Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in Deo sit aliquis numerus
Nquit Boetius in libro de Trinit. Illud e vere vnum, in quo nullus numerus est; sed Deus est summe vnus, vt patuit supra, ergo &c. Confirmatur, quia Magister in praecedenti distinctione videtur velle, quod vsus terminorum numeralium in Deo sit introductus potius ad remouendum, quam ad po nendum, vbi autem est numerus, ibi videtur aliquid ponere; Remanet ergo quod in Deo non sit aliquis numerus.
Vbi est Trinitas, ibi est aliqua species numeri, & per consequens numerus; In Deo est Trinitas personarum, ergo &c.
RESPONDEO: In ista quaestione est aliquod certum, & aliquod dubium Certum est enim quod in Deo non est aliquis numerus, quod sit de genere quantitatis, quia in eo nullum est accidens; Sed est dubium de numero, quod est idem, quod multitudo transcendens ideo quaero. An talis nu merus possit in Deo inueniri sine repugnantia, & dato, quod inueniatur; An ponat ibi aliquid, vel folum remoueat sicut videtur dicere Magister in litera,
D quod respondent quidam dicentes, quod in Deo est aliquis numerus, non tamen ponit in eo aliquid, sed solum remouet, quia (secundum eos) ratio talis numeri, vel multitudinis est priuatiua, quemadmodum ratio vnius. Nam sicut ratio vnius, quod cum ente conuertitur, non addit supra ens, nisi negationem diuisionis; ita etiam ratio talis numeri, vel multitudinis non addit aliqud supra res, de quibus dicitur, nisi solam negationem diuisionis circa vnanquanque earum, quia de ratione multitudinis est, quod constituatur ex vnitatibus, quarum vna non vt alia, & ideo pluralitas personarum in diuinis (secundum eos) non significat aliud, quam indiuisionem circa vnamquamque eas rum: Et istam dicunt fuisse intentionem Magistri in ista dist. qui voluiti; quod, termini numerales in diuinis non ponerent aliquid, sed solum remouerent.
Haec tamen opinio non videtur rationabilis propter quatuor. Primo, quia absolute concedit, quod in Deo sit numerus, qui est multitudo transcendens; quod videtur esse contra intentione in Doetij superius allega ri; & inferius probabitur, quod simpliciter, & absolute non potest hoc concedi.
Secundo, quia supponitt, quod multituo do non addat supra res, de quibus dicitur, nisi solam negationem diuisionis circa vnamquamque earum, hoc autem videtur falsum,. quia constat, quod multitudo in suo significato videtur impo tate distinctionem illarum rerum, de quibus dicitur, distinctio autem non est negatio, immo est aliquid positiuum.
Tertio, quia supponit, quod ita se habeat ratio multitudinis ad res, de quibus dicitur, sicut ratio vnius adens, cum quo conuertitur, quod videtur esse falsum; Tum quia vnum, & multa non opponerentur priuatiue, cuius contfarium patet in x. Metaph Tum quia sequeretur, quod nonplus cognoscer. mus de rebus illis, de quibus dicitur multitudo per rationem multitudinis, quam por rationem vnius)
Quarto, non videtur quod haec opinio sit secundum intentionem Magistri, quia si ratio multitudiais non esset negatiua, non solum in diuinis, sed etiam in c eaturis (vt. ista opinio asserit) tunc non esset magis dubitandum de suo significato in Deo, quam in creaturis, & per consequens idem esset modus vtendi terminis numeralibus transcendem rium in Deo, & in creaturis, quod omnino videtur esse contra intentionem Magistri.
Et ideo adhuc est alia via quorundam, qui quamuis concordent cum praecedentibus, quod in Deo sit numerus, qui est multitudo transcendens; dicunt tamen, quod tahs numerus significat quid positiuum, tam in Deo, quam etiam in creaturis, quod quidem positiuum non addit aliquid super res, de quibus dicitur multitudo, & ista est causa (secundum eos) quare Magister in ista dist. voluit, quod termini numerales in Deo essent remotiui, & non positui; quia scilicet nihil addunt super res,, de quibus dicuntur,
Videtur tamen que ista opinio sit irrationabilis, tum quia absolute concedit, quod in Deo sit numerus, qui est multirudo rranscendens; tum etiam, quia magis expresse vadit contra intentionem Magistri, quam opinio praecedens: nam dicere, quod termini numerales in diuinis sint remotiui (sicut ponit Magister) & dicere, quod multitudo significet ali quid positiuum (sicut ponit dicta opividen tur omnino contradicere, quantumcunquedi ctum posituum non addat aliquid supra tes de quibus dicitur, Coguntur insuper dicere, quod sit idem modus vtendi isto termino, qui est multitudo transcendens in Deo, & creaturis.
Propter quae omnia videtur, quod modus Fratris Aegidij sit rationabilior, dicit enim quod, de ratione numeri sunt quatuor. Vnum est, quia fundatur in continuo, & ex diuisione eius causatur, vt patet 3. Physi. Secundum est, quia excedit quamlibet vnitatem, quemadmodum totum continuum, ex cuius diuisione causatur, excedit qualibet sui partem. Tertium est, quia partes numeri, cum non sint aliud, quam partes continui decisi, differunt essentialiter Quartum est, quia pre fat ae partes numeri non solum differunt essentialiter, sed etiam realiter suppositaliter, quia vel sunt supposita realiter distincta, vel sunt in suppositis realiter distinctis.
Et ideo cum quaeritur, Vtrum in Deo sit aliquis numerus secundum tres primas conditiones; dico quod deficit ibi prima conditio, quia in Deo nulla est quantitas continua; deficit etiam ibi secunda, quia ibi omnes tres personae simul sumptae non excedunt aliquam carum sumptam per se, & sigillatim, deficit quoque ibi tertia conditio, quia cum tres personae diuinae sint idem in essentia, nullo modo est dicendum, quod differant essentialiter. Quarta tamen conditio ve e habet ibi locum, quia vere est ibi distinctio realis, & suppositalis; & ideo concedendum est, quod ibi sit numerus secundum, quartam conditionem.
Primo, quia in Deo non debet poni humerus secundum aliquam conditionem pro uenientem ex imperfectione; & per eandem rationem non debet negari a Deo secundum illam rationem, secundum quam saluat. distinctionem personarum, & non dicit aliquam imperfectionem: & quia primae tres conditiones in numero proueniunt ex imaperfectione, quarta vero non dicit aliquam imperfectionem, & saluat distinctionem personarum: idcirco praefata opine conuenienter. negat numerum a Deo secudum tres primas: conditiones, & concedit secundum quartam
Secundo, quia in Deo non potest poni multitudo transcendens secundum suam propriam rationem, qua distinguitur a numero; nam de ratione multitudinis transcendentis, secundum quod distinguitur a numero, est, quod vna pars multitudinis sit perfectior alia, quia talis multitudo semper requirit diuersitatem secundum genus, vel secundum speciem: Impossibile autem est diuersa gene ra, vel diuersas species esse aeque perfectas. in numero autem omnes partes sunt aequo perfecte, & ideo vbi est pluralitas aeque perfectorum, non potest simpliciter negari ratio numeri, quamuis oossit ibi negari ratio multitudinis, prout est distincta a numero, cum ergo in diuinis sit pluralitas personarum aeque perfectarum, rationabiliter potest concedi, quod sit ibi aliqua ratio numeri, sicut concedit praefata opinio.
Tertio videtur, quod iste modus sit de in tentione Damasc. lib. 3. c. 8. vbi ait, quod numerus est eorum, quae differunt, & ibidem subiungit, secundum autem illud, quod differunt, secundum hoc & numerantur, ex quibus verbis possumus statim inferre, quod cum diuinae personae differant secundum suas proprietates personales relatiuas, sequitur necessario, quod aliquo modo possint nume tari secundum eas, & per consequens erit ibi numerus, saltem secundum quartam conditionem, quamuis non secundum tres primas superius memoratas.
Oecurrit tamen contra dicta vna dubitatio, quomodo possit salari dictum Magistri sent. in ista dist. qui vult, quod termini numerales in diuinis non sint positiui, sed negatiui, & remotiui; & quamuis non sit dubium de vno, magnum tamen videtur esse dubium de numero, maxime ponendo ibi numerum eo modo, quo dictum est.
Sciendum ergo, quod ratio numeri ex ea parte, qua importat distinctionem, magis est negatiua, quam positiua, quia semper prima radix distinctionis est affirmatio, & negatio, & ideo ratio numeri in creaturis dicitur po sitiua, non quia importet distinctionem, sed quia simul cum distinctione importat partes distinctas, & numeratas: Nam quantumcunque distinctio sit positua formaliter, quia causa, & prima radis distinctionis est oppositio negationis ad affirmationem, debet dici negatiua radicaliter; quapropter relinquitur, quod vbi numerus importat solam distinctionem, & nullo modo partes numeraeasita sua ratio magis sit negatiua, quam po fitiuai & quia sic est in diuinis (vt superius fuit ostensum) relinquitur insuper, quod, dictum Magistri possit conuenienter saluari iuxta viam istam, scilicet, quod termini numerales in diuinis sint negatiui, & sic patet de ista quaestione.
AD RATIONES PRINCIPALES AD rationem vero in oppositum potest patere per iam dicta quid sit dicendum; Nam Boetius ita videtur loqui de numero secundum primas tres conditiones, secundum quem modum non posset poni in Deo stante sua vnitate, & simplicitate: sed in nullo repugnat suae vnitati, & simplicitati, quod po natur ibi secundum quartam conditionem, Patent igitur, quae quaeruntur circa hanc totam distinctionem.
On this page