium de quo habetur. 10. q. 5. aliter. Tertio modo quando fit sinepremissa denunciatione. vt capitulo praeallegato cum inhibitio extra de spon. claude. Sciendum ergo ad dubium quod quodlibet illorum matrimoniorum si affuit consensus eum verum matrimonium secundum forum dei et conscienti Illud autem quod est primo modo claud estinum no iudicabitur ab ecclesia verum matrimonium quae iudicat secundum allegata. vnde si aliquis eorum in facie ecclesie contraheret cum alia persona: praeciperetur ei ab ecclesia stare cum secunda. et prohiberetur stare cum prima Sed diceres nunquid in tali casu esset obediendum ecclesie respondetur quod non: sed debet penas ecclesie humiliter sustinere: et non stare cum secunda. quia prima est vxor sita et non secunda
¶ Ad rationem motam dicendum ad decretum quod non dicitur intelligi quod non sit legitimum matrimonium quo adesse: sed quia non habet decorem et honestatem et sic exponit deniquam dictum verbum decreti magister distinctione. 28. huius quarti capitulo secundo.
¶ Ad aliud dicendum: quod multa prohibet ccclesia que tamen de facto sortiuntur effectum vt in proposito. non enim per illud preceptum ecclesia intendit reddere personas illegitimas ad contrahendum. Secundum dubium.
¶ Ecundo dubitatur circa idem Utrum consensus de futuro iura mento confirmatus subsequente etiam copula carnali efficiat matrimonium.
¶ Et videtur quod sic quia ponatur casus quod aliquis iuret. Accipiam te in etc. et postea superueniat consensus cum altera per verba de presenti. Tunc que ro vel est matrimonium cum secunda vel non. Si non habetur intentum quia hoc non est nisi quia prius contra¬ ctum est matrimonium. si est matrimonium cum secunda sequitur quod iste tenetur facere contra iuramentum. Secundo arguitur sic Si non esset matrimo nium in casu proposito sequeretur quod sponsa peccaret admittens sponsum ad carnalem copulam: quod non videtur verum. quia sponsa non admitterat eumnisi ingenderet consummare matrimonium.
¶ Respondeo per propositiones. Prima consenus per verba de futuro expressus iuramento firma tus non est matrimonium. Probatur per magistrum distinctione. 28 capitulo primo. vbi ait. Quomodo e go communiuges appellari possunt qui nondum contrahunt sed in futuro se contracturos iurando promittunt. ¶ Item inquit magister. si ex vi iuramenti ad futu rum pertinentis mox efficiuntur communiuges: cur iurant in futuro se facturos quod in presenti efficiunt. quapropter concludit ideo dico quod contugium tunc non fit sed futurum promittitur quia sicut dicit ibidem. Si post iuramentum ille vxorem duxerit vel illa virum. se quens contractus stabit et non potest dissolui: sed penitentia agenda est de eo quod falsum iurauit siue de pateiurio.
¶ Sed hic occurrit specialis difficultas de eo scilicet qui iurauit se contracturum cum berta et post emissum iuramentum cogitat intrare religionem nun quid tenetur iuramento stante adhuc plena voluntate intrandi religionem. Si dicatur quod non obstante iuramento potest intrare religionem: videtur esse contra prece ceptum prime tabule. Non iures vane. Si dicatur quod non potest: tunc sequitur quod plus obligat matrimo nium contrahendum quam iam contractum. Nam post contractum matrimonium licet volenti religionem intrare Respondeo ecundum vnum modum dicendi quod talis potest licite intrare religionem: non contracto matrimonio Et soluitur argumentum: quia non videtur infringere iuramentum: nec periurare quia imitat in melius. Sicut nec ille diceretur infringere votum: qui votum coniunctaret in melius. pro quiuo facit illud quod habetur extrade iure iurando capitu. tertio. vbi glosa / non dicitur eerare: qui ex iusta causa desinit iuramentum Aliter dicunt quidem alii quod primo debet contrahere et postea si vult debet religionem intrare. Et si vltra ponatur quod multer post contractum petat debitum: nunquid tenetur ei debitum reddere. dicunt illi quod non et ideo dicunt quod debet contrahere in loco tuto. vbi non possit cogi ad reddendum debitum carnale.
¶ Pro ista secunda opinione videtur facere textus ex tra de spon capitulo commissum. vbi dicitur quod tulius est religionem iuramento seruato prius contravere et postea si elegerit ad religionem intrare. Sed ista opinio videtur minus vera quia sic contrahens non contrahit ea intentione qua se iurauit contracturum et ideo non videtur satisfacere iuramento. si sic contrahit Item secundo quia contraheret non sub illa conditione qua mulier recepit iuramentum. Item tertio quia sic contrahens deluderet mulierem eo quod non intenderet ad redditionem debiti quod mulier intendit per contractum. dicendum ergo cum responsiote prima quod non peccat non contrahendo. nec illud capitulum commissum est intelligendum quod sit tucius secunduri veritatem et necessitatem ita quod si non contraheret deseraret sed intelligendum est quod est tucius quo ad opinionem ne de facto dicatur venire contra¬ luramentum: et quod non peccet non contrahendo patet per glosam capitulo eodem vbi etc. satis habetur pro opinione prima. Sed de redditione debiti nota quod si alter coniugum puta vir vel mulier debitum petat a reliquo qui recuset: iudex debet taliter recusnati dare duos menses ad deliberandum si velit intrare religio nem vel non: et si infra illum terminum non intraueri potest cogi ad reddendum debitum extra de conuersione communiugatorum ex publico. veruntamen sicut ( dicit glosa) tempus illud non est regulare. sed potest ad arbitrium iudicis abreuiari vel prolongari. Sed num quid elapso termino per iudicem prefixo potest intrare religionem dicit glosa quod sic ante carnalem co pulam.
¶ Secunda propositio dubii principalis. Carnalis copula superueniens consensui per verba de futuro: non efficit matrimonium saltem in foro conscientie. Probatur auctoritate Nicolai capitule sufficiat. 27. q. 2. dicentis quod si consensus in nuptiis de fuerit cetera etiam cum ipso contu frustratur. Uerum tamen quia nullum signum euidentius de consensu interiori habetur: quam sit copula carnalis superueniens ponsalibus: idcirco ecclesia que indicat ex eis que apparent exterius Audicat ibi matrimonium esse et sic tenet Paulus de parusio in quarto.
¶ Ad secundam dicit paulus quod sponsa excusatur a peccato. cum presumere habeat quod causa matrimonit consumandi ipsam cognoscat / nisi appareant signa contraria. sed sponsus non excusatur a peccato fornicationis et fraudis.
¶ Tertium dubium An fidelis conuersus ad fidem possit cum alia contrahere vniente vxore sua in fideli. Et videtur quod non quia per beatum augustinum. per baptismum non communiugia sed peccata soluuntur
¶ Respondeo quod ad matrimon ii complementum tria concurrunt videlicet primo quod sit initiatum per consensum animorum per verba de presenti expressum vtdictum est supra. Secundo quod sit consummatum per co pulam carnalem quod quid requiritur ad complemen tum significationis et indissolubilitatis. Tertio quod sit ratum per susceptionem baptismi. Nullum enim sacramentum est firmum nisi sit fundatum super fundamer tum omnium sacramentorum quod est baptismus. quamdiuergo coniugium habet aliquid vel aliqua istorum trium et non omnia: tunc est solubile. vt patet per dicta si per singula combinando transcurras Nam si sit iniciatum et ratum et non consumatum: dissolui potest per ingressum religionis vt patet ex dictis. Si autem sit iniciatum et consummatum: non autem ratum dissoluitur per conuersionem. Cum ergo coniugium infidelis non sit ratum: quamuis sit iniciatum et consummatum dissolui potest per conuersionem vnius ad fidem reliquo in sua infidelitate permanente. Distinguendum est tamen quia aliquando infidelis consentit habitare cum conuersosine contumelia creatoris et blasphemia nominis christi et sic non potest alteri nubere sed tenetur cum in fideli habitare luxta verbum apostoli prime ad chorinihi. se ptiso dicentis. S. quis frater habet vxorem infidelem et hec consentit habitare cum illo: non dimittat eam. Idem dicit de muliere. et si qua muller habet virum infidelem: et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum. et causam assignat idem apostolus causa subdit santificatus est enim vir infidelis per mullerem fidelem. et santificata est mulier infidelis per virum fidelem. Si autem non velit infidelis cohabitare cum fideli. nec sit spes de ipsius conuersione potest conuersus cum alia contrahere: et debet infidelem: relinquere dicentem apostolo vbi prius quod s infidelis discedit decedat non est ei seruituti subiect frater aut soror In eiusmodi. Sed diceres nunquid si postquam vir conuersus contraxerit cum alia) vxor prima conuertatur: ad fidem tenebitur redire ad priorem dico quod non sed mulieri imputabitur hoc in pena suo tarde conuersionis. Sed quid dicendum de pagano qui secundum ritum suum contraxit cum pluribus vxo ribus cum quibus omnibus conuertitur ad fidem. Respondeo quod solum primam habebit. extra de diuorciis gaudemus vbi etiam habetur quod communiugia ante conuersionem more iudeorum contracta personis in consanguinitate secundi vel tertii gradus linee transuersalis post conuersionem non soluuntur. Ad verba augustini quibus arguitur pro parte negatiua dubii: dicendum est: quod verum est per quod per baptismum non soluitur communiugium sed per obstinationem infideluatis soluitur modo dicto
Articulus 3
QUantum ad tertium articulum est respondendum ad quosdam casus speciales Primus casus est Petrus sciens sponsam sua: velle ltrare religionam opprimi eam Nunquid potest postea sponsa ipsa ingredi religionem ipso pe tro inuito Respondet 10 an. quod ere dit quod sic. quia vir delinquens non debet esse melioris conditionis quod non delinquens. Postiensis in summa titulo de conuersione coniugatorum antesiuem dicit quod vxor reddenda est in tali casu: quia sponsus ture suo vsus est. Sed hoc dictum hostienis non videtur ratio nabile. quia non videtur quod ex eo sponsa perdat priuilegium quod inuite passa est. Michi ergo videtur opernio domini Iohannis magis rationabilis Nec valet quod dicit hostienis quod in casuiure suo sponsus vsus est quandam in tali casu propter priullegium ecclesie non fuit in ris ipsius petri sponsi
¶ Secundus casus est aliquis mittit Procura torem suum ydoneum vt accipiat sibi aliquam vxo rem certam puta Iohannam committens eidem consensum per verba de presenti exprimendum et postea antequam procurator exprimat consensum suum: et puel la suum. Peniteat et habeat dissensum nunquid pro curator accedente consensu expresso puelle contrahimatrimonium domino respondet Raymundus quod non et bene: quia matrimonium non debet claudicare et Ideo debet vtriusque consensus concurretur. Sed quantum ad hoc quod casus supponit quod aliquis potest contrahere per intermediam personam dne consensu coniugium Notat Paulus de Parusio in quario de matrimonio. questione secunda articulo tertio. vbi casum predictum ponit o soluu. Tertius casus: iohannes iurauit accipere vnam de filiabus petri quam primo elegit / nunquid cognosicendo vnam ex illis fit matrimonium: respondetur sic secundum Innocentium quod non quia nec matrimonium. nec sponsalia possunt esse interpersonas incertas. hostiende vero dicit quod certitudo ab initio non fuit: sed postea facta est per copulam carnis tamen certum est quod tenebitur contrahere cum illa quam cognouit. Sed vera sit oppinio innocencii alioquin deserabit: quia non potest cum alia sororum ipsius contrahere: quam carnaliter cognouit.
¶ D rationes primcipales in principio questionis ad primam negatur consequentia. ad probationem dicendum quod assumptum non est verum: quia consensus incommuniugalem societatem non potest icite fieri inter fratrem et sororem
¶ Ad secundam potest concedi consequens: in casu vbi ambo communiuges votum continentie emittunt. vel vnus de consensu alterius generaliter. tamen consequens est falsum: et neganda est consequentia si consequens vniuersaliter inferatur nec sequetur ex negatiua parte questionis.