Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 4
¶ Ultimo circa istam materiam et circa finem huius secundi. Quero vtrum ali quis possit peccare mortaliter pure et prae se omittendo quod non nullus precise omistendo meretur aut potest mereri. ergo consequentia nota videtur. et antecedens patet: alioquin quis mereretur dormiens Item infinite mereretur quia infinitaomittit peccata.
¶ Secundo ex operari praecise nullus peccat: nisi assit voluntarie operari ergo a simili ex omittere precisnullus peccat nisi assit voluntarie omittem seu velle omitere consequentia videtur a simili. antecedens patet. quinto ethicorum capitulo secundo et capitulo tertio vbi dicitur luiustificatio non fit: si non voluntarium assit.
¶ Tertio per septimam questionem terti articuli secunde questionis in hac materia: omne peccatum esse puram priuationem est antecedens et infercreaturam non peccare: ergo multo fortius peccatum esse puram omissionem / infert creaturam non pecre et per consequens videtur implicatio contradictionis puram omissionem dicere peccatum mortale.
¶ Oppositum probatur ignorare necessarium ad salutem est omissio seu omittere pure: et sic ignora re est peccatum mortale. ergo.
¶ Item pura carertia iusticie cuius viator est debitor: est peccatum er go multo amplius omissio operis ad quod quis temetur patet consequentia: quia magis est in potestate viatoris operatio: quam gratia seu iustitia et antecedens patet quia talis carentia est iniustitia et omnis iniustitia est peccatum
Primmus articulus erit de materia primi argumenti et de quesito principali: vtrum pura omissio possit esse peccatum vel meiritum Secundus erit de materia primi argumenti ad oppositum: vtrum ignorantia pura sit peccatum. Tertius erit de materia secundi arguavtrum peccatum possit esse solum operari exterius
Articulus 1
¶ Uantum ad primum premitto q pura omissio negat omnem actum voluntarium: sed hoc contingit ymagina ri dupliciter: vno modo sic quod omnis veluntaria actio pertinens ad illud quod quis teuetur facere omittatur: sed non omittitur omnis voluntaria operatio simpliciter ex emplum si quis teneretur in a. hora orare et omittat totaliter per totam. a. horamorare / et velle orare vel cogitare contraorare non autem omittat omne velle el operari ymmo in a. vellit studere nichil cogitaido deorare. Alo modo potest sic intelligi pura omissio in .a. quod simpliciter nichil libere velit in a. ille queomittit. nec libere cogitet nec operetur in a. et hoc ymaginari potest tribus modis Uno modo quod quis libere assumat impedimentum contra vsum rationis quod impedimentum sic libere assumptum / absortiuum est seu destructiuum vsus rationis. vt cum quis libere vult dormire vel in frenesi esse. Secundo modo quod nullum tale impedimentum assumat volunta rie / sed quia tale impedimentum euenit naturaliter sine culpa istius qui vsu rationis priuaretur. puta si incidit quis in furiam sine culpa sua. Tertio modo posset ymaginari quod nullum esset impedimentum vsus rationis / sed quod vigilans quis se suspenderet ab actu volsita tis totaliter licet forte hoc impossibile videatur.
¶ Secundo premitto quod omittere seu omissionon foret culpabilis: nisi dicererur esse respectu eius ad quod quis tenetur
¶ Prima propositio preambula Peccatuum omissionis / non ideo differt a peccato commissionis: quia in peccato omissionis / omittere (quod quis teneretur facere) est volitum seu est obiectum voluntatis. probatur / si quis precise negligat proficeread gradum iustitio cuius pro tunc est debitor) et habeat precise voliti ones commodi / et nullam penitus aliam volitionem: vti que peccat omittendo. quia iniuste omitti. et tamen taliter omittere non est obiectum voluntatis. Secundo hec est bona consequentia A. tenetur conteri de mortali hodie et non conteritur hodie / ergo a peccat. ergo quicquid stat cum antecedente stat cum consequente. fed cum an tecedente stat quod nullum actum habet respectu talis omissionis: ergo hoc stat cum consequente. ergo stat a peccare omittendo. et a. non habere velle omittendi. Item existens in mortali / tenetur totiens conterisub culpa veniali vel mortali. quotiens potest deliberare vel habere oportunitatem. ergo si per totam septi manam non conteratur: totiens peccabit: quotiens potuit conteri. vel habere deliberationem. et non est verisimile quod tociens velit non conteriseu omittere conteri / sic quod non conteri / sit volitum totiens / quotiens fu it culpabiliter omissum. Tertio si quis teneretur cras in b. hora celebrare: et ipse hodie: in sero habeat velle celebrare cras in b. et se nunc inebriat / taliter quod obliuiscatur et obdormiat. patet quod non voluit non celebrare nec in b vult non celebrare et tamen percecat omittem lo in b. celebrare. Quarto sequeretur quod nulla igno rantia esset peccatum: quod est falsum. vt patebit in fra in articulo tertio huius questionis. etiam quia dicitur in psalmo effunde iram tuam in gentes que tenon uouerunt etc. probatur consequentia quiasi ille gentes omistunt credere articulos fidei / aut colere vnum deum / ido quia volunt articulos non credere: ergo cognosaunt significata articulorum quibus nolunt assentire: er go non simpliciter ignorant. quod est falsum similiter arguitur de cultu diuino
¶ Secunda propositio: Uoluntas stante perfecto vsu rationis non impedito non potest se simplici ter et totaliter suspendere ab actu volendi ac nolendi. probatur stante perfecto vsu rationis / et nullo ex stente absorptiuo afflictiuo / seu destructiuo eiusdem sequitur intelligentia seu mens vt intelligentia est cir ca aliquid libere cogitat. patet illud / quia inpossibi em est mentem sic ab impedimentis et excessiuis esse liberam: quin cogitet intelligat. et consideret. et hoc libere. eo quod facillime posset diuertere ab hoc intellgibili ad aliud. sed huiusmodi cogitatio non est sineactione voluntatis vt deducit. Augustinus quarto de trinitate capitulo. 3. 7. coniungit enim prolem parenti et actuat aciem cogitantis. scilicet dum libere cognoscimus in parente.
¶ Secundo si detur oppositum: sequitur quod ambulans posset simpliciter suam vountatem suspendere ab actu: et tamen continue ambularet. consequentia patet. quia si: non dicerem similiter quod non posset cogitare quis et suspendere actum voluntatis. et habetur intentum. sed consequens prim cipale est falsum cum continuatio ambulandi sit voluntarie operari ergo etc. Similiter potest argui de videresedere scienter et de quolibet operari imperato. quod ipsum continuari posset non exiscente aliquo actu voluntatis quod est falsum. quia nunquam datur homo vigilans et non absorptus vel impeditus. quin habeat operari impatum. ergo nunquam datur homo talis qui tareat totaliter actu voluntatis. Tertio quia si volo nunc suspendere voluntatem simpliciter ab actu opportet me considerare hoc volitum: scilicet me nichil velle et talis consideratio vel cogitatio non est de cogitationibus naturaliter causatis cuiusmodi est cogitatio de potucum sitio vel de cibo cum esurio sed sicut patet) dicta cogitatio est libere imperata cessante ergo voluntate imperare cessat hec dicta cogtatio qua scilicet cogitaui me nichil velle: sed si non cogito de isto et non sum destructus: sequitur quod circa aliud cagito. scilicet per aliud cogitare imperatum. ergo vole quia impero maxime si non sum impeditus modo dicto¬
¶ Item cessatio ab actu voluntatis erat libera et simiter cessatio ab illo cogitare ergo voluntas operabatur etc. Sed diceres contra per rationem bochintam / quia tunc voluntas cessaret. a .b. actu per .b. actum et si similiter cessaret ab actu b. requireretur alius puta. c. et sic in infinitum responsio per similem rationem probaretur quod .b. corpus non posset dimittere d. locum quin requirerentur infinita loca: quia b. non potest dimittere d. locum sine miraculo. nisi eapiat alium locum puta. c. nec potest dimittere c. nisi per alium etc stante semper constantia ipsius b. et circunscripto miraculo: patet ergo quod hec ratio equaliter probaret corpus esse posse sine loco ipso non destructo nec factomiraculo sicut probaret voluntatem se posse suspendere simpliciter ab actu
¶ Dico c: go istam propositionem tertiam impossibile est voluntatem nunc habentem .b. actum de suspendere ab actu b. nisi aut alius actus succedat ipsi b. aut impedimentum absortiuum seu destructiuum mentem occuparet patet ex probatione pro positionis immediate precedentis nec opportet ad hoc quod voluntas se suspendat ab actu b. infinitos actus concurrere sicut ymaginatur instantia quia sufficit ille qui succedit ipsi .b. primo puta c
¶ Tunc sit prima conclusio ad quesitum: nullum omittere simpliciter quod nulla tenus procedit ex voluntario impeditiuo nec est ex pena peccati: est culpa mortalis vel venialis: probatur quia si aliquod tale omittere sit peccatum sequitur quod ipsum est contra rectam rationem et quod mens tenetur ad oppositum omissipatet ista consequentia per predicta in questionibus precedentibus de hac materia: scilicet de peccato actualiTunc arguo vlterius sic: aut ipsa mens tenetur ad oppositum omissi tunc temporis quando habet ali quem actum voluntarium et tunc non est purum omit tere simpliciter. Ita quod nichil omnino velit aut nolit ei sic propositum: aut voluntas habet aliquem actun et hoc potest esse sine posito impedimento. per secundam oppositionem premissam et per tertiam: et tuno si huiusmodi impedimentum non sit voluntarie assumptum: nec in penam peccati incursum cum pro tunc reddat voluntatem impotentem: patet quod ex totoexcusat quia omnis impossibllitas nullo modo assun pta nec voluntarie et que non est pena peccati excusat totaliter a peccato et in isto sensu intelligendus est augustinus de duabus animabus et tertio de libere arbitrio cum dicii Dementia est aliquem peccare omit tendo quod facere non potest et cone dictum extra diregulis iuris libro. 6. ad impossibile nemo obliga hoc intelligunt doctores cum dicunt quod pura omissic non est peccatum. et ratio est: quia hic deficit omnino eligere vel elicere voluntarie ergo non est peccatun Istam conclusionem confirmant rationes que fiunt si quis sustus incurrat impedimentum in tota vita sua ad operari voluntarie (ad quod proficere tenetur continue) et huiusmodi euentus nullatenus sit sibi impitabile (vt si ieiunans reddatur furens) tunc patet quod nullum omitrere erit peccatum in illo iusto. non erit enim carentia boni. similiter si ex infirmitate omittat surgere ad vigilias etce.
¶ non est peccatum mortale cuius oppositum commite tere esset iustitia actualis vitalis: probatur quia potest esse omissio non voluntaria quae non erit culpa: vt omissio redditionis voti vel etiam omissio voti cui tamen obed re esset actualis iustitia Secundo si conclusio non sit vera sequitur quod ad quantumumque arduum modum fruendi (considerata possibilitate hominum) quilibet tenetur sub pena iniusticie mortalis quod est falsum.
¶ Correlarium. quod non quantum bonum est opera ri. a (sit a opus super erogationis) tam malum est non operari a: seu priuari. a. siue omittere patet quia omissio a. siue priuatio non est culpa et tamen operari a est actualis iustitia.
¶ Secundum correlarium: Nunquam malum esset committere b. tamen tam bonum est omittere b. (sit b. fornicari) patet quia possibile est aliquem omittere b. occupando se circa venialia ne fornicando peccet et taliter omittere b / non est tam bonum quam malum foret comittere b. quia sic omittere non est sicut debet quia non propter deum.
¶ hoc siue simpliciter ad sensum secundi membri prime diuisionis de pure omittere. siue circa operari ad quod quis obligatur ad sensum primi membri dicte diuisionis est culpa mortalis probatutr quia si b. viator nunc tenetur ex precepto proficere ad c gradum iustitie obseruando preceptum et b. voluntarie assumat impedimentum impossibilitans ipsum totaliter: patet quod non absoluitur a debito: ergo tale pure omittere est simpliciter culpa mortalis. Item si quis ad magnum tempus vel perpetuo se redderet impotentem vt non peniteret de homicidio facto vtique omissio consequens esset culpa mortalis et sic patet prima pars. Secun da patet similiier ex alio quia si quis obligatur dicere poras et ipse tota die occupetur circa illicita sic quod nichil cogiter de horis dicendis: patet quia non occupar se circa pertinens ad quod tenetur et peccat morta liter vnde vniuersaliter quicunque obligatur si omittit totaliter et ipse sit in causa ipsius omissionis non excusatur a culpa.
¶ Quarta conclusio: Nullum pure omittere sinpliciter est meritum. probatur ad omne meritum seu iuste agere vitaliter deus facit voluntatem agere et est a gratia effectiue sed ad pure omittere simpliciter deus non facit mentem voluntarie seu aliqualiter se habere nec ipsum est a gratia effectiue. Secundo si oppositum detur hoc mnaxime videretur de obseruantia precepti negatiui non concupisces non furaberis: et tamen nisi plus ponatur non est meritum precise non furari vel non concupiscere ex precise enim non furari sine pluri: non diligitur voluntas dei precipientis et per consequens non diligitur iusticia nec seruatur preceptum et si sic ergo non est meritum Unde finis precepti est charitas Confirmatur quia alioquit quamdiu quis esset in gratia: contluue mereretur et tot meritis / quot essent omissiones possibiles tempore quo est in gratia: quod non videtur conueniens.
¶ Sed diceres hoc non videtur malus inconueniens / quam quod omittens conteri de peccato totiens deccat quotiens omittit / et negligit quando posset. ¶ hic dico quod secundum non est inconueniens: et primum est inconueniens: quia plura requiruntur ad meritum quam ad demeritum.
¶ Secundo tempore quo quis tenetur meritorie seruare preceptum illud / non concupisces / sic scilicet quod vere obediat leg teuetur ad maximum mandatorum in lege. Sicul probat augustinus de spiritu et littera: ergo tenetur non concupiscere et conuerti in deum: quia non habet aliquid viriditatis ramus boni operis / si non manserit in radice dilectionis.
¶ Correlarium quod per prius causaliter est dilige re iusticiam et elicere obedire deo. quam sit odire iniqutatem: et fugere peccatum meritorie et hoc vt obseruetur preceptum negatiuum. Patet ex conclusione.
¶ Conclusio quinta: quod nullum pure omittere simpliciter ex assumpto impedimento contra vsum rationis: est meritum. Patet sic quia sic voluntarie assumens impedimentum contra vsum rationis: impedit se ad profectum in deum: qui est voluntarie diligere.
¶ Confirmatur quia vel istud impedimen tum assumptum / est de necessitate vite corporalis. vt somnus: Uel alia occupatio destructiua: et tuno patet quod quamuis assumens illud impedimentum propter non obedire deo. iuste velit: non tamen dum dormit meretur nouo merito nisi sit uouum velle iusticie in somnis: sicut quandoque contingit. alioquin ad mereri non requireretur circunstantia boni finis vel istud impedimentum non est de necessitate vite corporalis sicut ludere / vel nimis bibere: et tunc esset culpabiles illud assumere cum quilibet viator teneatur proficere.
¶ Item pure omittere stat cum nega tione fidei: et tamen esse meritum presupponit fidem que per dilectionem operatur. Patet ergo quod ad meritum oportet concurrere omnes circunstantias quarum si deficit vna: destruitur totum meritum. et vnius bone circunstantie positio. non sic reddit meritum esse sed oportet omnes concurrere.
¶ Unde bene sequitur iste vult demereri. ergo demeretur et tamen non sequitur iste vult mereri: ergo meretur.
¶ Item nullus vult se demereri nisi peccando: et non sequitur quod nullus velit se demereri nisi merendo.
¶ Ex quibus sequuntur correlaria. Primum ali qualiter est licitum esse / qualiter non est licitum velle. quia in casu nichil mereri sed aliqualiter esse est licitum. Puta esse dormientem et tamen sic velle non potest cadere sub precepto diuino: quia deus non potest precipere: quod non mereatur.
¶ Probatur quia non potest precipere vt quis non seruet precepta de iure nature / quorum maximum est ex charitate deo obedire et ipsum. diligere. Sed sic obedire est iuste agere: ergo istuo non potest deus precipere non fieri
¶ Correlarium secundum. Deus non potest precipere vt viator non proficiat in deum: vt tenetur de iure nature.
¶ Quintum correlarium Nullus potest mereri qo inuitus nec iustus fieri de non iusto mnuitus. hec omnia clara sunt ex dictis.
¶ Sexta conclusio. Nullum purum omittere simpliciter ex impedimento conara vsum rationis: non assumpro: est meritum: nisi preuia voluntaria ac ceptione bona.
¶ Patet prima pars: quia ex talteimpedimento quis impeditur ad proficere: et indisponitur ad gradum iusticie cuius est debitor et ad amo re deo inherere ergo tali impedimento omittere simpliciter non est meritum: dico tamen quod talis excusa tur a demerito: si illud impedimentum non accidit ex culpa sua. Et si fui in gratia / quando impedimentum prouenit.
¶ Secunda pars patet: quia quia si martir ex vehementia tormenti (quod propter deum subire acceptauit) impeditur in vsu rationis nichilominus passio illa sibi imputatur a deo ad cotonam: quia voluntate preuia proprie fuit martirum
¶ pure / sed cum voluntario committere communiunctuiu cir ca aliquod bonum est meritum / probatur quia si quis temptatur de re aliena: si ex dilectione iusticie et amore voluntatis dinine vincat temptationem meretur Patet quia scriptura commendat illum dicens. Potuit transgredi et non est transgressus / facere mala et non fecit. Et sic proprie obseruantur precepta negatiua (videre meo) et meritorie. Ex his patet quid dicendum ad quesitum principale: et per consequens ad totum articulum primum huius quesitionis etiam patet ad primum argumentum principale quod consequentia non valet / et causa est dicta in positione:
Articulus 2
¶ Ubi premitto diuisiones. quarum prima sit hec. Ignoran tia capitur dupliciter. Uno modo pro opposito directe ipsius scientie Secundo modo capitur ndirecte pro vicio voluntatis nolentis scire: Multis enim modis voluntatis culpa: est causa ignoram tie quaestioautem intelligitur de ignorantia primo modo¬
¶ Secunda diuisio Ignorantia primo modo capitur dupliciter. Uel proprie pro opposito priuatiue ad scire. Uel improprie pro opposito contrarie ad scire. scilicet pro errore positiuo.
¶ Tertia diuisio: ignorantia priuatiue dicta ca¬ pitur tripliciter primo modo generaliter / pro simplici nescientia respectu illorum que non tenetur quis scire Secundo modo strictius / pro nescientia eorum que debet quis scire. et hoc dupliciter quia vel est nescientia eorum que sunt circa agibilia / ad moralem vitam protinentia: vt sunt precepta diuina / que teneor scire. vel etiam respectu eorum que scire iubeor et debeo vt sunt credenda diuina.
¶ Quarta diuisio ignorantia contrarie dicta in proprie: etiam capitur tertialiter primo modo pro errore respectu eorum que scire possumus: licet ea scire non teneamur seu circa ea non errare.
¶ Tertio pro errare circa credenda. certum est autem qae questio non intelligitur de simplici nescientia: seu deignorantia eorum que non tenere scire. quia adam an te peccatum: habuit multorum scibilium simplicem nescientiam ergo ipsam simplex nescientia non est peccatum nec pena peccati. Item multi iusti et sancti homines in hoc mundo ignorant geometriam et musicam ergo. Secundo dico quod questio non intelligitur de errore contrario simplici nescientie non enim errans circa conclusiones astrologie peccat. licet ta le error sit pena peccati. questio ergo intelligenda est de ignorantia: et errore circa illa que spectant ad recte viuendum: et secundo de ignorantia et errore cur ca credenda recte. vtroque enim sensu differunt igno rantia et error quod patet quia aliud est ignorare quod deus est ternus et vnus vt philosophus: aliud est circa hoc errare vt sabellius: et arrius.
¶ Quinta diuisio vtraque ignorantia nunc dicta: de quolibet questio intelligenda est potest esse triplex pri mo vel affectata vel secundo supina sei crassa. vel tertio quia penitus inuincibilis illi et hoc vel simplicitur vel ad tempus de prima dicitur in psalmo: noluit intelligere vt bene ageret. de secunda dicitur ignorans ignorabitur de tertia communiter dicitur quod excusat a culpa. Similiter diuiditur vterque error predictus in affectatum et supinum et inuincibilem. simpliciter vel pro tunc
¶ Sexta diuisio quedam dicitur ignorantia iuris et quedam facti. ignorantia iuris quedam est inris diuini. vt si quis ignoret quod debet credere: pte ta trinitatem. et batisari infide christi etc. Item alia est iuris positiui: obligantis. vt confiteri sacerdot vel recipere confirmationem. Item ignorantia fal cti: alia est in necessariis ad salutem. vt me esse baptisatum: alia non: vt esse confirmatum.
¶ Septima diuisio. aliud est gratie vtrum ignorantia sit peccatum: et aliud vtrum agere vel or mittere ex ignorantia sit peccatum. Si enim fiat quaestio secunda: tunc vel denotat circunstantiam occasionis: vel denotat circunstantiam causalitatis
¶ Istis premissis sit prima conclusio. ignoran tia seu ignorare circa primcipia moralia: que sunt ad rectam vitam necessaria: est peccatum. probatur onem sponte omittere vel omisisse voluntarie: saltem intelpretatiue: respectu eius ad quod quis tenetur est peccare vel peccasse. patet istud quia est contra rectam rationem: sed taliter ignorare: circa necessario requisita scire: ad recte viuere: est huiusmodi: ergo minor probatur quia quilibet teuetur ad recte viuere si sit compos rationis ergo obligatur ad omne premium necessario requisitum ad recte viuere / quod est in sua potestate. huiusmodi est scire dicta principia. ergo.
¶ Responsio quod non requiritur necessario noticia prima. pertium infinitarum diftinctiua vel discretiua. ideo non teneor scire omnes partes vie distincte. sed requiri tur in casu argumenti necessario ipsa pertransitio: Ideo ad illam tenere. Modo ad recte viuere necessario requiritur principiorum noticia. et dictatorum in lege naturali ergo et quod autem nescire dicta principia necessario requisitas / secundum tempus et personam / non sit siue voluntario probatur quia potest in cipere querere vtiliter scire / quod inutiliter ignora Correlarium quod sequitur est. quod omnis ignorantia affectata / eorum que sunt necessaria ad recte viuere requisita / peccatum est. patet quia ex voluntate procedit / quod iste sic ignorans / non habet dictamina recta quibus dirigatur. Similiter ignorantia supeia / que procedit ex hominis negligen tia / peccatum est. de qua dicitur iob vigesimo primo quod dixerunt deo / recede a nobis / scientiam viarum tus rum nolumus et vsaie. quinto. propterea captiuus ductus est populus meus quia non habuit scientiam glosa / idest in peccatum (quia noluit habere scientiam Secundum correlarium quilibet habens. vsum rationis / si negligit proficere / in hiis que eisdensunt necessaria ad rectam vitam / culpabiliter negligit / quia tenetur. vnde Augustints tertio de libero arbitrio capitulo vigesimoseptimo. Non tibi deputatur ad culpam / quod inuitus ignoras. sed quod non gligis querere quod ignoras etc. nulli enim hominum ablatum est scire vtiliter querere / que inutiliter gnorat. et humiliter confitendam esse imbecillitatem / (vt querenti et confitenti ille subueniat / qui nec errat dum subuenit / nec laborat. et capitulo vigesimo nono. non ipsa ignorantiam et difficultatem obiicit tidi deus pro crimine / sed quia in eis potius permanere / quam studio querenduatque discendi / et humiliter confitendi atque orandi / ad veritatem peruenire / homines noluerunt / iusto supplitio iudicat deus. et infracapitulo. trigesimosecundo non enim quod naturaliter nescit anima / et naturaliter non potest / sibi deputatur in reatum / sed quod non studuit etc. patet er go quod ignorare negligenter / est culpa. quia imputatur d reatum.
¶ Secunda conclusio. Errare circa principia sed ad recte viuendum necessario requisita est peccatum. et pena peccati. probatur primo quod sit peccatum / quia si negligenter ignorare est contra rectam rationem. multo magis errare concernit voluntatem corruptam. ex qua corrupta voluntate non pie sentit de deo et de principiis iuris nature. quia se nullus error turpitudine caret (vt dicit augustinus de vtilitate credendi) quanto magis error circa primcipia practica / ad obediendum deo necessaria. ¶ Item nullus. excusatur dei preceptis que sunt de iure naturali et de lege scripta in cordibus hominum Alioquin colere vdola: furari / odire proximum etc. Si putantur bona / huiusmodi error non esset contra rectam rationem.
¶ Sed quod dicto modo errare sit pena peccati. Patet quia si nullum peccatum fuisset nullus error esset Dicente Augustino. Tertio de libero arbitrio capitulo. 2 Approbare (inquit augustinus) falsa pro veris vt erret inuitus quis et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi: non posse a libidinosis e peribus temperare: non est natura instituti hominis sed pena dampnati¬
¶ Ex quo sequitur correlarie. quod in nullo casuquis licite potest se conformare conscientie erronee de preceptis que ligant de iure naturali.
¶ Secundo videtur sequi ex dictis / quod aliquid est peccatu possibile / quod tamen nullus potest scienter committere. Patet de errore culpabili: circa necessaria ad salutem: quia nullus potest se scire errare circa huiusmodi principia. quia si soiret se errartiam non erraret: potest tamen scire se errasse: et erramdo peccasse.
¶ Tertia conclusio: tam ignorare quamcrrare circa credenda ad salutem / vnicuique necessaria: est peccatum: probatur primo de ignorantia: quia qui non credidit iuste condemnabitur ergo peccatum est non credere. antecedens habetur mathei vltimo et idem ad tessalon. priuo. Ueniet in flamma ignis dare vindictam his qui non nouerunt deum. et in psalmo. Effunde iram tuam in gentes que te non nouerunt. Unde augustinus de gratia et libero arbitrio capitulo. 7. Illa ignorantia non modo eorum qui sapere nolunt: sed etiam eorum uia tanquam simpliciier nesciunt neminem sic excusat vt sempiterno igne non ardeat si propterea non credidit quia non audiuit omnino quie crederet sed fortasse vt mitius ardeat non enim sine cansa dictum est. Effunde iram tuam in gentes que te non nouerunt etc. Item in epistolaad sixtum. Inexcusabilis est omnis peccator: siue reatu originis / siue additamento proprie voluntatis siue q nouit siue qui ignorat. quia et ipsa ignorantia (in eis qointelligere noluerunt) siue dubitatione peccatum est In eis autem qui non potuerunt: pena peccati est et subdit vtriusque non est excusatio: sed iusta dampna tio. De errore patet / partim ex auctoritatibus et partum per locum a minori: minus enim est ignorare: quam errare circa fidem.
¶ Quarta conclusio: Qandeque quis peccat ex igno antia in quam non incidit ex propria culpa persona li: exponendo ly ex in prima parte occasionaliter probat subducta b: ignorantia non peccatur in casu: et ea posita peccatur: ergo b. est occasio vel fuit occasio peccandi. consequentia nota. et antecedens patet / quia eua si sciuisset persuasionem dyaboli esse falsam: non peccasset. et tamen ista ignorantia facti non fuit in eua ex culpa propria quia nullam tunc habuit. non tamen fuit ista ignorantia causa peccati sed voluntas libera. vnde sufficiebat eue memor esse precepti cum recta voluntate Confirmatur vuus simplex iustus / nesciens grauitatem b. peccati mortalis (quod si crederet esse mortale non face ret) committit b. et ista. ignorantia cum sit iustus non videtur sibi imputabilis: ad culpam personalem nec est causa quia libere peccat ideo valde expedit simplicibus ab omni cauere peccato quod putant veniale et quandoque possunt putare veniale quod esset mortale.
¶ Quiuta conclusio quandoque quis peccat ex ignorantia quam non incidit ex culpa personali propria onxponendo ly ex causaliter: sic quod ignorantia quanloque est partialiter causa peccati licet non totalis causa. probatur conclusio sic intellecta / quia ex peccato originali est difficultas et ignorantia in quolibet homine ab origine. sed illa est per se causa partialis alicuius negligentie: circa inquisitionem vie salutis immediate post vsum rationis siue liberi arbitrii ergo
¶ Item est causa dicto modo scilicet partialiter non resistendi motibus primis: quia in casuest causa partialis (saltem mediata) carentie gratie baptismalis: patet in pagano Unde augustinus in primo retractationum capitulo. 13. Ille qui peccai gnorans voluntate vtique facit quod cum faciendum non sit putat esse faciendum ymmo gentes vydola co lunt et pagani qui si essent per gratiam illuminati: non sic ex toto errarent: et a dyabolo deciperentur. Ex quo sequitur per locum a minori: quod ignorantia dispositionis quae scilicet est contraria recte scientie vtique est causa partialis peccati. Non dico tamen sic de illa in quam incidit quis siue culpa¬
¶ Sexta conclusio. Nulla ignoranti a factium hiis que sunt necessaria ad iustum esse: simpliciter excusat patet. quia quilibet tenetur ista scire vefirmiter credere se esse baptisatum vel quando tenetur abstinere a carnibus: et an sit confessus de
¶ mortali et ce. quia nullus de omissione talium excusatur. hec conclusio dubia est propter oasum vbi quis non esset baptisatus / qui bene inter christianos veniret: et se nesciret non baptisatum esse. Idcirco limi tetur sic / quod nisi inuincibiliter ignoret quia forte sufficit in casu tali: vbi quis in uincibiliter ignorat se esse paptisatum quod credat se esse baptisatum: si autemgnorat non inuincibiliter / tune conclusio est vera Septima conclusio. nichil incidit de commum i ni lege iu ignorantiam totalem iuris naturalis: sineculpa propria stante vsu rationis: patet per suprad cta quia vel ex negligentia vel ex necessariis alis incidit quia impossibile est de comuni lege hominem impendentem omnem diligentiam quam potest pro emper et totaliter ignorare ius legis naturalis/
¶ Sed dubitatur circa predicta. quia si ignoran tia pura est peccatum: sequitur quod vnum peccatum alleuiat vel excusat aliud peccatum. quod videtur falsum quia tunc minus peccaret quis ex hoc quod haberet aliud peccatum: quam si non haberet illud: consequentia nota est: quia ignorantia (que est peccatum: alleniat peccatum et excusat saltem a tanto si non a toto.
¶ est de voluntario et vbi minus est de noticia: ibi minus / ist de voluntario agere: ergo vbi nulla est noticia ibi nichil est de voluntario agere et per consequens nullum ibi est peccatum
¶ tenetur de ignorantia penitere: sed impossibile est aliquem penitere de ignorantia quam habet ergo aliquis tenetur ad impossibile: prima consequentia nota: quia quili bet tenetur penitere pro peccato quod habet sed minor patet: quia impossibile est aliquem scire se ignorare. Idem argumentum posset fieri contra correlarium secundum secunde conclusionis
¶ Responsio ad primum. Cum dicitur sequitur quod peccatum alleuiaret etc Distinguo hoc consequens peccatum alleuiat seu excusat peccatum aliud quia potest duobus modis intelligi vno modo si aliud peccatum est equale omnino quo ad imputabilitatem sicut et reliquum non esset / et sic consequens est falsum et cosequentia neganda tunc enim non redditur leuius ex alio. Secundo modo potest intelligi sic: dato quod sit equalis actio tamen minus redditur imputabilis et sic cosequens est verum. quod patet: quia passio est peccatum: et tamen si aliquis ex passione peccat occidendo in casu minus deccat: quam si non ex passione / sed est malicia occideret. Ad secundum dico quod ista deductio non valet vbi solum fit minoritas seu remissio cause partialis si cut est in proposita ratione: quia noticia est partialis causa respectu voluntarie agere vel omittere. ergo. neganda est consequentia
¶ Ad tertium dicendum est quod quis tenetur de illa ignorantia penitere: et cum dicitur quod impossibile est aliquem scire se ignorare etc. Dico quod non necessaria absoluta necessitate predicta ignorantia sed solum impossibile conditionata / dico vltra quod non est simplipliciter et absolute impossibile ipsum scire qui ignorat dum ignorat. ergo non valet consequentia cum infertur. ergo tenetur ad impossibile. quia poterit sipliciter et absolute cognoscere se errasse et tunc tenetur de istopeccat ignorantie penitere et hec tantum de secundo.
Articulus 3
NUnc tertio videndum est vtrum ex precise operari exterius quis peccet vemereatur: vel augeat culpam interiorem vel meritum vbi intelligo per ly precise operari exterius precisum ab actu inteIriori puta a voluntarie agere.
¶ Prima diuisio est de operari exteriori condistincto ablinteriori agere: quia accipitur dupliciter
¶ primo modo pro ipso agere aliqualiter corporaliter imperato / quod est immediata executio imperata ipsi¬s velle interioris: vt volens occidere b. vult percute re executorie sagittando. Alio modo accipitur pro euentu vel effectu proueniente ex tali operari exterio ri vt quod b vere occidatur seu prercutiatur vel tangatur Secunda diuisio volitio interior vt volitio interior (vt volitio qua volo hominem occidere est duplicis generis. quandoque enim est solum optatiue cupere / vel desiderare: vt b. homo occidatur per me: vel per alium. aut etiam est velle sic esse: idest complacem tia vt b. occidatur: sed non tamen velle quod ex eo impere tur executorium extra operari. quandoque autem est tale velle imperatiuum quo efficaciter imperatur opera ri extrinsecum. vel imperaretur si non deesset facultas exequendi. vt qui facit quantuncunque potest: vt fi at quod vult. puta vt furetur: et occidat. et tunc est que stio num quid si ligatus dato quod non occidat: et tamen habeat plenum et omne velle totius executionis: ceteris paribus sit minus reus quam si occideret. dico autem ceteris paribus: quia frequenter ex posiitione operis exterioris: sequuntur plura alia peccata: in eadem veluntate: vel in alia vt complacentia noua respectu sic esse et intentio volitionis interioris et similia.
¶ Tertia diuisio culpam aliquam aggrauari ex operari exterins: potest intelligi dupliciter: Unomo do quod posito ipso operari extrinseco: quis sit iniustior formaliter apud deum: quam ipso non posito: Aliomodosic quod ipso posito quis sit iuste grauius puniendus secundum tura humana est diuina. sed non nisi in foro presenti: quia illo modo quandoque minus reus iuste grauius punitur. vt patet quia ille qui illicite sagittat in ciuitate: intendens occidere hominem (licet non occidat) grauius peccat: quam qui illicite sagitta i intendens interficere feram occidit enim hominem et tamen secundus punitur capitali pena: no primus. questio intelligitur in primo sensu
¶ to Ethicorum. tractatu. secundo. capitulo tertio vbi dicit philosophus iniustificatio nequaquam erit: si non voluntarium assit ergo nec demeritum: cum omne demeritum sit iniustificatio et eadem ratione nec meritum Item primo magnorum moralium et in tertio dicit laus et vitupertum non sunut in voluntariis et secundo positichorum septimo ca. laus non est nisi actionum procedentium a voluntate et scientia ergo suppositio vera quae est conformis dictis Augustini in multis locis vt patet ex questionibus precedentibus.
¶ Secunda suppositio stante volitione im peratiua: respectu operari ad extra actio non libere sei quitur ymmo sic necessario: quod non stat voluntatem efficaciter velle operari ad extra et non operari: si posit. patet per Anselmum omne conceptu virginali captulo quarto. vbi in persona membrorum dicit. deus poestatem omnem que est in nobis subiecit sic volun tati: vt ad imperium eius non possimus non mouere nos et non facere quod ipsa vult: et subdit membra possunt dicere voluntati obediendo obedimus deo qui nobis hanc legem dedit.
¶ Item philosophus secuudo rethorice Capitulo. 33. Si quis aliquid potuit et voluit egit. omnes enim cum potentes velint agunt impedimentum nullum.
¶ Ex quo sequitur primo quod nullum tale opera ri scilicet quod non includit voluntarie agere reddit reliquam culpam grauiorem vel meritum maius.
¶ Secuudo sequitur quod nullum tale operari est laudabile vel vituperabile: patet ex conclusione et habetur tertio et quinto Ethicorum.
¶ Secunda conclusio: nullum operari exterius condistinctum et precisuma voluntarie operari: est bonum velmalum moraliter probatur quia quodlibet tale sequitur naturaliter et non libere imperium volun tatis per secundam suppositionem.
¶ Ex quo patet quod ex nullo operari preciso a vo tuntario interiori: quis redditur peior vel melior moraliter: idest iustior vel iniustior.
¶ Secundo sequitur quod velle imperatiue opera ri / et operari exterius non sunt distincta mala nec distincta bona: patet ex conclusione
¶ Tertia conclusio. Aliqualiter operari ad extra voluntarie est peccare: vbi non intenditur operari quod speccare: probatur quia si quis ex culpa sua incidit in ignoram tiam propter quam agat illicitum tunc contingit quod non intendit operari quod est peccatum patet de Ebrio qui credit miscere vxoriet miscetur filie. Item patet de clerico sagittante feram et oc cidente incaute hominem. Item de clerico reuelante confessionem credente se consulere confitenti: in omnibus his casibus non intemditur operari / qualiter operari est peccatum et tamen peccatur.
¶ Ex hoc patet quod licet non sit pr eccare siue voluntarie agere: tamen quandoque contingit peccare vbi non intenditur contra rectam rationem agere ymmo in casu vbi clericus ex ebrieta te reuelat confessionem: volitio illa qua vult consulere peccatori non est culpa / sed vounltarie loqui secretum confessionis est culpa: quia ratione ignorantie culpabilis non excusatur
¶ Quarta conclusio. non quaelibet latitudo ipsius velle desideri sufficit causare velle imperatiuum complexum respectu operari ad extra patet ad experientiam quia interdum quis sic desiberat fornicari tamen non a deo vtfornicetur / etiam si possit ergo conclusio vcra.
¶ Quinta conclusio. non semper euentus condiuisus operi libere imperato: est peccatum vel agrauans peccatum: patet in casu vbi .b. homo licite sagittans in deseri to feram occidit hominem quia si ex euentu peccatum grauaretur sequitur quod si in thpmpsre medio inter operari ad extra et euentum dictum moreretur: puniretur ante culpam et pro futuro euentu quod est falsum quia si .b. homo ante occisionem conteratur de omnibus peccatis suis siue peniteat: patet quod occisiosequens non constituit ipsum reum et peccatorem. Sed hic est dubium de illo qui in publico praedicat errorem et post contritionem eius minti decipientur ex predicto errore vel etiam ost mortem nunquid punietur propter euenium post mortem dico quod non secvsi decederet in eodem peccato: et propter hoc forte dicit PGregorius quod pena arrum est incerta quia in certum est qui ex errore ipsius inficiuntur. Nota tamen quod illa pena est accidentalis que crescit post mortem propter euentum modo dicto de arrio.
¶ Sexta conclusio interdum euentus operi exteriori imperato condiuisus aggrauat culpam. patet quia si quis illicite sagittando in ciuitate feram: occideret hominem. vtique grauius peccaret: quam si non occideret. quia in pena peccati tenetur reus aliqualiter / ex concurrentibus ad suum factum: cum operam rei dedit ill cite. Item si quis intenderet fornicari: et ipso nescioadulteratur. Similiter si quis vellet percutere leniter: et occideret vtique grauius peccaret: quam si euentus non sequeretur. quia dat operam rei illicite ideo tenetur reus: ex eueniu saltem aliqualiter.
¶ Septima conclusio Interdum subtractio euentus condiuisi ab opere exterius imperato non alleuia culpam. patet de eo qui vult percutere patrem: et percutit statuam credens se percutere patrem. talis non minus reus habetur apud deum. licet non tantum puniatur in presenti foro: secundum leges humanas. Un¬ de hugo de sacramentis parte nona capitulo sextoSi forte contingat tantam voluntatem esse: in eo qui non operatur quanta est in illo qui opus exeroet: vbi voluntas est simpliciter et simillima meritum dissimile esse non potest.
¶ Circa dicta dubitatur dupliciter et primo contra conclusionem secundam et eius correlaria: et videtur quod operatio exterior: sit distinctum malum ab interiori. vnd
¶ pro illo arguit quidam doctor sic: omne mendacium est peccatum aliqua operatio exterior est mendacium ergo Maior est augusti. Enchiridium eto. et. 25. et libro de mendacio capitulo vltimo et lib. contra mendacium ca. / et minor est eiusdem Agustini de mendacio ca. 6. dicentis nemo dubitet mentiri eum qui volens falsum enunciat causa fallendi. qua propter enunciationem falsan cum voluntate ad fallendum prolatam manifestun est esse mendacium sed enunciatio est operatio exterior. ergo.
¶ Confirmatur quia duplex est preceptum quorum vni correspondet operatio exterior / et alteri interior quod patet de istis preceptis non concupisces rem proximi tui / non vxorem et non mechaberis non furaberis etc. Responsio ad rationes illius doctoris si ipseintelligit quod voluntarie operans extra / contra rectam rationem peccat est precise operari exteriori / proui est condiuisum voluntarie interiori: sic nego conclusio nem suam quia sub dicto voluntario non erit diffinitio preccat et ad rationem eius nego minorem in sensu exposito. Ad augustinum patet quod accepit enunciatiationem pro hoc tota scilicet voluntarie enunciare quia dicit cum voluntate
¶ Ad confirmationem dico quod ideo sunt duo precepta non concupisces et non furaberis et similiter non concupisces vxorem et non mechaberis quia distincta peccata sunt capere rem proximi optatiue desiderando et voluntarie imperatiue exequi rapiendo vt dixi in diuisione secunda huius articuli premissa Ex quo sequitur consequeuter contra predictum doctorem quod non plus peccat homo exiensiue pluribus peccatis peccando et mala voluntate mala concomitante operatione ex teriori quam mala volunttaie solum unc intelligendo quod hominem velle dicere falsum per velle scilicet imperatiuum executionis plenum et perfectum ita quod non stet nisi propter ex trinsecum impedimentum quo minus agat ad extra puta si deus faceret subdito vaccuum vel lingua immobili taretur aut pulmo aut aliud consimile impedimentum non voluntarium obstaret tunc enin non sunt plura peccata nec sunt distincta / loqui falsum / et velle loquifalsum quod quidem ex secunda suppositione premissa huius articuli patere potest: probatur tamen aliter primo sic quia secundum ipsum si. a. et b. sic disponantur quod a. homo velit et mentiatur et b. homo etiam equaliter velit et non mentiatur sed dicto modo impediatur b: est eque iniustus sicut a. et non est ymagi. nabile quod a habeat duo actualia peccata quin habeat duas iniusticias: si ergo habet vnam equalem toti iniusticie ipsius .b. et aliam iniustitiam quam non habet b vide tur quod a. homo sit magis iiustus quam b. et pluribus gradibus iu sticie iniustus ergo est peior et magis reus apud deum a homo quam b. propter precise operari exterius quod est contra augustinum primo de libero arbitrio capitulo tercio dicentem quod non minus reus est homo quam si in ipso facto deprehenderetur: et loquitur de homine: qui ex indispositione solum etc.
¶ Preterea stante conditione b hominis: si conclusio dicti doctoris opposita correlario huic esset vera sequeretur quod in potestate alterins esset (nulla alia mutatione posita in voluntate facere b. peccare scilicet relaxando impedimentum quod est falsum. preterea tertio si illa ymaginatio esset vera (puta quod aliquis operando extra et volendo opera ri pluribus peccatis peccat) sed non efficitur magis reus / sequeretur quod quis infinitis peccatis peccat: et tamen non erit magis reus: quod est falsum. probatur consequentia quia cum b: vult occidere c .b. mouere brachium non est b. occidere c. et iterum b. velle eua ginare gladium vsque ad primam medietatem / non est b. occidere c. et iterum b. velle euaginare vsque ad medietatem secunde medietatis / et iterum vsque ad medie tatem alterius medietatis et sic in infinitum secundum partes proportionabiles: non est b occidere c. ergo. si ratio sua (per quam probat conclusionem suam) valet: habet dictum consequens concedere. Arguit enim sic. Talis operatio exterior est peccatum / et non est mala voluntas: ergo est aliud peccatum: quia dicit non est idem loqui falsum cum intentione fallendi / et velle loqui nec idem est velle furari et furari / dico quod quamuis non sit idem velle furari imperatiue modis praedictis et furari non tamen sunt distincta peccata vt probant tiam facte rationes.
¶ Ecundo dubitatur circa principae / le et videtur quod operatio exterior etiam condiuisa a velle efficaci sit peccatum
¶ Primo per glosam decreti de peni vtentia distinctione prima. Si cui non contingit facultas concumbendi etc. et sunt verba augustini primo de libero arbitrio capitulo tertio. et sequitur non minus reus est quam si etc. et patet quod augustins loquitur de velle executorio r efficaci: quia dicit si non adsit facultas non minus reus est etc. Super quo dicit glosa reuera magis reus est si opus adhibeatur sed hoc dicit ad sufficientiam eterni interitus vel non minus idest nichilominus reus est: et sic glosavidetur contraria textui. etc
¶ Secundo propter errorem decimum tertium petri abelardi dicentis quod sola voluntas eternaliter remuneratur siue ad bonum siue ad malum: nec pro pter opus efficitur quis peior vel melior / nisi forte dum operatur / voluntas eius augeatur / sic consueuit dictus error a quibusdam allegari. sed reuera sic stat ste error decimus tertius quod propter opera nec melior nec peior efficiatur homo et certum est quod dictus petrus errauit ergo.
¶ Quarto quia tunc volens baptisari et qui non baptisatur tantum gratie haberet ac si baptisaretur quod est falsum quia ex vi sacramenti confertur gratia aliqua. Pro responsione ad primum sit hec prima conpositio. Opus voluntarie imperatum non auget culpam primam / qua voluntas cupit et optat. idest non cxecutorie operatur. sed est peccatum distinctum. et reddit hominem iniustiorem. similiter de bona operatione. h ec propositio habet tres partes. prima pro¬ batur. quia non sunt peccata / vel merita vnibilia / pua cupere / vel optare et imperare opus ex ecutorie. quia sunt volitiones alterius generis / vt supra in secunda distinctione huius articuli dictum est. Secunda pars probatur / quod opus voluntarie imperatam et cupere optatiue sunt distincta peccata. patet quia cupere malum vtique est peccatum. similiter volunta rie operari malum peccatum est. quia est agere voluntarie contra rectam rationem. ergo est peccatum. et est totaliter distinctum a priori cupere optatiue. ergo aliud peccatum. Item quia est contra aliud preceptum / vt supra dixi. Tertia pars scilicet quod peior quis efficiatur ex vtroque quam ex altero: patet ex duabus aliis partibus.
¶ Ex hoc sequitur consequenter quod quandocumque agere ad extra et velle / sunt duo peccata: tunc operans redditur magis reus propter vtrunque: quam propter alteram tantum. et per consequens opinio gregorii falsa. Unde augustinus decimoquinto de trini tate mala voluntate quisque miser efficitur / sed miseri or potestate. idest executione qua desiderium male vo luntatis adimpletur. Ideo autem dicit potestate quia stante efficaci desiderio (si cognoscitur adesse potestas) mox aliud velle ponitur. scilicet imperatiuum im no tertium scilicet complacentia facti et acceptatio et hinc est quod sancti quandoque in ipso solo desiderio / comprehendunt tanquam in radice / totum aliud sequens. licet sint distincta peccata. et in hoc errauit petrus abe lardi. Unde beatus Bernardus ostendit / quod aliquamdo quis cupit furari: et tamen non adeo cupit vt furetur. et ideo non ita reus est: ac si furaretur. et hoc in gendit glosa.
¶ Ex hus dictis patet quid dicendum est ad primum et ad secundum. quia non plus conuincunt. nisi quod operari voluntarie reddit hominem peiorem vel meliorem quam velle alterius generis precise / ad quod non sequitur operari si assit facultas. Etiam propant quod vbi sunt plura voluntarie agere / ibi sicut plua peccata vel merita. sed non probant / quod agere precise exterius sine voluntate vel non includente vountarium sit peccatum.
¶ Ad tertium de martirio dico quod impossibilo est sine miraculo speciali (quomodo factum fuit de beato martino de quo canitur / O beata anima quam etsi gladius persecutoris non abstulit tamen palmam martirii non amisit) quod aliquis habeat et opter / tam arduas patientias propter christum: per solum cru ciatum ymaginarium sicut per realem. ideo non valet vbi tamem sic esset (sicut forte in beato martino per patale miraculum (concederetur consequens nec esset falsum. et sic dico de multis aliis et de velle ieiunare et de velle ire romam et si ilibus nec hec tollunt dictam veritatem.
¶ Ad quartum de baptismo patet quia baptisati non est opus executorium voluntatis ipsius baptisati: sed est effitatia sacramenti ex merito christi ergo nichil ad propositum: Ertium dubium an quantumlibet graguitur quis peccare velit: tamtumlicet grauitur peccet
¶ Responsio per propositiones Prima non quiliet latitudo desideri sufficit caud sare complexam volitionem imperatam: patet quia expri mur nos desiderare et concupiscere quae tamen non sufficimus vel qua fieri non imperamus patet ex dictis/ Secunda propositio quelibet volitio executoria complexa: sufficit causare opus executorium in tanta velocitate in quanta concipit imperando: et vul dummodo ex resistentia non detur impedimentum. patet quia quante latitudinis velocitatis est imperium. tante latitudinis velocitatis est operis executio. sit non sit impedimentum quia naturaliter secundum sequitur primum: subducto extrinseco impedimento per secundam suppositionem in primcipio huius articuli. Tertia propositio: quantuncunque fuerit latitudo malitie volitionis s optatiue: tanto quis demeretur. et si militer quanta fuerit iniustitia ipsius velle imperatiuit: tantum quis demeretur. et sic intelligitur illud hugenis vbi supra: cum dicit: totum ergo meritum in voluntate est. quantum vis tantum mereris non dicit quanti vis mereri tantum mereris si quantum vis: idest quanta bonitate et iustitia ex circunstantiis: est velle tuum bonum: tantum est meritum tuum. et similiter quantum malum intendis: tantum malum facis. et hoc habetur in glosa mathei. 12. super illo: bonus homo debono thesauro: profert bona malus autem. etc. et intelligitur quantum ex iniustitia intensio tua ex circunstantiis est ma¬ la: tantum est peccatum tuum. quia quantumlibet iniustevel grauiter ex circunstantiis quis est volens: contra rectam rationem: tantum grauiter peccat
¶ Quarta propositio. non quantumlibet intense peccare: vel remisse peccare: est a te volitum: tantum tuavolitione peccas. patet quia non eoipso quo vis: taliter ponis illas circunstantias: que requiruntur: ad tam intense vel remisse peccare: idest sicut intense vel remisse peccare: est a te volitum. alioquin qui vellet infinite peccare: infinite peccaret. quod est impossibile.
¶ Quinta propositio. non cuiuslibet mentis mortaliter peccantis: volitum est hoc: scilicet se agere contra rectam rationem. patet quia non oportet quod quodlibet mortaliter peccare: sit contra rectam rationem intendere agere. Sed sufficit quod sit contra rectam rationem agere. dato quod agens non intendat: im mo potest quis intendere agere secundum rectam rationem / et tamen peccare mortaliter licet numquam agens conformiter recte rationi peccet.