Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 1
Circa distinctionem vigesimam quartam et duas sequentes in quebus magister agit de sacramento ordinis.a
¶ Quero vtrum tantum sit septem ordines nec pilores nec puaciores Quod non quia sacramenta noue le gis sunt tantum septem ergo non sunt septem ordines consequentia patet. quia septem ordin es et sepem sacramenta facerent. 14 sacramenta cum quili bet ordo esset sacramentum.
¶ Secundo quia nouem sunt ordines vt patet per Isidorum libro septimo ethimolo. capitulo e 2. et habetur 2. disti. ca. Cleros in decretis: vbi dicitur quod nonem sunt ordines siue gradus in ecclesia dei scilicet. hostiarius. psalmista. lector. exorcista. accolitus subdiaconus. diaconus: presbiter. et episcopus. ergo non sunt tantum septem.
¶ Tertio videtur quod tantum tres sunt ordines quia in primitiua ecclesia non erant nisi tres scilicet diace natus. presbiter. et episcopus. supposito quod episcopatus sit ordo. ergo et nunc tantum debent esse tres. patet oraesuenta: quia ecclesia non potest augere numerum sacramentorum: assumptum patet. quia nichil inuenitur expressum nisi de dictis ordinibus in apostolica doctria: ergo.
Oppositum patet per magistrum libro quar / to dist. 414 per totum vbi ostendit septem tantum esse ordines et christum singulos instituisse et eorum officiis vsum fuisse
¶ Responsio Premitto primo declaratiua preambula. Secundo pona responsiua dicta. Tertio mouepo dubia.
Articulus 1
QUantum ad primum preambulum prim est quod nomen ordo dicitur multipliciter Myno modo dicitur ordo habitudo aliquorumm linter se ordinatorum et sic capit ordinem beatus aug. de ci. dei dicens Ordo est prium dipariumque rerum sua loca tribuens cuique dispositio et in sexto de trini. sic inquit Et habetur li. primo di. 3. ca. 3. hec ei quae arte diuina facta sunt vnitatem quandam inse ostendunt et speciem et ordinem. Secundo capitur vel dicitur ordo: gradus in ordinatorie aliqua ordins primo modo dicti quo modo dimiste ordo est suprior et ille est inferior. et dicitur ordo semper inius respectu alterius vel plurium Nichil ei sibi ipsi ordinem facere potest. Tertio modo accipitur ordo prout est illud quod exterius sensibiliter geritur circa aliud vt in aliquo gradum super alio statu constituatur vt cum alicui tralitur calix cum pane et vino sub prescripta et certa forma verborum vt constituatur in gradum sacerdocii super populum: et sic capiendo ordinem Ordo est facramentum numeratum inter septem sacramenta ecclesiastica et describitur a Magistro libro 4 distin. 24 sir Ordo est signaculum idest sacrum quoddam quo spiri tualis potestas traditur ordinato et officium. quam doque etiam ordo est nomen officii et isto modo dicitur quod psalinistatus est ordo. et sic capit Isidorus vbi supra quandoque est nomen dignitatis et sic capit Isidorus ordinem vbi supra fuit allegatus in secundo principali quod episcopatus est ordo quandoque ordo est nomen specia lis potestatis ac officii sacramentalalis circa corpus christi et tunc est proprie sacramentum condistinctum ceteris sex ecclesie sacramentalis. Secundum premittendum quod licet absolute loquendo quilibet ordo sit sacer (quia quilibet est quod dam sacramentum et sacramentale) tamen anthonmathice id est excellenter tres tantum ordines dicetur sacri scilicet subdiaconatus diaconatus et presbiteratus. Cuius secundum durandum libro quarto distinctrione. et. 4. q. secunda est duplex ratio prima est quia hii tres ordines habent actus suos circa materiam consecratam. subdiaconus enim habet sacravasa tangere. et in eis materiam eucharistie prepara re. diaconus vero habet preparatam in ipsis vasis presbitero offerre. Sacerdos auiem habet eam consecrare. et consecratam immediate tractare.
Articulus 2
¶ Primum dictum capiendo ordinem pro officio vel dignitate nonisunt tantum septem ordines. patet quia non sunt tantum septem: sed multo plura officia ec clesiastica distincta quo ad actus suos. et similiter milto plures quam septem sunt ecclesiastice dignitates distincte. Secundum sub et supra. vt patet de primati papatu patriarchatu. etc
¶ Secundum dictum capiendo ordinem pro veest sacramentum tunc tantum sunt septem ordines scilicet hosttarius lector. exocista accolitus subdiaconus diaconus et presbiter. patet istud per magistrum libro quarto distinctione. 2. 2. quasi per totum decla rat de singulis: et eorum officiis vide ibi
¶ Tertium dictum: christus / singulos ordines supradictos immediate instituit et exemplo monstra uit. patet illud similiter per Magistrum vbi supra et quo ad hoc inducit per singulos ordines dictos
¶ Quartum quod episcopus non est sacramentum ordinis. patet ex dictis tum quia est nomen dignitatis officii. Secundum magistrum distinctione. 2. 4. dicendem sunt et alia que non ordinum sed dignitatum vel officiorum nomina. dignitatis simul et officii nomen est episcopus. idem tecet thomas quarto sententia rum distinctione. 24 et multi alii antiqui¬
¶ Quintum dictum. quilibet ordo de predictis septem ordinibus (vt sic) ordinatur in sacramentun eucharistie. Istud dictum est beati thome libro quarto distinctione. 2. 1. vbi supra et durandi in questione superius dicta quod sic declarat: quia ordo ministrorum ecclesie qui sunt mediatores inter christum et popilum: est ad faciendum vnionem populi cum christo hoc autem maxime fit per sacramentum eucharistio inquo christus realiter continetur et a nobis sumitur: ideo dicitur sacramentum viuens hec autemvnio fit duplici actu scilicet per sacramenti confectionem: et per populi preparationem. Et ad primum scilicet ad sacramenti confectionem seruiunt quatuorm ordines scilicet accolitus subdiaconatus diaco. et sacerdotium. sed diuersimode, quia accolitus habet materiam consecrandam preparare in vasis non sacris. subdiaconus habet eandem disponere in vasis sacris: in quibus fit consecratio. diaconus habet eam conferre sacerdoti consecrandam et sanguinem consecrandum dispensare sacerdos autem habet materiam ipsam consecrare. Ad populi preparationem concurrunt et deseruiunt tres alii ordines. duo deseruiunt impedimentum amonendo. vt hostiarius qui prohibere habet malum hominem et exorcista de monem. Tertius vero preter preparationem homini deseruit bonam dispositionem conferendo quo ad cognitionem veri et dilectionem boniquod fit legen do prophetias etc. et hoc est officium lectoris et sic habetur numerus et sufficientia omnium.
Articulus 3
¶ Utrum vnus ordinum alium necessario presupponat responsio dico primo quod quilibet ordo de necessitate presupponit baptismum. patet quia baptismus est ianun omnium sacramentorum.
¶ Unde si iudeus conuersus et non bapimatus ordinaretur: ipse non reciperet caracterem ordinis nec sacramentum sed esset primo baptim andus postea reordinandus ymmo verius ordinandus quia praenichil factum fuit. patet hoc per decretalem primam. et vltimam de presbitero non baptim aio libio tertio.
¶ Secundo dico quod vnus ordo alium presupponit de necessitate precepti. patet quia peccaret qui primo reciperet sacerdotium siue dyaconatu subdiaconatu etc. ideo sic per saltum promotus prohibetur ab executione fuscepti ordinis: donec suppleatur quod omissum est. vt habetur extra de clerico per saltum promoto.
¶ Tertio dico quod nullus ordinum dictorum alium presupponit de necessitate sacramenti. patet istud ea dem responsione ex capitulo tue littere et in glosavbi illud cictum verius cen / etur: quam oppositum quod lan. dixit. nota quod ibidem in glosa dicitur: quod nullus potest esse episcopus nisi sit sacerdos. vnde laycus purus licet posset quemlibet ordinem de septem predi ctis suscipere seorsum: et sine alio: non tamen posset in episcopum consecrari nisi prius consecraretur in sacerdotem. Sed diceres quid si pretermisso ordine diaconatus vel subdiaconatus: in episcopum ordinaretur respondet glosa eadem quod episcopus est: dimodo presbiter fuerit. sed non potest illum ordinem aliis conferre quem non habet ipse
¶ Secundum dubium: Utrum defectus sexiis vel etatis impediat susceptionem alicuius ordinis predictorum responsio dico primo quod sexus virilis: est de necessitate ordinis cuiuslibet in quolibet susci piente et de necessitate sacrementi. Ita quod mulier nec de facto nec de iure suscipere potest aliquem ordinem predictorum septem quod probatur quia christus hoc sacramentum instituit in viris: et non in mulieribus. non enim legitur quod christus vnquam alicui mulieri quantuncumque sancte / nec etiam matri sue aliquem ordinem contulerit et ideo sicut baptisinus non potest fieri nisi in aquaIta nec ordines conferri possunt nisi sexut virili. hoidem tenet Thomas in a. Distictione. 27. Articulo tertio.
¶ Secundo Dico quod etas discretionis: licet sit de necessitate precepti: tamen de facto potest minoribus annis / sacros ordines recipere etiam infraannos discretionis vt videtur. Istud tenet beaturm Thomas vbi supra dicens: quod pueri et amentes posunt recipere ordines tamen de amentibus videtur magis dubium. Istud conclusio ad ambas partes habetur in glosa extra de clerico per saltum promototue littere super isto infra annos discretionis.
¶ Tertio dico quod ordinatus ante annos discretionis vel statatum tempus est ab executione suprece prti ordinis suspendendus vsque ad etatem legitimam. patet in glosa predicta. Sed diceres nunquid puer qui recipit sacramentum ordinis puta dyaconatus vel suli dyaconatus: cum venerit ad annos discretionis si non vult continere contrahere potest. Respondetur in glossepe dicta: quod non potest. maxime secundum dictum eorum qui tenent quod ordines habent annexum votum continer tie et sic facit ordo quod votum facere non potest: quia in etate tali nullus potest vouere. puta quando no est compos rationis. Ecce habes hic casum in quo aliquis sine voto continentie compellitur et astringitur ad continentiam.
¶ Responsio primo quod quilibet episcopus potest conferre ordines sacros quos habet ipse et etiam menores ordines quos qui habent non dicuntur in sacris constituti propter eos praecise. dico autem nontanter quos ipse suscepit: quia si esset aliquis episcopus qui solum esset sacerdos et nullum alium ordinem haberet (sicut est possibile per dicta in dubio primo) ille non posseconferre nisi sacerdocium et nullum alium ordinem patet istud per lllam glosam frequenter dictam. Sed probatur principale / quia sacerdos quantumcumque malus hereticus vel precisus in forma ecclesie: potest ord nes quos habet conferre: ergo et quilet videtur consequens per simile. antecedens probatur quia ordinati ab hereti. ris postea non reordinantur ergo ab hereticis verum sacramentum receperunt. consequentia nota. antecedens similiter Illud dictum tenent hanibal et durandus libro quarto questione prima
¶ Secundo dico quod soli episcopi possunt sacros dictos ordines conferre de communi consuetudine patet quia ipsis solis est concessa potestas sacros ordim nes conferendi: et non alus presbiteris ex communi rirum ecclesie.
¶ Terti o dico quod videtur michi quod ecclia statuere potest et concedere. quod sacerdos conferret ones ordines alteri quos ipse habet et grgestioaliter quod quilbet conferret ordinem quem habet alteri sine hoc quod episcopus fier et. Ratio me mouens est quia ex sacra scriptira non apparet expresse quod christus instituit quod soli episcepi conferant ordines: ergo videtur michi quod ecclesiordinauit ab episcopis tantum conferri et per consequens pesset aliter slatuere. Item quia non episcopi¬ possunt conferre inferiores ordines: ergo videtur quod ecclesia possit concedere quod etc. cum maiores oppostum non inueniatur in sacra scriptura vt videtur michi.
¶ Quarto dico quod determinatio temporis puta quod in diebus sabbati / et in quatuor temporibus. etc. etiam non est de necessitate sacramenti: sed necessitate precepti: quia scilicet eclesia sic ordinauit patet extrade temporibus ordinationum et qualitate ordinandorum capitulo primo et secundo. et ostenditur in multis aliis capitulis.