Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum illud, quod est contra voluntatem antecedentem, obsequatur voluntati consequenti.
DISTINCTIONIS XLVII QVAESTIO VNICA. Vtrum illud, quod fit contra voluntatem. antecedentem, obsequatur voluntati consequenti.
VIdetur primo quod non, quia voluntates, quae non sunt oppositae, non possunt esse de oppositis, & per consequens nec illud, quod est contrarium vni, potest esse secundum aliam, sed voluntas antecede s, & consequens non sunt oppositae, ergo &c.
2 Si hoc esset verum, sequeretur, quod ali quid posset cadere sub praecepto Dei secundum unam voluntatem, quod tamen esset contra preceptum eius secundum aliam, & per consequens posset Deus isto modo praecipe re contraria, quod non videtur rationabiliter dicendum
IN OPPOSITVM est illud quod dicit Magister in litera auctoritate D. Sregorij dicentis, quod multi voluntatem Dei faciunt, cum eam immutare contendunt, & consilio suo resistentes, suae voluntati obsequuntur, quapropter videtur, quod illud, quod fit vno modo contra voluntatem Dei, alio modo, obsequatur eius voluntati.
RESPONDEO: In ista quaestione duo sunt videnda 1 An illud, quod est contra volentatem Dei antecedentem, obsequatur eiu. Voluntati consequenti.
ARTICVLVS PRIMVS. Vtrum illud, quod est contra voluntatem Dei antecedentem, obsequatur eius voluntati consequenti Vantum ad primum est sciendum, aliquos simpliciter concedere, quod illud, quod est contra voluntatem Dei antecedentem, obsequatur voluntati eius consequenti.
Hoc tamen non videtur bene dictum, quia illud, quod fit a nobis contra voluntatem Dei antecedentem, non est nisi malum, sed malum non obsequitur voluntati Dei simpli citer, & absolute, ergo non videtur simpliciter concedendum, quod illud, quod fit contra. vo antatem Dei antecedentem, obsequatur voluntati consequenti. Maior est nota Minorem probo, quia si malum obsequeretur voluntati Dei simpliciter, & absolute, sequeretur, quod esset a Deo volitum, quod nephas est dicere
Quapropter videtur mihi quod possimus hic vti duplici distinctione, & secundum vtramque soluere quaestionem. Prima est ista, quod aliquid obsequi Dei voluntati potest intelli¬ gi dupliciter; vno modo, vt obsequatur ei tam quam aliquid quod est sibi placitum, & a Deo volitum, alio modo vt obsequatur ei tam quam illud, ex quo elicitur aliquid, quod est Deo placitum, & a Deo volitum.
Ad propositum igitur dico, quod si quaeratur an illud, quod est contra oluntatem. Dei antecedentem, obsequatur vnluntati primo modo, sic dico quod non: nam tunc ma sa essent Deo placita, & ab eo volita, quod primum est dicere. Si vero quaeratur an obsequatur Dei voluntati secundo modo, di co quod sic, nam quamuis mala culpae non placeant Dei voluntati consequenti, elicitur tamen ex eis aliquod bonum, quod placet suae voluntati, puta bonum iustitiae.
Secunda distinctio qua possumus vti est ista, quid aliquid obsequi Dei voluntati consequenti potest adhuc dupliciter intelligi, vno modo quod obsequatur ei directe cum ea concordando, alio modo quod obsequatur ei non concordando cum ea, sed cum volito ab ea; Primo modo dico, quod mala culpae, quae fiunt contra voluntatem Dei antecedentem, non obsequuntur Dei voluntati consequenti cum ea concordando, immo sicut discordant a voluntate Dei antecedente, ita etiam discordant a voluntate Dei consequente, obsequuntur tamen ei concordando cum volito ab ea; nam voluntas consequens non solum vult bonum misericordiae, sed etiam bonum iustitiae, cum bono volite concordent mala culpae: nam si non essent mala culpae, bonum iustitiae non lucesceret, & haec de praesenti artic¬
ARTICVLVS SECVNDVS Vtrum illud, quod est contra voluntatem Dei quocunque modo, possit cadere sub praecepto.
AD hoc respondet D. Aegidius, quod C potest esse aliquid, quod nec est voli¬ e tum voluntate antecedente, nec voluntate consequente, quo tamen non obstante Deus. praecipit quandoque ipsum fieri, sicut patet de immolatione lsaac, quae non erat a Deo volita nec voluntate antecedente, nec consequente, & tamen Deus praecepit ipsum immolari. Quod autem immolatio lsaac non fuerit a Deo volita voluntate consequente probat, quia quicquid Deus vult secundum talem voluntatem, necessario impletur, quod etiam non fuerit volita voluntate an¬ tecedente probat dupliciter.
Primo, quia voluntas antecedens, & consequens non sunt oppositae, & per consequen illud, quod est secundum vnam, non potest esse contra aliam.
Secundo, quia si immolatio lsaac fuisset volita voluntate antecedente, & non consequente, sicut ponit alia opinio, sequeretur quo simpletio ordinis, quae est secundum voluntatem antecedentem esset contraria executioni ordinis, quae fit secundum voluntatem consequentem, quod est absurdum.
Addit insuper quod in tali precepto nulla fuit fictio, quia quamuis Deus nollet illud quod praecipiebat, volebat tamen illud quod per tale praeceptum intendebat, intendebat autem probationem fidei Abrahae, & illam volebat.
Arguitur autem a quibusdam contra istam opinionem quantum ad tria puncta quae videtur ponere, primo probant immolationem dsaac fuisse a Deo volitam voluntate antecedente, tali ratione. lllud, ad quod Deus ordi nat aliquem, est ab eo volitum voluntate anrecedente, sed Deus ex vi illius praecepti ordinabat Abraham ad immolationem lsaac, ergo talis immolatio erat ab eo volita.
Secundo probant qud illud, quod est secundum voluntatem antecedentem, potest esse contrarium voluntati consequenti,; quia saluatio omnium hominum, & damnatio aliquorum sunt contraria, siue contradictoria, sed Deus vult voluntate antecedente omnes homines saluos fieri, voluntate vero consequente aliquos vult damnari, ergo illud, quod vult secundum vnam voluntatem, potest esse contrarium alteri.
Tertio probant, quod fuerit fictio in tali praecepto, quia cum praeceptum sit indicatiuum diuinae voluntatis, si non indicet diuinam voluntatem, nec antecedente, nec consequentem, videtur esse in eo fictio.
His tamen non obstantibus dico cum prima opinione, quod immolatio lsaac non fuit 2 Deo volita nec voluntate antecedente, nec consequente, quia ad hoc quod aliquod pre ceptum non sit fictum sufficit, quod aliquid aliud sit volitum, propter quod illud praeceptum est datum: Quod ergo immolatiolsaac nen fuerit a Deo volita voluntate antecedente, nec voluntate consequente, sicut dicunt isti qai nobis contrariantur, probo tali ratione.
lllud, quod concordat voluntati antecedenti, non potest discordare a vcluntate consequente, sed immolatio Isaac concordabat. voluntati antecedenti (secundum istos) ergo non poterat discordare a voluntate consequente, & per consequens necessario fuisset facta. quod est falsum. Maiorem probo, quia illud, quod concordat voluntati antecedenti, non est nisi bonum, bonum autem non potest discordare a voluntate consequente, si ergo immolatio Isaac fuisset a Deo volita voluntate antecedente (vt isti dicunt) sequeretur quod concordasset ei tanquam aliquod bonum, & per consequens non potuisset discordare a voluntate consequente. Minor autem habetur ab eis
Nec motiua contra nostram opinionem adducta cogunt, nam cum primo dicunt, quod Deus ordinabat Abraham ad immolationem lsaac, dico quod est falsum, quia si ad hoc ipsum ordinasset, necessario ipsum immolasset, quapropter non est dicendum, quod ordinauerit eum ad immolationem, sed ad suae fidei probationem.
Ad secundum dico, quod damnatio hominum non est volita a Deo, nisi supposita culpa, & ideo sic accipiendo non est ibi contrarietas; nam saluatio hominum exclusa culpa, & damnatio aliquorum supposita culpa, non contradicunt.
On this page