Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 1
CIrca distinctionem quadragesimam et quadragesimam primam. Quero vtrum in praedestinatis vel reprobis precedat ali qua causa predestinationis vel reprobationis.
Et arguo quod sic Primo auctoritate augustini super illo verbo Iacob dilexi esau odio pabui / cui (inquit) vult miseretur et quem vult indurat sed voluntas dei iniusta esse non potest venit enim de oc cultissimis meritis quia ipsi peccatores cum propter greatioa le peccatum vnam massam fecerint non tamen nulla inter eos est diuersitas / praecedit ergo aliquid in peccatoribus quo quamuis non sint iustificati digni efficiuntur iustificatione. et precedit in aliis quo digni sint obstinatione. ergo videtur quod aliqua causa precedat.
¶ Secundo per glosam ad romanos nono miserebor cuius misertus fuero. etc. et sunt verba ambrosii miserebor vocando et gratiam apponendo / sciens illum conuertendum et apud me permansurum. ergo videtur quod conuersio preuisa et permansio finalis sit causa quare iste praedestinatus est / et oppositum sit causa quare ille prescitus est ergo.
¶ Tertio sinulla esset causa ex parte predestina ti vel reprobati seu praedesti nationis et reprobationis sequitur quod deus esset acceptator personaru. quod est contrabeatum petrum actuum primo. vbi dicitur in veritate comperique deus non est acceptor personarum.
¶ Oppositum patet per apostolum ad romanos non no Antequam nati essent aut aliquid boni vel mali egit sent vt secundum electionem propositum dei maneret / non ex operibus sed ex vocante / dictum esti: quia maior seruiet minori. sicut scriptum est Iacob dilexi etc.
¶ Item per articulum parisiensem inter nouos 4 6. quod aliquis predestinatur ab eterno propter vsum liberi arbitrii eius quem pram deus presciuit esse habiturum: error.
Articulus 1
QUantum ad primum articulum sciendum quod predestinatio vno modo accipiitur generaliter / pro praeordinatione vel preuisione respectu cuiuslibet futuri. Unde a secundum grammaticos destinare idem est quod mit tere / vel ordinare / vel ascribere / vel deputare / vel signare / et istis modisletiam accipit sac a scriptura / vnde ad corintheos nono vnusquisque prout destinauit in corde suo. glosa id est ordinauit / et sapientie sexto tanquam sagitta emissalad locum destinatum. et ideo est praedestinare diciur istis modis et sic gratialiter accipit praedestinationem Augustinus contra pelagianos secundo capitulo cum dicit praedestinatio est premittendo praeuidendo et praeordinando futurum aliquid.
¶ Secundo capitur praedestinatio non ita grantioaliter / sed specialiter pro ordinatione diuine voluntatis auipraescientia. vel praeuisione in ordine creaturam rationalem humanam vel angelicam. et sic capit augustinus en ch. 69. c. cum dicit quod deus aliquos iuste praedestinauit ad pe nam / aliquos benigne ad gratiam. et isto modo aliquis dicitur praede stinatus ad malum id est praescitus. Unde augustinus vicesimo secundo de ciuitate capitulo. 275. / dicit quod aliqui in hac vita praedestinati sunt in ignem eternum ire cum diabolo. ¶ Item vsidorus de summo bono libro secundo capitulo sexto / gemina est praedestinatio scilicet electorum ad requiem reproborum ad mortem. cui concordat anselmus de concorlia capitulo. vii. dicens / non solum praedestinatio bonorum sed etiam malorum dici potest.
¶ Tertio modo accipitur propriisime praedestinatio scilicet pro praeordinatione bonorum respectu creature rationalis. et potest sic describi. Predestinatio est eterna preparatio a diuina voluntate / gratie finalis in via / et glorie phennis in patria / patet ista partim per beatum augustinum de praedestinatione sactorum capitulo. duodecimo dicentem. Predestinatio est gratie prepatatio. Ex quo sequitur quod oportet intelligi de gratia fitali / quia multi cadunt a gratia. et tamen nullus praedestinatus finaliter cadit / quia nullus peribit. sic capiendo stricte praedestinationem.
¶ Infero aliquas propositiones. ¶ Prima quod nullus potest incipere esse praedestinatus patetper primum membrumlquia dicitur eterna praeparatio.
¶ Secunda quod sola voluntas dei est causa predestinationis id est causa qua sortes vel aliquis dicitur
¶ Tertia non quilibet existens n gratia gratificante est praedestinatus / patet per tertium menprum quo dicitur gratie finalis cum non quilibet habens gratiam perseueret infinem in eadem.
¶ Quarta non qualicet gratia graificans / est diuine praepestinationis effectus / capiendo praedestinationem tertio modo. patet ex eodem ex quo prece dens.
¶ Quita quaelibet gratia vel gratis data vel graum faciens / et graetinaliter quodlibet bonum creature ratio nali collatum: est effectus diuine praedestinationis. capien do predestinationem secundo modo vel primo modo. patet quia onem tale a diuina voluntate eternaliter dare praeordinante / procedit. et a diuino proposito.
Articulus 2
¶ Predestinatio est ex solo dei benficio gratuito. probatur omnis volitio dei respectu boni intrinseci alicui conferendi gratis / emanat sine omni merito creature praecedente. ergo/ consequentia nota. antecedens patet per apostolum ad ephesios. 10 praedestinauit nos in adoptionem filiorum se cundum propositum voluntatis sue in laudem glorie et gratie sue.
¶ Secunda conclusio / quilibet acto meritorius / cui correspondebit premium eternum in patria. est diuine praedestinationis effectus. probatur quia sicut praedestinatio facit aliquem finaliter saluandum: ita etiam est causa antecedentium ad salutem per istam regulam. Quicquid est causa alicuius finis / est causa eorum quae necessaria sunt ad finem consequendum. vnde praedestinatio in praesenti eterno est praeparatio / vt praedestinatus in tpe iustificetur. praeseruetur. obediat. credat pseueret etc. et per prius est deum praedestinare causaliter / quam deum iustificare. et per prius est causaliter iustificare / quam hominem mereri.
¶ Tertia concluio deus nullum praedestinat / propter bonum vsum liberiat ditrii. patet de paruulis decedentibus in baptismo. Probatur etiam sic omne bene operari temporalehominis est effectus eterne predestinationis / vt dicit secunda conclusio ergo nulla est causa cuius gratia propter quam deus predestinauit. consequertia nota.
¶ Quarta conclusio Nullum predestinat propter hoc quod perseueraturus esset in bono si manisset in vita. Probatur quia susic sequeretur quod equaliter punirentur veletiam premiarentur non operam tes sicut multa operantes. et sic operibus elicitis non aliud corresponderet meritum quam operibus possibi libus vel punitio. Sequitur etiam quod si adulius des cedat mox baptiatus haberet premiari propter opera possibilia que fecisset si vixisset et ista fuissent precepta vel consilia et sic quilibet homo deberet premiari propter opera possibilia.
¶ Quinta Nullus predestinatus est aliquo modo causa sue predestinationis. Probatur quia nullum temporale est causa alicuius eterni: patet etiam dicta conclusio ex predictis.
¶ Sexta conclusio de reprobis et eorum reprobatione licet aliquis possit aliquo modo esse causalsue obdurationis scilicet demeritorie agendo: nullus tamen potest esse causa eterne reprobationis sue. Prima pars est certa per magistrum libro primo distinctione prima. capitulo primo obdurationis (in quit magister) meritum inuenimus etc. Secundo pars probatur quia eternaliter deus presciuit et non pro posuit reprobis dare vitam eternam. ergo etc. Dec conclusio patet per apostolum ad roma: nouo an tequam quicquam boni vel mali egissent dictum est: iacoldilexi esau odio habui. vt secundum electionem propositum dei maneret non ex operbus sed ex vocat te dictum est: maior seruiet minori. et sequitur. cuius vult miseretur et quem vult indurat. Quam etiam conclusionem volens probare facit sibi duas quo stiones. Prima si non ex operibus eligit hunc ( supple) et illum reprobat quid ergo dicemus nunquiiniquitas est apud deum. et respondet secunda que stio si deus cui vult miseretur et quem vult indurat id est non condonat seu non iustificat. dicis itaque miehi quid adhuc deus queritur de nobis et respondet o homo tum quis est qui respondeas deo nunquie dicit figmentum etc.
¶ Septima conclusio diuina predestinatio vcl reprobatio nichil necessitatis infert predestinatis vel re probatis. quin tam isti quam illi libere agant bene vel male et libere perseuerent isti in bono et illi in malo. Probatur quia prescientia diuina non imponit necessitatem rebus futuris. ergo nec predestinatio nec reprobatio. Posset etiam probari faciliter ex dictis in questione precedente sed dimitto causa breuitatis.
¶ Octaua conclusio licet predestinatus posset damnari et prescitus saluari: numerus tamen predestinatorum de communlege non potest augeri neque minui. Prima pars pro batur quia quilibet predestinatus contingenter saluabitur. cum eius saluari sit futurum. et similiter de reprobis probari potest. Secunda pars videtur de in tentione beati augustini ome correctione et gratia capitulo sexto dicentis. TCertus est numerus electorum vt non addatur eis quisquam nec minuitur ab eis. et infra Tertus numerelectorum est ita quod non est alius accepturus coronam nisi ater perdiderit. Aux ta illud apo. tertio tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam etc. Et confinmatur ratione quia si sic. scilicet quod numerus electorum potest augeri vel minui: sit ergo hoc per vnitatem a tunc sic. a nunc est de numero electorum et prius nam fuit de isto numero. ergo incepit esse de isto numero quod est contra primam propositionem primi articuli istius questionis.
¶ Ex quo patet quod non est idem numerum predestinatorum posse augeri et reprobotum posse saluari. neque ad predestinatum posse non saluari. sequitur numerum electorum posse minui. paset cum possit sic esse quod a predestinatus damnetur intelligendo in sensu diuiso et b prescitus posset aluari: et tamen manet idem numerus nec auctus nec diminutus. ymaginemur totam massam a de peccato subiectam. dignamque ira. presentem deo in suo e terno cui si deus debitum redderet non premium vel gratiam sed supplicium redderet. et de ista massa et liquibus misereri proposuit totaliter mere gratiose et hos predestinauit quorum vnus dicebat ad epheprimo predestinauit nos in adoptionem filiorum dei etc. isti sunt vasa misericordie sue. aliquibus vero id est ceteris non proposuit totaliter misereri. non quidem aliquod eis debitum vel promissum bonum auferen do. nec in culpam eos impellendo. sed gratiam quam non tenetur dare non finaliter largiens. dico autemnon finaliter quia multis reprobis dabit gratiam. isti dicuntur vasa ire non miericordie. quia licet fuerini preparati ad beneficium iustificanonis. temporalis non tamen ad beneficium maximum hec omnia patent in glonia. cuius vult miseretur ad romanos. 3.
Articulus 3
Quantum ad tertium articulum re spondeo ad auctoritatem augustini cum magistro sententiarum libro primo disstinctione quadragesima prima. Ad se. ue cundum dico quod ambrosius non intenuit per illa verba quod finalis permansio sit causa etc. sed bene effectus. et ideo nego consequentiam.