Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 1
CIrca distinctionem quadra gesimamquintam et consequenter vbi magister agit: de voluntate diuina. Quero vtrum velle dei ad extra causatiuum. sit ab aliquo mpedibile.
Quod sic quia non omne volitum ad extra fit: ergo consequentia nota. ¶ Probatur antecedens per illud luce. decimotertio. quotiens volui congre¬ ¶ gare filios tuos etc. et noluisti. ¶ Item ad thimo. prima: secundo capitulo. qui vult omnes homines saluos fieri scilicet deus. et non erit: ergo.
¶ Secundo non omne quod diuinum velle vult non esse non est nec omne quod vult non fore: non est nec erit ergo consequentia nota: antecedens patet de masis culpe que sunt et erunt: et tamen deus vult ea non esse. et non fore: Probatur quia precipit nefiant: ergo. vult quod non fiant.
¶ Tertio stat diuinum velle esse quod sortes libere velit: et sortem posse non velle: ponatur ergo in esse ergo sortes non libere vult permo nichil vult. et tamen diuinum velle est: quod sortes velit.
Articulus 1
QUantum ad primum articulum: Primo pro declararione huius complexi. velle dei. Primo supponendum est. quod licet diuinum velle: siue voluntas di2 uina: in se sit simplex: et vnica: et indisti cta: tamen secundum denominationes extrinsecas: multipliciter dicitur propter quod multe voluntates dicuntur: iuxta illud psalmiste: Exquisita in omper nes voluntates eius.
¶ Dicitur autem diuinum velle quandoque vel le beneplaciti. quandoque velle preceptiuum. quandoque velle executorium. quandoque velle permissiuum. l Uelle beneplaciti. est deus volens et significat eternum beneplacitum. Et potest diuidi in velle simplicis complacentie. vel simplicis volitionis. quo omnia opera sua sibi placent. quo modo dicitur in psalmo: Tetabitur dominus in omnibus operibus suis. Et in velle prosecutionis. quod prius execut¬
¶ uum vocaui. seu fuge. vel volitionis opposite. Et dico diuidi diuinum velle. secundum modum protestatum in supposito: non quod realiter diuidatur. quia est vna e indiuidua super simplex essentia: que deus est.
¶ Secundo sciendum quod velle preceptiuum (quid vocatur a quibusdam velle signi) subdiuiditur. secundum quod diuisa sunt signa diuini beneplaciti. Quedam i sunt signa benplaciti primo modo dicti. scilicet volunta lis simplicis complacentie. cuiusmodi sunt precepta. consilia: prohibitiones etc. Quedam sunt signa velle efficacis: et executorii seu prosecutionis: sicut operationes et permissiones malorum. que sunt signa fuge: Sed differenter ista sunt signa. quia opera¬ tio est signum affirma: iuum p osecutionis: sed permissio negatiuum signum fuge: quod enim deus permittit tantum: nec nult nec vult sed non vult (pro vt 7. non vult. non est vna dictio sed due) et isto modo loquitur augustinus: enchiridion capitulo centesime quarto. non fit aliquid nisi omnipotens fieri velit vel sinendo vt fiat: vel ipsa faciendo: Etiam infracapitulo centesimonono. etc.
Tertio sciendum: quod aliud est quandoque illud quod deus vult: velle precepti. et aliud propter quia vult. sicut aliud fuit quod precepit habrahe scilicet immolatio filii: et aliud propter quod precepit: Et lta quandoque est de prohibitione: et idem de consilio. Quarto notade hoc quod in questione dicitur: velle dei esse impedibile: quia hoc potest ymagina ri: vel quia deus vult aliquid esse vel fieri et non est neo fit. vel quia non vult fieri vel vult aliquid non fieri et tamen fit: vel quia vult aliter quam fit vel quia non vult vel vult non taliter fieri et taliter fit: tam respectu complexo rum. quam respectu incomplexorumomnibus hiis modis diuinum velle potest ymaginari impediri
¶ Prima propositio Non semper quod deus vult voluntate signi: vult voluntate beneplaciti: que vocatur simplex complacentia. Patet quia precepit vsa ac immolationem: et tamen non placuit libi eius immolatio preceptum autem nunc voco signum. vel voluntatem signi: et eius obiectum accipio. illud quod precipitur: et non illud propter quod precipitur.
¶ Secunda: deus aliquando voluntate signivult solum illud propter quod aliquid precipitur: et non vult illud. quod praecipit: sic intelligo. quod deus quandoque habet velle preceptiuum: vel quod quandoque precipit aliquid: et illud preceptum. non est signum bene placiti diuini. quod illud fiat quod precipitur: sed solum est signum quia placet ei illud propter quod precipitur. Patet de precepto facto Abrahe: de immolatione filii. que tamen deo fieri non placuit. sed manifestatio obedientie ipsius: in hoc volendo facere: quod preceptum erat: deo placuit. Item patet de ceco illuminato. cui precepit iesus: vt nemini diceret. et tamen clamando. et dicendo: non peccauit: secundum quod dicit magister. sed illud fuit factum ad stumifinem: quod non appetamus laudem hominum pro pter bona facta nostra.
¶ Tertia non omne quod est volitum volun tate signi: est volitum voluntate efficaci. vel executoria. patet quia quicquid deus precipit: hoc vult voluntate signi: iuxta predicta. et tamen non omne tale efficit. vel exequitur.
¶ Quarta deus multa dicitur velle permissiue que tamen non potest velle. voluntate precepti. nec voluntate efficaci. patet de malis culpe. Ubi nota. q quando velle dei accipitur pro beneplacito executorio: tunc proprie est causa efficiens: quando autem accipitur pro permittere esse: vel fieri: in hac permissione multiplex est differentia: Nam quandoque deus per mittit creaturam sic operari. et voluntate simplicis complacentie: non complacet in illo sic velle opera ri. nichilominus est causa partialis rei sic effecte: quandoque permittit creaturam sic operari et cum hoc simplici complacentia complacet. Exemplum primi: voluntatem odire proximum: exemplum secundi. ignem calefacere lignum: primum dicitur non velle. non autem dicitur velle aut nolle proprie Sed secundum prorie dicitur velle.
¶ Item nota: quod deum facere sola voluntate: dupliciter intelligitur. vnomodo sic quod non eget aliqua virtute distincta a suo velle. Aliomodo quia respectu cuiuslibet: respectu cuius: vult ali qualiter esse: efficit illud aliqualiter esse: hec enim differunt valde: Nam deus vult. possibile esse possibite: et tamen non efficit illud: ex quo sequitur. quod omne facere dei. est velle dei: sed non econtra.
¶ Quinta licet in casu aliquis faciendo contravoluntatem signi: faciat vnum actum volitum a dco esse. vel fieri: voluntate efficaci: tamen peccat: faciem do sicut deus vult eum facere voluntate efficaci seu beneplaciti.
¶ Primo pars patet: faciens actum prohibitum peccat: et per consequens facit contravelle signi: seu preceptum: et tamen deus efficit cum eo istum actum.
¶ Confirmatur. per anselmum prino cur deus homo capitulo decimoquinto: qui polit de hoc exemplum. quia si omnia que sub celo continentur vellent fugere de celo quanto magis fugerent a celo: tanto magis appropinquarent celo. sic si homo malus et angelus: diuine voluntati: et ordinationi: nolit subiacere: non tamen eam fugere valet. quia si fugere vult de voluntate iubente: currit sub voluntate puniente. sicut patet auctoritate gregorii super genesim: et ponitur libro primo di. 77. capitulo secundo multi inquit voluntatem dei peragunt. vnde mutare contendunt: et consilio eius resistentes: obecuntur. quia hoc eius dispositioni militat: quod per umanum studium resultat.
¶ Sexta. licet quandoque deus aliud faciat quam prae cipiat: nullum tamen facit facere contra preceptum Prima pars patet. quia deus non precipit fieri actum qui est odium dei. et tamen efficit illud vel coefficit: ecunda pars patet. quia non facit aliquem peccare. nec facit sortem odire. etc. et hoc de isto complexo vel le dei.
¶ Secundum complexum est. ad extra causatiuum. pro quo sciendum est: quod diuinum velle: aliquam do dicitur causare ad extra: efficientia: vel influentia generali: quandoque speciali
¶ Pro quo vlterius notandum est. quod isti termini coefficere: concausare: concurrere: iuuare: auxiliar et similes: notant deum esse causam partialem. Sed isti influere: causare: agere: efficere: et consimiles: sunt magis communes: et notant deum agere: et dicuntur de ipso etiam si solus aliquid causaret.
¶ Secundo sciendum: quod cum dicitur deum influere: influcu speciali: quia ly speciale potest denotare. vel modum agendi specialem non vsitatum: vniuersaliter. et semper in omnibus. vt si deus: sic coageret sorti: quod in media hora: se transferret de roma ad parisius. etc. huiusmodi. hic esset specialitas in modo agendi. vel potest ly speciale aliomodo denotare perfectiorem gradum in effectu: quam secundum vsitatum modum et cursum consuetum: effici possit ab aliqua causa. vt si faceret deus sorti (qui non potest naturali sua potentia actiua consueta portare pondus maius centum librarum) quod portaret pondus. 2oo. librarum.
¶ Tertio nota: quod dicitur agere specialiter vel coagere dupliciter. vnomodo. quia inusitato modo agitur circa aliquem effectum. Alio modo quia speciali modo facit causam esse causam: respectu alicuius effe ctus: respectu cuius non esset causa. si primo modo scilicet respectu effectus: hoc contingit dupliciter vno modo. quando cum eadem causa producit maiorem effectum: vt si cum sole dato: produceret lume septuplum in isto hemisperio. siue etiam effectum ex tensiorem. Alio modo quia velocius facit illum effectum quam faceret illud agens: sine tali efficientia speciali: vt si graue vt. 4. faceret descendere eque velo citer: sicut graue vt centum: Si vero secundo modo scilicet quod speciali modo facit causam esse causam: hoc etiam contingit dupliciter vno modo quando se solo facit causam esse causam aliquorum effectuum quorum non esset alias. nec esse posset causa completa partialis. vt sunt boni actus voluntatis. Alio modo quando nen se solo (sed mediante habitu super naturali. actualiter inclinante: et simul cum deo concurrente) facit creaturam esse causam partialem dictorum effectuum. vt est habitus charitatis. et lumen glorie in beatis: et licet deus possit talium habituum causalitatem supplere: tamen non sic competeret creature: efficere tales effectus: sine ipsis si cut cum ipsis eo quod dicti habitus computantur vt no stra bona: ex gratia dantis. ergo habemus potiorem efficientiam cum ipsis quam sine ipsis: scilicet habitibus. his premissis sit de ista materia prima propositio.
¶ Concursus diuine voluntatis ad extra: veeius coefficere: cum causa non libera: non dicitur / prie iuuamentum. vel auxilium. vel adiutorium spiciale: patet quia non iuuat causam dictam proprie cietiam sic posset causare quod causa secunda nichil posset facere. vt si moueret vel descendere faceret graue vt quattuor in instanti per medium resistens: ibi non esset iuuamentum: quia ibi causa secunda nichil a geret. patet ergo cum specialiter coagit cum causa non libera: non dicitur iuuare. sed pure efficere. vecoefficere speciali modo. Iuuare enim: est facere illam rem que iuuatur magis actiuam. ipsa non aucta essentialiter.
¶ Ex quo sequitur quod causa naturalis non libera ceteris paribus non posset nec potest in maiorem efafectum: nisi vigoretur: verbigratia sol non potest in maius lumen: nisi vigoretur. Ideo si deus produceret lumen maius a sole: non esset proprie coefficere soli: sed efficere pure dei: lucis illius maioris.
¶ Secunda speciale coefficere diuinc voluntatis ad extra: dicitur auxilium. vel iuuamen speciale solum respectu cause libere. Patet quia nullus iuuatur nisi sponte iuuari velit
¶ Tertia. respectu nullius volitionis culpabili/ ter male: diuinum velle est coefficientia specialis. sed solum generalis patet. quia tota latitudo ipsius coesficere specialis in effectu: videtur esse a solo deo: et go cum deus non possit esse causa: vt quis malus sit etc Ex qua sequitur quod ad malum culpe mortalis deo non iuuante sufficit sola voluntas creata: stante concursu generali.
¶ Probatur per beatum augustinum libro secundo de baptismo paruulorum capitulo secundo. Sicut oculus non eget iuuari a luce: vel a deo: vt non videat: nec videns vt false credat: vel in peritus vt non scientifice cognoscat: sic voluntas ad malui vt deficiat: alias deus esset autor malo rum
¶ Quarta. omne speciale coefficere dei et auxi lium: vel iuuamen: est respectu bene agere tantum et non respectu male agere. Patet ex premissis.
¶ Ex qua infero. quod in quolibet actu merendi cum t voluntate creata: concurrit deus citra gradum necessitandi. patet quia quilibet talis actus: est liber libet tate contradictionis:
¶ Quinta licet latitudo coefficientie specialis tota: vt specialis dicitur: in effectu qui est essentia pro ducta) sit mere coefficientia solius dei (vt assumitur in probatione tertie immediate premisse) tamen ideo dicitur creatura coefficere deo: quia istius totius coesficientie partem in quam creatura coefficit Exemplum effictat deus cum sole: speciale lumen septuplum respectu illius quod sol posset. et de facto potest: cum coefficientia generali: tunc in toto isto lumine: est aliquid a solo deo productum. scilicet sex per tes illius luminis. et respectu istorum: deus dicitur agere coefficientia speciali: sed quia in totali isto lumine est pars septima: quam coefficit sol cum deo: ideo dicitur coefficere specialiter: et sol deo: et deus soli¬
¶ Sexta. solam causam liberam contingit non auctam essentialiter: esse magis et minus conantem id est maiorem effectum agere et minorem: ceteris causis non liberis: vniformiter stantibus. Patet quia causam non liberam non contingit. etc. per correlarium prime huius ordinis propositionum: et liberam contingit: quia experimur nos quandoque idem obiectum intentiori actu velle: quandoque remissiori.
¶ Ex qua sequitur septima quod deus non est causale adiutorium: nisi respectu voluntatis create. nec essepotest respectu alterius adiutorium proprie: vel auxilium speciale: quam respectu voluntatis create.
¶ Unde influentia vel coefficientia dei generalis: est coefficientia de cum creatura: tanta quantam exigit creature actiuitas. vel creaturam et deum taliter coefficere (scilicet coefficientia generali) est deum precise coagere taliter qualiter creatura a deo accepit. posse effectualiter a gere.
¶ Deum autem sic coagere: est facere causam creatam esse causam: taliter qualiter: causa ex naturali potentia a deo recepta: potest.
¶ Unde quia graue vt quattuor potest mouere .b. aliqua velocitate proportionabili grauitati vt quattuor si modo deus ad tantam velocitatem precise concurrit: tunc dicitur concurrere: influentia: vel concursu generali.
¶ Concurrere autem deum concursu vel coefficientia speciali est ipsum efficere vel agere supra im duminstitutum vel supra modum actiuitatis creature. non dico contra quia dei coefficere non est contracausam aliquam vnquam. quamuis aliquando sit supra. Specialis ergo coefficientia vel speciale auxilium vel in uamentum est deum actuare creaturam in sua partiali actiuitate. vel est deum complere semipartiale coefficere creature ad aliqualiter vel aliquid agen dum sic quod subducto illo iuuamento vel complemente (stante etiam influentia generali quantacunque circa effectum) non ageret aliquidista causa creata de hu¬ iusmodi effectu hoc reperitur in voluntate respectu bonorum actuum quia ad hoc quod voluntas producat actum meritorium sex requiruntur primum vt remo ueatur prohibens scilicet peccatum Secundum veiapproximetur passum scilicet obiectum volibile. Tertium vt adiungatur causa scilicet charitas. Quartum (vt inclinetur liberum arbitrium. Quintum vt concurrat deus coefficientia generali ad substantiam actus. Sextum vt concurrat speciali auxilio ad facienm dum actum esse meritorium: de istis vide infra li bro secundo. q. ii. Ex quibus infero quod diffe rentia est inter influentiam generalem: efficientiam specialem: au xilium generale: et gratiam specialem: et hec de primo articulo.
Articulus 2
QUantum ad secundum articulum sit suppositio prima deus est simpliciter prima entitas: apocalipsis primo egosum alpha et o primus et nouissimus. Secunda suppositio simpliciter in finitum est summe necessarium seu sum me necesse esse et econuerso. Patet quia tam immensum simpliciter quam summe necessarium includunt perfectione i in summo.
¶ Tertia suppositio. necessitas simpliciter absoluta et contingentia formaliter repugnant eidem. sic quod cuicunque conuenit simpliciter necesse esse ab eodem remouetur contingens qualitercunque formatur et cuicunque conuenit contingentia ab eodem remouetur necesse vel necessitas: Patent ista ex secundo periarmenias: et per rationes formales vtriusque scilicet necessarii absolute et contingentis.
¶ Quarta suppositio que sequitur ex duabus premissis: quod simpliciter infinitum et contingens formaliter repugnant eidem. sic scilicet quod nichil eidem potest contingens et simpliciter infinitum omnibus modis et immensum conuenire: Patet quia quicquid formaliter repugnat vni conuertibilium et alteri. istis suppositis (capiendo agere dei ad extra pro actione transeunte: pro vt extra distinguitur contra producere ad intra) sit de questionis supposito hec prima conclusio.
¶ Contingentia divine actionis ad extra omnium contingentiarum est prima causa: Probatur per primam suppositionem quia deus est prima entitas ergo eius actionis contingentia est prima.
¶ Correlarium si non esset contingentia diuine actionis ad extra nichil esset contingenter nec foret. Patet quia non existente primo etc.
¶ Secunda conclusio licet velle dei causatiuum ad extra sit simpliciter infinitum et necessarium: quod libet tamen eius agere ad extra seu quelibet eius. ctio ad extra (que dicitur transiens) est simpliciter contingens et finita.
¶ Secunda pars probatur per suppositiones secundam tertiam et quartam Si detur opposi tum scilicet quod actio dei etc. sit infinita tunc sic agere dei ad eetra est infinitum ergo ipsum est necessarium per secundam suppositionem: et vl tra ergo non est contingens per tertiam suppositionem: quod est contra primam conclusionem.
¶ Item si tale agere est necessarium: ergo deus ad extra agit necessarie quod est falsun. Probatur consequentia per locum a casibus et coniugatis quos ponit philosophus secundo et primo thopicorum et boetius similiter vnde a pud eos bene sequitur si iusticia est bona: ergo quod iustum est bonum est etc. ergo quod iuste fit bene fit. ergo sic in proposito sequitur. Si infinitum est neces sarium (vt dicit prima suppositio) ergo quod infinite fit necessa rio fit. ergo quod infinite agit necessario agit quod fuit probandum.
¶ Confirmatur per quartam suppositionem Si deus contingenter agit ad extra: ergo eius actio ad extra est contingens. consequentia ista patet per dictos scilicet per philo sophum et boetium vt prius. tunc vltra actio dei ad extra est contingens: ergo non est infinita ad extraper quartam suppositionem.
¶ Secundum deum ad extra agere non est per fectionis in deo Patet quia nichil contingens est perfectionis in deo.
¶ Tertia conclusio. latitudo diuine actionis ad extra: penes eius terminum vel effectum precise est attendenda.
¶ Probatur tanta est precise perfectio diuine actionis ad extra: quanta est perfectio termini vel effectus producti: ergo. consequentia nota: sed probatur antecedens: quia non minor. vt notum est nec maior quia iste gradus perfectionis quo actio excederet effectum esset omnino frustra: cum nichil sibi corresponderet in termino producto. relinquitur ergo quod equalis.
¶ Item confirmatur quia dicta actio est dem realiter cum termino producto. vide de hoc egidium libro secundo di. prima questione vndecia qui diffuse declarat creationem rerum non differre a termino: nisi secundum rationem vel respectum.
¶ Correlarium. stat diuinum agere ad extra in esse actionis intendi et remitti: Patet cum sit finitum etc. hic aduerte quod licet creare sit finitum agere: non potest tamen communicari creature: et ratio est quia taliter agere requirit independentiam agen tis taliter: ita quod creare est independenter agere.
¶ Quarta conclusio pro responsione ad quesitum omnis lex est possibilis ad vtrunlibet: viatori quem qo obligat.
¶ Probatur quia frustra imponeretur viato ri lex quam nullo modo posset adimplere vel preterire: saltem lex obligans sub pena culpe.
¶ Patet q quia tale velle est infrustrabile et intransgressibile Tex lutem obligans etc. est transgressibilis per conclusionem ergo maior est scripture (vt allegatum est sura) quia non est qui possit resistere sue voluntati.
¶ Et confirmatur quia non stat velle dei execitorium de .b. et non esse b vel fore: et tamen stat legenprecipere michi quod .b. sit in a et b non fore in a. ergo.
¶ Secundum si foret aliqua creatura rationalis. non libera: ipsa non esset aliqua lege obligabilis. in telligendo obligari sub pena peccati. Patet perconclusionem quia illa non posset ex se siue ex impossibilitate sua ad vtrumlibet precepti.
¶ Tertium. nullus peccat volendo vel faciendo llud quod deus efficaciter vel executiue vult eum. velle vel facere. Patet quia tale velle necessitat rem volitam esse: nec est lex vt dicit conclusio
¶ Ex quo patet responsio ad questionem dictam de velle efficaci seu executorio scilicet quod ipsum nul lomodo impeditionis supradicto in articulo primo potest impediri.
¶ Quinta conclusio licet velle dei vt est signi veprecepti sit lex obligatoria rationalis creature: eidem tamen legi potest ipsa rationalis creatura sine culpamortali difformiter agere Prima pars patet quia precepta obligant vt patet ex multis passibus scripture et doctorum.
¶ Secunda similiter patet de peccato veniali quod est contra legem et preceptum ergo. Correlarium tale velle potest impediri quolbet modorum impeditionis predictorum in articul lo primo Patet quia multa fiunt que deus voluntate signi vult non fieri id est precipit non fieri. simili. ter multa non fiunt que precipit fieri. et multa taliter fiunt qualiter fieri non precipit.
Articulus 3
QUantum ad tertium articulum respondeo ad rationes principales Ad primam si intelligatur antecedens de velito voluntate signi conceditur: et suum consequens iuxta intellectum primi correlarii quinte conclusionis Si autem intelligatur an tecedens de volito voluntate efficaci vel executoria negandum est. vt patet ex tertio correlario. quarte conclusionis.
¶ Ad tertiam dico quod stat deum velle volunta te signi vel precepti sortem libere velle puta mereri eticum hoc sortem non mereri. quia tale velle potest inpediri Sed non stat deum simul efficaciter etc. et sortem non mereri.
¶ Diceres ergo sortes non libere meretur quia posito quod deus sic velit de fancto efficaciter quod sortes mereatur in a hora libere: tunc per responsionem sortes non poterit non mereri ergo non libere: Respondeo sine preiudicio melioris doctrine quod adhuc sortem mereri est simpliciter contingens licet ipsum mereri sit necessario consequens ad dcumipsum velle efficaciter etc. quia sic deum velle efficaciter est contingens ergo contingenter vult sortem effi caciter velle libere.