Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 1
CIrca distinctionem. xvi. xvii. et xviii. Quero vtrum sit euidente probabile: quod anima intellectiui sit forma substantialis hominis
Quod non. quia euidenter est pro babile in lumine naturali: aliquam esse formam substantialem in ha mine: que non est anima intellectiua ergo. consequentia est nota quia si cum hoc an ma esset forma substantialis: due vel plures essent forme substantiales in eodem homine: quod videtur falsum et antecedens probabitur inferius
¶ Secundo animam esse est sola fide creditum: erigo consequentia nota: quia que sola fide tenemus. non possumus euidenter probare in lumine naturali. Probatur antecedens quia si non. sequitur quod possumus cognoscere euidenter animam esse creatam a deo. quod est falsum. vel ipsam esse eductam de potentia materie. et hoc est falsum. vel fuisse sine initiosui esse / quod similiter videtur falsum.: ergo ipsam est se formam corporis est sola fide creditum.
¶ Tertio si sic. verisimiliter est / quod excellentes philosophi (vt Aristoteles) cognouissent hoc / et eius conmentator auerroys: consequentia nota: cum isti preceteris / magis prediti fuerint naturali lumine: Sed ipsi hoc non viderunt. immo commentator ex intentione philosophi et sua: conatur oppositum demonstrare tertio de anima commento quinto
¶ Oppositum quia tunc sequens rationem na turalem puram: haberet concedere formam perfectissimam hominis. / esse eiusdem generis propiqui cumanima bruti: et non esse impossibile / dare animal bri tum / nobilius homine. quod est falsum. Probatur consequentia quia nullius generis potest dari suprema species possibilis / nec possunt dari due absolute equales. ergo possibilis esset forma perfectior qua cunque data eiusdem generis propinqui: et hoc per generationem.
¶ Primus articulus / vtrum plures forme substantiales sint in eodem homine. ¶ Secundus de principali quesito. ¶ Tertius an equeprobabile sit animam intellectiuam esse formam ho minis.: sicut quod anima sensitiua est forma leonis. Primus articulus.
Articulus 1
QUantum ad primum dimissis opnionibus diuersis: sit prima suppositio ¶ Anima intellectiva est forma substantialis hominis. Patet per decretale: in clementinis extra de summa trinita te et fi. catho.
¶ Item patet per articulum parrhisiensi: primum inter antiquos cap. octa uo / qui est quod intellectus non est forma hominis nisi si cut nauta nauis: nec est perfectio essentialis homins error. Adem dicitur articulo primo decimi capituli Secunda suppositio: humana natura in christo est similis in specie vel differentia primcipali specificaet eiusdem speciei cum naturis aliorum hominum. Patet: quia christus vere fuit homo. et veraciter formam serui accepit. Patet per dama. in pluribus locis libri tertii
¶ Tertia corpus christi fuit idem numero viuum et mortuum: quia non assumpsit aliud corpus in mor¬ te nec corrumpebatur corpus iam mortuum in anime remotione: sed idem corpus numero quod assumpsit nunquam dimisit.
¶ Conclusio prima. anima / vt intellectiua / muli tiplicatur secundum multiplicitatem hominum. Patet quia oppositum est error commentatoris ponemtis vnum intellectum in omnibus. quod est contra fidem: et est damnatum pisiis. vt patet articulo sexto capitulo octauo quo dicitur quod intellectus est vnus nu¬
¶ Secunda conclusio / quod in nullo homine sunt pulres anime informantes. Probatur quia tunc homo. esset compositus ex animali et anima intellectiua quod est falsum. consequentia nota. falsitas consequentis probatur: quia tunc christus non solum assumpsisset hominem sed etiam pecus vel brutum: quia tunc vtique illud anital brutum esset seu pecus: sed hoc est error reprobatus per Augustinum. 83. q. q. gosi enim (inquit Augustinus) christus assumpsisset a numam irrationalem: vtique assumpsisset beluam seu pexus: Item patet dicta conclusio per Augu. in ecclesiasticis dogmatibus. capitulo. xv. Neque duas animas dicimus in homine vno (sicut Iacobus hereticus et alii. sprorum scribunt) vnam animalem quae animetur corpus et immixta sit sanguini et aliam spiritualem que rationem ministrat: sed dicimus vnam esse eandemque que sua societate viuificat corpus et semetipsam in sua ratione disponat. habens liberum arbitrium et cetera.
¶ Ex quo infero quod vna et eademest anima vegetatiuas / sensitiua: et intellectiua in homine. Patet ex prima suppositione et secunda conclusione.
¶ Et confirmatur p Damascenum lib. ii cap. xiii. anima (iquit) rationalis vegetatiua augmentatiua est. organico ei vtitur corpore et eo est vite et sensus tributiua. Item Aug. x. supe Gen. ea. xii. anima rationalis non solum praebet carni animalem vitam: verum et secundum ipsam carnem aliquid concupiscit: et sic patet conclusio simul et correlarium etc.
¶ Tertia conclusio in quolibet homine sunt plures forme substantiales non tamen per quamlibet est homo seu animatum: sed alia est forma ossis: alia san guinis. probatur in christo homine fuerunt et de factosunt plures forme substantiales ergo in quolibet alio homine. consequentia patet. ex suppositione secunda / antecedens probatur in triduo mortis: corpus christi non fuit sine forma substantis li / et fuit sine anima informante: quia anima fuit se pacata: ergo alia fuit forma in corpere christi quam anima: et nulla fuit generata de nouo in anime christi sepratione nec corrupta in eiusdem remotione: alioquin non fuisset idem corpus numero antem mortem: et in morte et post / quod est contra ter. supposi. Sed eadem est nunc anima quae fuit tipsne mortis christi. Et per consequens plures sunt in christo forme substantiales. Consequentia patet etiam ex prima suppostione.
¶ Similiter sanguis christi non fuit sine forma substantiali quando decurrebat in terram. et tamen non informa baturlanima intellectiua: quando iam erat extra corpus. et amen non accepit no. formam: quando cepit esse extra corpus: quia tunc non fuisset idem sanguis christi in numero et specie in corpore. et extracorpus. quod totum est salsum: nec sanguis iste fuit materia sine omni foro ma substantiali pari ratione. ergo. ¶ Secundo glo. super illud psalmus. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem dicit. fuisse enim caro chrini corrupta nisi speciali dono fuisset seruata quero quid intelligitur per corruptionem / non potest dicit alteratio. quia illud corpus bene fuit alteratum. et go oportet quod intelligatur omne corruptione substantia li: aut ergo in cruce dimisso spiritu / mansit sola materia cum accidentibus / Sed quid mirum: quod ista materia non fuit corrupta: cum sit incorruptibilis abagente naturali: aut fuit noua forma introducta et habetur contra tertiam suppositionem. Item quomodo potest panis / virtute consecrationis in corpo ris substantiam transsubstantiari id est in solam materiam: et vinum in sanguinem: cum tamen materia praetise capta non sit caro nec sanguis.
¶ Item quare ymum potius transsubstantietur in sanguinem quam in carnem: vel econuerso: si videlicet conuersio est tantum in materiam vel fuisset tantum in materiam in tempore mortis christi / petrus consecrasset: non videtur ratio. Item mirabile videtur quod in instanti mortis suspensi alicilius in aere: generentur tot forme substantiales: puta alia ossis alia nerui / alia sanguis / alia carnis / alia medulle et sic de aliis. neque a quo gener ante qui sit ante virtutis vt omnes tales possit in instanti prodicere. Non enim ab aere fiunt / nec a celo distante: nec a deo fiunt miraculose. ergo oportet dicere quam prefuerunt cum anima / Sed nunquid cum dens anima lis euelliter et sanguis continue exit de foramine: continue aer generat formam substantialem in exitu: in sanguine: videtur quod non. relinquitur ergo cum sanguis exiens non sit precise materia cum accidentibus: quod prefuit in ipsa forma substantialis / alia preter animam.
¶ Danc conclusionem tenet magister hugolinus ordinis heremitarum. Concordat doctor solemnis quolibetoxii. que. x. Item paulus de perusio libro secundo questione octaua quia homo non dicitur compositus ex anima et materia sed ex anima et corpore organico / quod non dicitur corpus or ganicum propter sola accedentia in materia. Deus est fecit corpus hominis de limo terre vt dicitur Gen. pri. certum est autem quod non fecit massam illam de limo / nec animam: ergo formauit quoddam compositum quod fuit probandum.
¶ Ex ista conclusione infero correla. prim. quod non quilibet homo est eiusdem speciei contiguitionis diferentiam specificam excludentis simpliciter a principio vsque ad finem: Probatur / quia forme alique substantiales humorum neruorum et ce tera cum maioritate et excellentia quadam sunt in ipso homine perfecto que non sunt in ipso puero vel decrepito.
¶ Secundo quod non quilibet duo homines sunt eiusdem speciei. excludentis quamlibet differentiam substantialem altius et altius grado eiusdem perfectionis seu nobilitatis. Patet quia puer et vir / ethiops et anglicus habent neruos et ossa: continentes maloritatem plurium humorum cum differentia substantiali.
¶ Tertio capiendo idem specie pro principaliparte indiuidui contigui: sic omnes homines sunt eiusdem speciei specialissime. Patet propter identi tatem specificam omnium animarum intellectiuarum Quarto. omne idem specie per prius in nobis causaliter dicitur de animabus quam de hominibus et deo falsa est opinio que ponit quod partes non sunt in specie. Patet ex precedenti correlario immediate satis clare.
¶ Quinto quod homo non est perfectioris speciei quam anima intellectiua. Patet aliqualiter ex duobus immediate premissis. Et confirmatur quia quicquid est perfectionis in genere sensitiuo corporalium substantiarum / anima multo nobiliori modo continet: et per fectiori.
¶ Sexto quod homo non addit super animam perfectionem / indiuisibiliter distantem / a non gradum perfectionis simpliciter id est materiam primam solam. Patet ex predictis cum corpus non sit sola materia im mo continet multos actus substantiales.
¶ Contra tertiam conclusionem arguit quidam doctor modernus. primo quod sequeretur quod homo non esset aliquid per se / consequentia probatur: quia ex duobus entibus in actu / non fit aliquid per se vnum substantialiter.
¶ Secundo quia esset vna generatio sine corru tione quod videtur inconueniens saltem in brutis consequentia nota est / quia ante aduentum anime ed sunt forme substantiales: et ille remanent igitur.
¶ Confirmatur quia tunc concesso quod generatio fieret sinecorruptione: generatio solum esset alteratio. quia maneret idem subiectum secundum nomen et diffusionem substantialiter: sed illud est inconueniens.
¶ Ad ista respondet hugolinus. Ad primam nego consequentiam quia licet homo sit indiuiduum vnum contiguum: tamen partes se habent vt forma et materia vel forma substantialis. anima enim informat compositum cuius pars per se est materia. Et hoc sufficit.
¶ se sine corruptione et econuerso corruptio sine gene ratione. etiam in brutis. sed philosophus intelligit dictum suum de simplicibus elementis.
¶ Ad confirmationem negat consequentiam et dicit quod si graestiationis substantialis tiffinitom totalis est sentialiter dicebatur et modo non dicitur: quod tunc est vera corruptio. et vbi nunc dicitur: et prius nonest vera generatio: sed nullum illorum contingit in sola alteratione: ergo negandum est assumptum in probatione consequentie / videlicet quod si fieret generatio sine corruptione maneret idem subiectum secundum nomen etc.
¶ Contra secundam conclusionem arguit hibernicus tripliciter. vide rationes et solutiones in littera hugolini libro secundo distinctione de cimasexta questione prima. de quo vide etiam Gregorium in secundo super eandem distinctionem que stione secunda qui tamen fuit alterius opinionis. Et sic finit primus articulus.
Articulus 2
¶ Cuilibet homini vtenti ratio ne est euidenter probabile quod habet corpus. cui principium viuendi et sentiendi vni tur non solum vt motor. prima pars scilicet quod probabile sit quod habet corpus. patet quia ex passione et motu et ex multis est euidens: quod homo habet corpus. quia loquitur et anbulat etc. Secunda pars patet: quia ex corpore mortuo simillimo ipsi viuo euidens est quod corpus non est principium viuendi in ipso viuo. ergo sibi vnitum est principium etc. Sed tertia pars / scilicet quod non solum vnitur illud principium corpori vt motor: probatur. quia si sic tunc ille motor non plus videret in vna parte et auliret plus in vna quam in alia. probatur consequentia: quia ille motor. que esset vita / eque presens esset secundum se et quod libet sui cuilibet parti et secundum se et in selem eque visiuus. sensi tiuus. et auditiuus. et sic non indiget officiali organo Secundo ex alteratione corporis vel lesione / cui vnitur motor / prec ise vt motor et non vt forma. nunquam motor cruciatur. vel delectatur: hoc apparet in hominibus. quia ex alteratione nauis nauta non patitur etc sed experimur quod ex alteratione corporis delectamur e dolemus igitur. Item tertio si vniretur praecise vt motor posse a parte illa corporis vbi est lesio motor ille recedere et postea redire si placeret sibi. sed vita non potest recedere ab aliqua parte corporis: et post lesionem iterum redire. sicut placet igitur.
¶ Secunda conclusio Cuilibet homini vtenti ratione: est euidens euidentia intrinseca quod ipse viuit. sa pit. discernit. intelligit. cogitat. et libere vult / et ceteras operationes solius principii intellectiui in se esse cognoscit. patet quia quilibet potest ratiocinari de his que non cadunt sub sensu. cuiusmodi sunt proportio nes numerorum et similia.
¶ Tertia conclusio Cuilibet vtenti ratione cui est euidens quod sentit et intelligit etiam est conuincibile et euidenter probabile quod eodem principio sentit et intelligit: probatur non est magis euidens quod idem sit principium intelligendi et reminiscendi quam quod sit idem primcipium sentiendi et intelligendi: sed primum est euidens cuilibet ergo secundum. probatur maior: quia sic experior quod per idem principium audio hanoc vocem deus creat et significatum eius intelligo et ei assentio. Sicut experior quod ter idem principium intellexi illudsignificatum et recordor me intellexisse et assentiisse. Item euidens est michi quod idem principium videt in me hoc a esse totum et hoc b esse partem et quod assentit huic. omne totum est maius sua parte et huic conclusioni: ergo a est maius b hoc enim experior euidenter in me. Item magis est midi euidens et conuincibile ratione euidenti / quod tu intelligas et assentias per idem principium: quam quod equus per vnam animam sentiat et delectetur et timeat. vel eti am hinniat. sed secundum videtur euidens ergo primum Quarta conclusio Simpliciter est euidens et efficaoi ratione probabile naturali: quod principium viu endi / sentiendi / et intelligendi: est in nobis vt formaseu pars essentialis. et non precise vt motor. patet ex dictis in tertia parte prime conclusionis huius articuli et ex predictis conclusionibus: et confirmatur ratione sic. uilibet vtens ratione / experiri potest euidenter. quod dicernit. intelligit et sentit etc. et esse naturalirone conuinci bile: quod homo per nullam rem (que non est ipse vel ali quid eius intrinsece substantialiter vel essentialiter) est per se sensitiuus. vel discernens experimentaliter quia viuens ergo conclusio vera. consequentia nota. prima pars antedentis est conclisio secunda. probatur secunda pars antecedentis (quamuis conmuniter sit concessa) per experientiam enim patet. quia si a res est discernens se viuere seu cognoscere et b nec est a. nec aliquid eius essentiale: quo modo experitur seviuere per b plus quam lapis se viuere experitur si vita et lapis essent simul in eodem loco proprio Item propatur eadem pars secunda. quia si non: tunc possibile esset hanc consequentiam non valere: experior me viuere go sum vita: vel ergo vita est essentia mea. quod appare tfalsum.
Articulus 3
In tertio articulo videndum est vtrum sit eque conuincibile in lumine naturaturali quod anima intellectiua sit forma hominis: sicut est probabile et conuincibile quod anima sensitiua sit forma substantialis leonis de quo sit prima conclusio.
¶ Eque probabile est et conuinci potest quod leo sic. habeat in se principium / sentiendi et viuendi intrinsece sicut quod leo sentiat vel viuat. probatur quia per quancunque experientiam probatur secundum. probari potest per eandem et prim. vnde nihil nosti quod leo viuit: nisi ex operibus et sensationibus. Item patet quod impossibile est ipsum viuere nisi sit vita: vel nisi habeat vitam sibi vnitam: sed non olum fide tenetur quod leo viuit et sentit ymo secundum philosophiam est conuincibile: ergo secunda conclusio.
¶ Secunda conclusio Quod vtenti ratione euidem lius est quod ipse viuat / sentit / quandoque timet quando que delectatur quam probabile sit viatori quod leo viuat sentiat et cetera probatur: quia in ista euidentia intrinseca est simpliciter impossibile michi apparere / quod vt o et tamen quod non viuam: sed improbabilitate secundi non est simpliciter impossibile ergo etc.
¶ Tertia conclusio Cuilibet vtenti ratione est eui lens euidentia reducibili ad prim principium quod vel ipse est vita. vel habet principium viuendi Sequitur ista ex duabus premissis proximis cum probationibus. ¶ Quarta conclusio Cuilibet homini vtenti ra¬
¶ ione / est euidenter probabile euidentia intrinseca quod vsi ipse non est vita secundum corpus / seu principi um viuendi quod secundum aliam partem essentie sue est vita seu viuendi principium. patet per primam conclusionem huius articuli et per secundam.
¶ Ex quibus sequitur responsio ad articulum p eque vel magis est ratione naturali conuincibile cuilibet vtenti ratione. quod anima intellectiua est eius forma substantialis quam anima sensitiua / sit forma substantialis leonis patet ex secunda conclusione huius articuli tuncta quarta articuli immediate praecedentis et ex dictis aliis superius.
¶ Ad rationes principales Ad primem patet quod oncludit verum secundum quod visum est in primo articulo huius questionis. Ad secundam negatur antecedens ad probationem dico quod dato quod non sit euidenter con¬ uincibile: animam esse creatam: est tamen persuasibili vel potest aliter fingi de eius introductione multis modis Ulterius dico quod non sequitur non est euidens animam introduci per creationem vel alio modo ergo non est euidens ipsam esse formam corporis substantialem: sicut non sequitur non est michi euidens qualiter incepisti esse hic ergo est michi euidens q es hic. et ideo dato quod sola fide tenetur quod anima creatur et creando infunditur. non tamen oportet propter hoc quod ipsam esse in corpore tanquam formam inherentem sit sola fide creditum.
¶ Ad tertiam dico quod videtur quod aristoteles hoc sensit quamuis commentator dicat oppositum. dicit eni in primo de anima: quod anima est actus corporis organici: sed actus corporis est forma corporis. Item prala est qua viuimus sentimus et intelligimus: dicit e quod sicut simpliciter figura corporis est communis ad omnes figuras: sic anima est communis ad omnes operationes. vt habetur ex secundo de anima et a damasceno libro secundo. capitulo decimotertio dicente anima rationalis vegetatiua et augmentatiua est: organi co enim vtitur corpore: et ei est vite et sensus tributiua. Et sic est finis.