Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 1
CIrca distinctionem quadragesima: secundam quadragesimam tertiam et quadragesimam quartam sit / vbi agitur de diuinalo potentia. Querc vtrum per omnipotentiam dei infnitam: aliquod infinitum possit ad extra produci
Quod non quia nec infinitum in magnitudine. nec in multitudine. nec infinitum in vigore. ergo. probatur de singulis. et primo quod nullum infinitum multitudine. quia hic est contradictioquod sit numerus infinito. Item nec magnitudine infinitum. quia nec lineam / nec corpus / nec superficiem. quod non corpus / quia omnem corpus est figuratum. et per consequens sicut implicat contradictio nem esse figuram infinitam. ita contradictio sequitur ad infinitum corpus esse. Eadem ratio est de superficie. Sed quod nec l nea. patet quiaiclauditur vel rerminatur duobus punctis / secundum euclidem. ergo deinde probatur quod non possit prodiici infi nitum in entitate ad extra. quia hoc esset deus. Nec in perfectione eadem ratione nec in potentia actu vel posse / seu vigore propter eandem causam quia quodlibet tale esset deus. ergo videtur quod nullo modo potest produci aliquod infinitum ad extra.
¶ Secundo de ratione cuiuslibet ad extra producti velpr ducibilis: est esse finitum et limitatum. ergo cuilibet ad extra producto repugnat omnis infinitas. / consequentia tenet quia qua ratione sibi conueniret vnus modo infinitatis: ea dem ratione non repugnaret sibi quilibet. sed antecedens est notum ex dictis augusti. sexto de trinitate / vbi agit de vestigio. Item ex libro sapientie / omnia in certo nume¬ ro pondere / et mensura constituisti.
¶ Tertio sequeretur quod deus respectu alicuius producilis ad extra posset se facere impotentem quod est falsum. probatur consequentia. quia si prodiceret infinitum in magnitudine: non posset illius rationis aliquod producere postea. quia one illius rationis inclideretur in illo infinito. ergu.
¶ Oppositum patet quia non includit contradictionem infinitam iuultitudinem esse. et similiter infinitam mag¬ nitudinem. et infinitam intensiue qualitatem. ergo. consequentia bona. antecedens probabitur infra.
¶ Primo ponam pro declaratione terminorum diuisiones et notabilia. secundo ponam conclusiones et correlaria. tertio respondebo ad rationes et mouebo dubia.
Articulus 1
QUantum ad primum de. isto termino omnipotentia aduertendum est quod in isto termino / ly potentia non dicitur pro omni potentia formaliter. vt deus dicatur omnipotens quia habet quamlibet formaliterpotentiam vel quia in eo est formaliter omnis potentia. quia alique per otentie dicunt imperfectionem. vt potentie passiue et quaedam potentiactiue in creaturis / propter iperfectionem annexam et limitationem: non ponuntur in deo formaliter sed vrtualiter. si cut potentia ad currendum vel ad loquendum. etc. Alie ante potetie quae sunt perfectionis simpliciter / vt potentia inteligendi / volendi sunt formaliter in deo sine omni imperfectione consequente huiusmodi potentias in creaturis. Attenditur an omnipotentia respectu possibilis contingentis non necessarii secundum quod dixi superius. vbi de personarum diuinarum equalitate disputabam. videlicet super distinctione. 19 vbi dixi aliquas propositiones / quae ad praesens locum habent. et sunt iste Prima nullum producere ad intracadit sub obio cto omnipotentie communi tribus personis.
¶ Tertia non ideo deus dicitur omnipotens quia possit facere quicquid non implicat contradictionem. ¶ Quarta diuina omni potentia non bene expremitur
¶ Quita aliqualiter potest esse qualiter esse deus per omnipotentiam suam non potest facere immediate Sexta hec consequentia non valet deus non potest peccare ergo est aliqualiter nulllipotens.
¶ Septima: omne factibile et solum tale cadit subomnipotentia quod fieri ab omnipotente / non claudit contradi¬
¶ ctionem. patet quia nihil repugnans fieri ab omnipotem e te est obiectum omnipotentie. et quodlibet aliud sic. Octaua: nullum necesse esse cadit sub obiecto omnipotentie. patet quia tale repugnat fieri / quae pro isti
¶ Prima possibile esse rci possibilis: non sumitur proa diuina omnipotentia. sic scilicet / quod ista res ideo dicatur possibilis: quia a diuina omnipotentia est causabil / probatur pato quod producens non esset / adhuc possibile esset possibile. sicut apparet de effectibus possibilibus in creatoris:. Non enim id eo b potest esse vel fieri ab a (sicut a sorte) quia sortes potest facere b. scilicet potius et conuersoSecunda: ratio possibilitatis rei possibilis: ra dicatur extrincise / scilicet in ratione principii exemplaris et effectiu et finalis sumitur ab omnipotentia diuina / probatur quia nullum possibile potest esse in actu a seipsosed quodlibet incomplexum ens possibile positiuum est a diuina potentia. ergo.
¶ Ex istis sequitur tertia: quod non ideo antichristum esse est possibile: quia deus potest facere ipsum sede conuerso: ideo deus potest facere ipsum esse / quia possibile est ipsum esse. patet ex dictis
¶ Quarta: non ideo est aliquid impossibile esse vel fore / quia a diuina omnipotentia non potest fieri veesse. probatur Nulla impossibilitas rei dependet a diuina omnipotentia. ergo consequentia nota. antecedens probatur. quia si pymaginationem deus non esset impossibile esset deum esse. et tamen ista impossibiliter tas non esset a deo. Ex quo sequitur / quod ideo deus non potest contradictoria simul vera facere. quia hoc ex natura rei est impossibile sede conuerso. Ex qua propositione probatur bene prima premissa apparenter
¶ Quinta: omnipotentia diuina non fecit nec fal cit nec facere potest preteritum fuisse / proprie loquem do. nec futurumifore / ita intelligendo quod sii vel esse possit causa preteritionis rei preterite / vel futuritio nis rei future. probatur quia futurilio rei future non est factibilis. quia secuudum predicta in questione de futuris / deus non potest facere quod futurum sit futurum quia alias futurum posset. incipere esse futurum. Similiter de preteritione / vnde dico quod proprie loquendo de facere: deus non facit preteritum fuisse. sed facit preteritum esse presens. antequam fuit preteritum nec facit futurum fore sed facit futurum esse presens. Que omnia confirmo per hoc quod nullum necessarium vel eternum vel non potens incipere esse de nouo tale quale denominatur esse etc. nullum (inquan) talium / est diuine omnipotentie obiectum.
¶ Sexta conclusio: omne possibile esse: est eque possi bile esse: sicut aliquod possibile esse / est possibile esse patet quia omnem eque disiat a suo opposito. scilicet ab impossibili.
¶ Septima: tanta necessitate est possibilis creatura. quanta est deus infinite potentie. patet quia vtrunque contradictorum claudit contradictionem inesse. vnde ista nulla creatura potest esse / infert istam ergo nulla potentia est vel potest esse. quae pecssit facere / quod aliqua creatura sit. ergo omnipotentia infinita dei non est. quia eet et nullius potens esset ergo sequitur quod creaturam esse possibilem / est sic necesse esse: sicut necesse est dei omnipotentiam infinitam esse / sed dei potentiam infinitam esse / est ita necesse esse / quod a nullo potest dependere esse / nec ab aliquo effectiue. lic ergo et creatu tam esse possibilem.
¶ Octaua alqualiter esse: qualiter esse: non est deum esse: fuit eternaliter et est necesse esse patet quia creaturam possibile esse est / huiuimodi.
¶ est necesse: non est a potentia actiua creatoris probatur quia creaturam non esse deum / est equaliter non esse / qualiter non esse / est necesse esse / et tamen etc. Et hoc de isto termino omni potentia
¶ Secundus terminus est infinitum. qua quanmdoque caditur sincathegorimatice. quandoque cathegorimatice. dicit etiam aliue infinitum in perfectione. et hoc etiam simpliciter / vel secundum genus vel secundum speciem dicitur etiam aliud infinitum entitati ue / vel in vigore / vel inpotentia agendi. et secundum omnes istos modos poterit questio variari. Ideo de emibus istis ponende sunt conclusiones.
Articulus 2
QUantum igitur ad secundum: suppono illud quod in titulo quaestionis supponiti: scilicet quod diuina omnipotentia est simpliciter infinita. hoc ei probatum est supra. Tunc sit primaconclusio ista.
¶ Nullus effectus productus vel producibilis est vel esse potest diuine omnipotentie terminus adequato in probatur: quia si aliquis esset etc. sequeretur quod / ipso producto de us non possit aliud producere: nisi destrueret istum effectum in toto vel in parte. consequens videtur inconueniens quia tunc omnipotentia dei esset exhausta. et probo consequentiam quia ex quo ille effecto adequaret etc. ipse contineret omnes perfectiones produci possibiles. et per consequens nul la produci posset: nisi destructa aliqua vel si non continet ones: sequitur quod non fuit adequatus. quod est contradictio. quia esset adequatus et non adequato.
¶ Correlarium: quod linca imaginabilis perfectionum e producibilium: est infinita in sursum ymaginare / incipiens a non esse simpliciter. patet ex conclusione. alias esset dare supremam possibilem perfectionem / ad extra producibilem. et illa esset adequata diuine omnipotentie. que est respectu possibilium ad extra perfectionum.
¶ Secundum correlarium: impossibile est totam latitudinem producibilium a diuina potentia esse productam.
¶ Tertium qualibet perfectione creata: contigit dare maiorem perfectionem in duplo. 3 in triplo. et sic sinepro portione. patet totum per conclusionem.
¶ Secunda conclusio licet deus per suam infinitam quae potentiam / producere posset aliquod infinite perfectum / in geastne per accidentis non potest producere aliquod infinite perfectionis in grgaesteone
¶ substantie. probatur prima pars quia posset deus producere albe dinem / quae esset iufinite perfecta albedo. licet non esset infinite perfectum accidens. hoc ei non videturincludere contradi ctionem vel impossibile esse
¶ Secunda pars probatur: quia substantia infinite perfectionis inesse substantie: esset simpliciter independens. et deus. sed deus non potest producere ad extra alium deum. etc.
¶ Primum correlarium / hec consequentia non valet: a est infinite perfecta albedo / ergo a est infinite perfecta qualitas quia si esset a albedo infinite perfecta in specie albedinis b. charitas esset perfectior qualitas.
¶ Ex quo vlterius sequitur: quod non quanto aliquid perqu ficitur in sua specie: tanto perficitur in sue speciei gratioepatet ex premissa conclusione.
¶ Tertio sequitur: quod non quanto aliquis plus distat a non gradum sue speciei tanto plus distat a non gradu essendi simpliciter. patet quia albedo infinite per fecta (si foret) infinite distaret a non esse albedinis: non tamen infinite distaret an gradu entitatis. vel per fectionis simpliciter de qua alias videbitur.
¶ Ubi nota quod res absolute exisientes: diuidun tur in sex genera. primum et infimum / est qualitates corporales: secundum est qualitates spirituales tertium est substantie materiales seu potentiales. quartum cmnes substantie naturales seu forme que non sunt sensitiue. quintum omnes anime sensitiue et non intellectiue. sextum est omnes anime. intellectiue et angeli¬
¶ Secundo nota: quod sub quolibet predictorum generum / sunt ponibiles infinite species. quarum nul la est immediata alteri. Infimum enim genus incipit a non esse simpliciter / seu a non gradu perfectionis exclusiue. et terminatur in sursum ad secundum exclusiue. sic quod nulla est suprema species possibilis in primo gratioe / supra quam non sit altera perfectior possibiet nulla est infima in secundo genere infra quam. etc. Secundum vero genus incipit a primo exclusiue. et terminatur ad tertium exclusiue et sic de aliis.
¶ Tertio nota quod quedam est perfectio generis: quedam speciei / quedam indiuidui. Prima vocatur perfectio essentialis. secunda gradus specificus: tertia portio speciei. seu latitudo bonitatis specifice
¶ Correlarium. contigit dare infinitam perfectionem in indiuiduo que tamen est finita specifice. vt patet de infinita albedine
¶ Tertia conclusio esse aliquam speciem infininite perfectam claudit contradictionem. probatur impossibile est supra infinite nobilem colorem / esse perfectiorem colorem. et necesse est quolibet graducoloris. posse esse nobiliorem colorem. quia alioqui dato supremo gradu esset immediatus ad propinquum / vt puta ad lucem. et sic gradus generis colo ris et gradus lucis non essent diuisibiliter. quod est impossibile
¶ Quarta conclusio licet deus producere possit actu infinita: non tamen potest producere infinitum numerum Prima pars probatur. quia ad hoc quod sit actu multuudo infinita / nullum sequitur impossibile. vt videbitur in solutione rationum quibus ali qui ntuntur deducere ad impossibile.
¶ Item quia non est maior impossibilitas / esse infinita distincta in actiquorum vnum non facit camen reliquo vnum nec omnia vnum: quam quod sint infinita distincta essentialiter facientia vnum sed secundum non est impossibile / ymo de facto sunt infinit: talia in quolibet continuo. ergo primum non est impossibile.
¶ Tertio quia si deus crearet vnum angelum / in prima medietate huius hore: et in secunda medi etate secunde medietatis alium / et in tertia tertium continuando per tot em horam. et conseruaret omnes istos angelos simul: infine hore multitudo ac gelorum esset infinita. sed hoc totum est possibile. ergo. Confirmatur quarto: quia si imaginatio phlosophi de eternitate mundi esset vera: tunc infinitihe mines essent preteriti. et per consequens deus / omnes animas illorrum infinitorum hominim praeteritorum conseruasset et de facto essent infinite anime in actuigitur (cum secundum philosophumantecedens foret possibile. et secundum theologos non videatur in cludere repugnantiam mundum fuisse ab eterno licet de facto sit productus in principio) non debet nogari quin deus possit infinitam multitudinem produce re. etc.
¶ Secunda pars conclusionis probatur / q omnis numerus / est alicuius speciei numeri. quaelibet autem species talis numeri est finita. quia est par vel impar. et per vnitatem augeri potest / ergo cum pavel impar sit propria passio numeri / et implicet passionem remoueri a subiecto proprio / in secundo mode per scilicum sequitur quod deus non potest facere numerum qui non sit par vel impar / et vniuersaliter deus non potest facere quod propositio per se in secudo modosit alsa / sic scilicet quod subiectum possit stare / sub opposito predicati. de hoc vide thomam anglicum in quolibetis. q. 13. Utrum deus possit in propositione per se insecundo modo / facere subiectum sub opposito praedicati. vbi soluit rationes et auctoritates aristotelis. vide ibi
¶ Ex conclusione infero contra opinionem cuiusdam do ctoris. quod deus non praetifacere quod implicat contradictiounem. ¶ Quinta conclusio: licet deus posset facerein finitum corpus. non tamen potest facere infinitanfiguram.
¶ Prima pars probatur / quia sicut deus potest facere infinitas animas vel angelos / ita potest facere infinitos lapides pedalis quantitatis / et illos continuare. quod si faceret: totum illud corpus compositum ex istis lapidibus pedalibus infinitis: esset infinitum. ergo.
¶ Secunda pars probatur / quia implicat contradictionem. quod aliqua spera sit infinita / vel ali quis triangulus. et sic de qualibet figura. ergo patet per descriptionem figure cuiuscunquam date. quia spera est figura / cuius linee ducte a centro ad circum ferentiam sunt equales. ergo.
¶ Prrelarium quod non omnis magmitudo mobilis possibilis / vel non omne corpus possibile esse / est possibile figura ri. patet per secundam partem conclusionis.
¶ Secundum quod non quelibet recta linea possibibilis / est terminabilis / patet de linea recta infinita
¶ Sexta conclusio deus potest facere qualitatem. intensiue infinitam in sua specie probatur / quia faciat deus
¶ in prima medietate huius hore / charitatem alicutus cer te intentionis. et in medietate residui faciat equalem / et sic consequenter per totam horam continue actionem suam velocitando. et secundum partes proportionabiles hore / infinitas graduales portiones equales producendo (quod totum est possibile tunc infine hore / est producta charitas in finita intensiue. Similiter potest facere de qualibet alia forma intensibili et remissibili.
¶ Ex quo sequitur quod licet deus possit efficere ifinitam intensiue dilectionem / vel cognitionem alicuius. in mentevnon tamen potest producere vel extra causare / dilectionem vecognitionem infinite perfectam simpliciter.
¶ Secunda probatur quia sola sua (sci. dei cognitio) vna cognoscit se / et alia. est infinite perfecta cognitio / et sua dilectio que est ipse est sola perfecta infinite
¶ Secundo si foret aliquod corpus grauitatis infinite intensiue rillud descenderet subito. patet quia sibi nichil resisteret nec extrincisc nec intrincise. quia infinite grauitati nihil potest resistere / finite existens resistentie
¶ Teptima conclusio non est productio alicuius et fecto tam minimi / quin ex illa argui possit infinitas primi principii. probatur quia ex qualibet tali / possumus arguere independentiamrgo. Octaua conclusio. Non est possibilis aliqua creatura tam suprema: quin tantum distet a deo: sicut ima etilo quor de distantia que attenditur: penes proportionem geometricam. Probatur quia semper vtra que distaret infinite
¶ Nona conclusio. a diuina omnipotentia non potesti produci ad extra: aliquod infinitum simplici ter in perfectione. vel in potentia actiua. nec infinitum in entitate. Probatur quia omne tale perfectum aliquo istorum modorum dictorum: haberet independenter esse. sed implicat contradictionem / secundum fidem. quod aliquid extra productum / sit independens a deo. ergo
¶ Item quodlibet infinite perfectum vel infinite ens / vel infinite potens / esset deus. ergo nullum tale potest. etc.
¶ Correlarium: licet creature sit communicablis omniscientia: non tamen potest creature communicari omnipotentia. Prima pars patet per magi strum libro. 3 di. 14. qui dicit animam christi scire. omnia que deus scit / Secunda pars patetietiam ex conclusione / quia anima christi est creatura / et dependet a deo. vt patet / et sic non est omnipotens.
Articulus 3
QUantum ad tertium articulum patet quid dicendum. ad primam rationem principalem ex conclusionibus Non enim sequitur. deus non potest fal cere numerum infinitum in actu ergo non potest facere multitudinem.
¶ Et similiter non sequitur. non potest facere speram / vel figuram infinitam / ergo nec corpus. Sed quod dicitur de linea quod est clausa punctis / dicendum quod verum est / de linea finita
¶ Ad secundam patet. per nonam conclusionem eo enim ipso quod est creatura / deficit aliqua perfectioet dicitur limitata / dato etiam quod sit aliquo modo infinita / quia tamen infinita multitudo / et infinita magnitudo / et similiter forma intensiue infinita / est limitata / Ideo sequitur quod non est simpliciter infinita / pehoc etiam patet aliquo modo ad tertiam partem primi argumenti. et ad idem. per secundam et tertiam conclusiones cum suis declarationibus
¶ Prima non qualibet magnitudine data: vel dabilir deus potest facere magnitudinem maiorem. ¶ Probatur. quia non potest facere magnitudine infinita maiorem.
¶ Secunda qualibet magnitudine finita. vel infinita creata. deus potest facere aliam finitam vel infinitam.
¶ Ex quibus sequitur / quod deus posset fal cere vnum corpus actu infinitum in magnitudine: quo (licet non posset facere maius) posset tamen falcere aliud infinitum: vel sicut sibi placeret.
¶ Diceres contra. illud corpus infinitum occuparet omnem locum possibilem. ergo aliud non posset habere locum.
¶ Dico quod deus posset illud aliud corpus: siue esset infinitum siue esset finitum / ponere in eodem loco cum priore) Tertia propositio de multitudine: quod non quaque libet multitudine data vel dabili: deus potest facere maiorem: que contineat plures vnitates: patet quia infinita multitudo est dabilis secundum dicta. et cumnulla potest esse multitudo que contineat plures vni tates quam infinita. quia continet infinitas sequitur etc. ¶ Quarta conclusio. quod qualibet multitudine finita vel infinita data contingit dare aliam multitudinem finitam vel infinitam.
¶ Ex hiis patet ad argumentum Ex hoc a ppatet quod non bene dixit: qui ponit (Scilicet paulus de deruisio) primo libro. q. 2. d. 412. dubio tertio. secundi articuli. quod si deus causaret aliquam aquam infinitam: non posset vltra causare aliam aquam. dico qu ymo: quia nulla repugnantia est. non ex parte dei. nec aque. quia certum est quod si corrumperet vel annichilaret istam: quod posset postea producere aliam infinitam et non necessario produceret eandem quam pnus: ergo et nunc ita conseruare potest aliam. et ponere cum illa: et secundam: et tertiam: et infinitas. ergo etc. Rimum dubium: numquid si fore) aliquod corpus infinitum ipsum posset moueri localiter
¶ Oppositum: quia mobile est propria passio corporis. ergo per conclusionem quartam. et eius correlarium: deus non potest etc.
¶ Ad istud dubium: dico primo: quod si aliquod corpus infinitum esset. posset moueri localiter giratiue. vel circulariter.
¶ Probatur quia si esset corpus co lumnaris figure infinitum secundum longitudinem non videretur: quin posset illud girare vel voluere: si cut mouetur celum: vel axis rote
¶ quaque infinitum: secundum cmnem dimensionem: tale corpus non posset moueri motu recto. sed circul ri.
¶ Probatur: quia si per ymaginationem suprema spera: versus conuexum esset infinita) esset corpus dicto modo infinitum et tamen non obstante istoadhuc in quolibet instanti: posset esse respectus: cuiuslibet partis in illius concauo: alius et alius ad partes terre.
¶ Itemlaristoteles non demonstrauit quod celum vltimum sit finitum. et tamen mouetur motu circulari
¶ Sed diceres: si celum esset infinitum. non esset spericum: nec circulare: ergo non moueretur circuariter
¶ Item nec esset centrum: circa quod moueretur corpus. dato quod esset omnibus modis infinitum Ad primam dico negando primam consequentiam certum est enim quod ostium modo in proprio car dine suo meuetur circulariter. et tamen non est figu. ra circularis.
¶ Ad secundam dico cum gregorio ibro primo. d. 43 et. 44. q. vltima. articulo. 3. quod deus posset fingere centrum vbicumque vellet: et illud corpus circa illud centrum moueretur. simile est deilancea cui potes figere clauum in quacunque parte volueris. et circa illum clauum mouere: Multo plura didia mouet ibi. et soluit: que gratia breuitatis omitto. vide ibi
¶ Ecundum dubium: numquid si esset linea. vel corpus: columnare infinitum. versus ambo extrema secundum longum: et deus in vna parte substraheret illi corpori longitudinem pedalem: deus posset postea illud corpus continuare: vel istas partes infinitas remanentes per surreptionem illius pedalis longitudinis: diuisas reiungere.
¶ Respondet paulus et dicit: vbi prius dubio primo secundi dicti: quod non. Sed videtur michi quod sic quia non video quare non posset. ymo infinitas partes finitas: potest deus annichilare: et semper postea per tes taliter diuisas in extremis: siue extremitatibus finitis: vnire. quia non repugnat infinitum: secundun illud quod est finitum moueri.
¶ Ertium dubium est contra conclu siones. Tertiam. quartam. quintam. et sextam. Propter rationes multorum doctorum tenentium contradictorias: vnIde monachus libro secundo. q. sexta. tenet oppositum dictorum: in dictis conclusionibus. ¶ Item iohannes de poliaco. quarto quolibeto. q. vltima.
¶ Item brauardinus. libro primo. capitulo primo. parte. 4o. Et quamplures alii faciunt ratio nes multas: ideo pro earum solutione. Nota quod mul ti fundantur in hoc: quia sequeretur quod totum non esset maius sua parte. vel vnum infinitum esset maius a lio. et sequeretur specialiter ex sexta conclusione: quod infinita forma intensiue: ageret in instanti. et per cosequens: ita cito sicut deus. idcirco secundum gregorium de arimino vbi supra articulo secundo: Ad uerte quod aliquid dicitur totum respectu alterius dupliciter. Uno modo quia continet tanta vel tot secundum numerum quantum aliud. et cum hoc plura. et isto modo multuudo senarii: est totumrespectu quaternarim et sic nulla multitudo infinita: est totum respectu a terius multitudinis infinite: Alio modo dicitur aliquid totum improprie quia continet tot et tanta quot et reliquum: et cum hoc continet aliqua que non continet aliud. (verbi gratia) infinite multitudini si addantur quattuor vnitates: illud aggregatum dicitur totum isto moco respectu multitudinis: que fuit an te additionem quattuor vnitatum: et sic vnum infinitum potest dici totum respectu alterius et alterun pars.