Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum detur duplex processio Spiritus Sancti, scilicet aeternae, et temporalis

DISTINCTIONIS SIV. QVAESTIO VNICA Vtrum detur duplex processio Spiritus Sancti saeterna & temporalis

ARGVITVR PRO PARTE negatiun. Llud, cui repugnat omne temporale, non Lpotest temporaliter procedere: sed Spi- ritus Sanctus est huiusmudi, ergo &c. Maior patet, quia temporaliter procedens acci bit esse temporale; Minor est nota: quia cum Spiritus Sanctus sit immutabilis non potest ei aduenire aliquod nouum, & temporale.

2 Si Spiritus Sanctus temporaliter procederet, temporaliter daretur, sed hoc est falsum, ergo &c. Consequentia est nota, quia, cum Spiritus Sactus procedat vt datus, eius processio idem est quod sua donatio: Falsitatem probo, quia secundum Magistrum in litera temporalis processio Spiritus Sancti est ad sanctificandam creaturam, constat autem, quod non sanctificat creaturam forma liter per seipsum, sed per sua dona, quia non potest esse forma alicuius inhaerens; ergo in sanctificatione creaturae non dabitur temporaliter Spiritus Sanctus, sed aliquod eius donum.

3 Si Spiritus Sanctus haberet geminam processionem sequeretur, quod haberet geminum esse, quod est falsum: quia Spiritus Sanctus est persona simplex: Consequentiam probo; nam cum per processionem acquiratur esse, sicut geminatur processio, ita gemi nabitur esse

IN OPPOSITVM est Magister in litera, probans geminam esse Spiritus Sancti processionem.

RESPONDEO: in ista quaestione tria sunt videnda

1 An Spiritus Sanctus procedat temporaliter,

2 An in tali processione donetur ipse, vel solum eius dona.

3 An processio Spiritus Sancti sic geminetur, quod sint duae processiones distincte, per quas Spiritus Sanctus acquirat duo distincta esse

ARTICVLVS PRIMVS. Vtrum Spiritus Sanctus procedat teporaliter.

Ntequam ad articuli expositionem ac cedam pro totius quaestionis intelligentia est notandum, quod de veritate quaestionis, quantum ad omnes tres articulos, & maxime quantum ad duos primos satis colligi potest ex litera Magistri per auctoritates Sanctorum, quas ibi adducit quid dicendum sit, & ideo quamuis dissentiant Doctores in modo dicendi, de re tamen modica vel nulla inter eos est discordia, idcirco breuiter quaesitis respondebo, ommissis aliorum opinionibus

Quantum ad primum dico processionem temporalem duo importare, videlicet exitum

Spiritus Sancti a Patre, & filio, & tendentiam eiusdem in creaturam rationalem ad eam sanctificandam secundum aliquod donum infusum. Haec autem duo non possunt abinuicem separari, & vnum sine altero non sufficit ad processionem temporalem; nam videmus, quod tendere in creaturam rationalem ad sanctificandam eam competit etiam patri, quia Spiritus Sanctus non sanctificat eam sine patre, & filio, & talis tendentia nullo modo dicitur processio temporalis, quia pater sic tendit, quod a nullo exit vel procedit, tendentia ergo sine exitu ab alio non sufficit ad temporalem processionem; nec exitus sine tali tendentia Spiritus Sancti; nam quantuncumque semper exierit, & sem per exeat a patre, & filio, si tamen in creaturam rationalem non tenderet eam sanctificam do, nunquam temporaliter procederet. Et ideo Deda in Homilia primae Dominicae post Ascensionem volens ostendere, quod Spiritus Sanctus procedat temporaliter solum quando tendit in creaturam rationalem eam sanctificando per donum suae gratiae, sic ait, cum Spiritus Sancti gratia datur hominibs, profecto mittitur Spiritus Sactus a patre, & filio, proceditque ab vtroque, quia eius mistio est ipsa processio.

Possumus ergo ex eius dictis formare hac rationem: llla persona potest temporaliter procedere, quae sic procedit ab alia, quod eius tendentia potest esse in aliquem terminum nouiter & temporaliter, sed persona Spiritus San cti est huiusmodi: ergo &c. Maiorem probo, quia omnis processio potest de nominari a suo termino, si ergo terminus pro cessionis alicuius diuinae personae potest esse nouus & temporalis, etiam sua processio po terit denominari noua & temporalis: Minor autem est nota ex dictis.

Intelligendum tamen, quod Spiritum Sa ctum nouiter tendere in aliquem terminum, potest intelligi dupliciter, vno modo vt ista nouitas se teneat ex parte Spiritus Sancti te dentis, & procedentis; & iste intellectus est falsus, quia impossibile est inuenire in Spiritu Sancto aliquid noui; alio modo potest intelligi vt talis nouitas se teneat ex parte termini in quem est ista tendentia, & proces sio, & iste intellectus est verus.

Occurrit tamen difficultas contra praedicta: Dictum est enim, quod de ratione processionis temporalis sunt duo, scilicet exitus Spiritus Sancti a patre & filio, & tendentia in creaturam rationalem per donum gratiae; constat autem quod exitus a patre, & filio non est nouus, & temporalis, ideo aeternus, ergo sua processio non est dicenda temporalis, sed potius aetetna, quia semper denominatio debet fieri a potentiori.

Ad hoc respondent quidam dicentes, quod ad veritatem copulatiuae requiritur quaml bet partem eius esse veram: ad falsitatem vero eius sufficit alteram falsam esse. Ad verificandum ergo dictam processionem non esse aeternam sufficit, quod altera pars eius non sit aeterna, & pr consequens temporalis; Et in idem redit solutio quorundam aliorum dicentium, quod ad existentiam alicuius totius, requiritur existentia cuiuslibet partis; ad non existentiam vero eiusdem totius sufficit non existentia alterius partis, aeternitas autem (secundum eos) importat existentiam, quia dicit semper fuisse, & semper fore, temporalitas vero per oppositum: importat non existentiam, quia significat aliquando non fuisse; & ideo ad hoc verificandum, quod aliquod donum sit aeternum, oportet quamlibet partem esse aeternam; Ad hoc vero quod ut temporale, sufficit, quod altera pars sit temporalis.

Vtraque tamen solutio videtur deficere propter duo; Primo, quia sicut aeternum dicit negationem temporalis, ita temporale di cit negationem aeterni, & per consequens, sicut negado temporalitatem a parte, potest inferri teporalitas de toto; ita videtur, quod negando temporalitatem a parte possit infer ri aeternitas de toto, nisi aliud obstet.

Secundo deficit, quia videtur esse contra doctrinam Arist. secundo Elench vbi vult, quod si aliquid, negetur de aliquibus duobus in plurali, non oportet, quod suum opFositum propter hoc affirmetur de eisdem; sicut V. 8. demonstratis duobus, quorum vnus sit cecus, & alius videns, negatur ab eis videre, quia conceditur quod non videant non tamen propter hoc potest inferri, ergo sunt caeci; ita a simili, demonstrato exitu Spi ritus Sancti a Patre, & Filio qui est eternus. & tendentia eiusdem in creaturam rationalem per sanctificationem quae est teporalis, quamuis d eis duobus negetur esse aeternum; non tamen propter hoc videtur posse inferri de eisdem esse temporale

Quapropter respondeo aliter dicendo, quod quamuis exitus Spiritus Sancti a patre, & filio sit aeternus, & tendentia eiusdem in creaturam rationalem per sanctificationem sit te poralis, hoc tamen totum simul sumptum debet denominari temporale, & non aeternum, cuius ratio est, quia aeterno non repugnat denominari temporale, temporali vero repugnat denominari aeternum; Nam vbi eis denominatio proprie dicta, semper proprie denominans supponit denominatum, saltem via originis; aeternum vero non supponit teporale, immo tollit & dest uit rationem ipsius, & ideo si aliquod temporale heret aeternum, non esset amplius temporale Propter quod non est mirum, si repngnet temporali denominari aeternum: Nam in tasi de nominatione ipsum denominans non suppo neret, sed tolleret rationem deno minati hene tamen potest fieri e conuerso, quia aeternum potest denominari temporale, eo quod temporale supponat rationem aeterni, nec eam tollat aliquo modo. Non est igitur inconueniens, quod illud, quod est aeternum, stante ratione aeterni simpliciter, fiat secundum quid temporale: Et ideo procesio Spi- ritus Sancti, quamuis simpliciter sit aeretua, potest tamen fieri secundum quid tem poralis, & per consequens sic denominari.

ARTICVLVS SECVNDVS Vtrum in processione temporali donetur Spiritus Sanctus vel solum donum gratiae eius. n

AD hoc dixerunt quidam, quod non da A Abatur Spiritus Sanctus sed solumreius dona, sicut recitat Magister in litera.

Hoc tamen est contra textum Sacri Cononis dicete Saluatore loha 14 Ego rogabo patrem & alium paraclitum dabit vobis, vt maneat vobiscum in aeternum Spiritum verita tis; Et ideo Ambrosius in libro de spiritusut recitat Magister) dicit, quid autem dubitem dicere, datum esse Spiritum Sanctum, cum scriptum sit : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis:

Dicendum ergo simpliciter. Spiritum S. donari simul cum suis donis, non in quibus cunque, sed in illis solum a quibus nunquam separatur, sicut sunt gratia, & charitas, cuius ratio est, quia illa dona, quae proueniunt ex amore, non possunt donari sine amore, & qua praefata dona proueniunt ex amore totius Trinitatis, iccirco nequeunt dari sine illa p sona quae est amor in Trinitate, ita tamen, quod ex parte creaturae rationalis donatio donorum praeuia est donationiSpiritus Sancti, eo quod praefata dona disponunt ad susceptionem ipsius, ex parte tamen Trinitatis, donatio Spi- ritus Sancti est praeuia illis, quia praefata dona non donantur nobis a Trinitate, nisi praeuio amore, qui quidem amor est ipse Spiritus Sanctus.

Intelligendum tamen, quod talis ordi non est durationis, quia donatio Spiritus Sancti & suorum donorum simul sunt duratione, sed est ordo naturae, qui diuersificatur ex parte dantis & recipientis, sicut ex. gr. Videnius quod expulsio formae oppositae, & introductio propositae sunt simul duratione, & tamen ordine naturae ex parte recipientis prior est expulsio formae oppositae, quam introductio propositae, quia recipiens non recipit formam propositam, nisi prius abiiciat oppositam, ex parte autem agentis est totum oppositum, ptius enim est introductio formae propositae, eo quod agens non expellit formam oppositam, nisimediante proposita, & ita dicendum est in proposito. Est etiam intelligendum, quod cum dicimus Spiritum Sanctum donari simul cum suis. donis, non est imaginandum, quod detur formaliter inhaerendo ad modum quo sua do na formaliter inhaerent, quia repugnat sibi inhaerere alicui. Tum quia est putus actus. Tum etiam quia est persona per se subsistas.

Si ergo quaeratur, quomodo detur, dicendum est, quod datur a patre, & filio, & ipsemet dat seipsum, sicut familiaris amicus ad conuiuandum: quia sicut in conuiuio multae suntiucunditates propter refectionem, & cantus, & sonos qui solent addi; ita Spiritus Sanctus ad refectionem spiritualem multas iucunditates donat, ornat, fortificat, & defendit, secundum illud quod habetur Apocal x. Ego sto ad ostium & pulso, si quis aperuerit mihiintrabo, & caenabo cum illo, & ipse mecum. Et quamuis ista verba dicta sint ex persona Christi, possunt etiam intelligi de Spiritu Sancto, quia filius non datur creaturae rationali, nec mittitun ad creaturam rationalem sine Patre, & Spiritu Sancto. Per hanc igitut cenam debemus intelligere fami liare quodda conuiuium spirituale totius Tri nit, cum creatura ronali, ad modum quo amicus cenando, & conuiuando cum amico suo. manet cum illo.

Secundo datur Spiritus Sanctus, & ipse dat seipsum, sicut dulcis hospes ad consolandum, quo modo etiam Mate Ecalesia cantat dd eo: Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium. Vel sicut singularis, & fidelis tutor ad tuendum, & diligendum. vt Psalmista ait Spiritus tuus honus deducet me in terram rectam. Patet ergo quo detur Spiritus Sanctus simul cum suis donis.

ARTICVLVS TERTIVS. Vtrum sic geminetur processio Spiritus Sancti, quod per eas acquirat duo esse distincta.

Vic quesito respondetur communiter. quod quamuis processio Spiritus San siones, sed est vna processio dupliciter dicta, cti geminetur, non sunt tamen duae proceseuius ratio assignatur, quia per processionem temporalem nihil realiter acquiritur in per sona Spiritus S. quae est persona procedens, quia totum quod debet habere, habet per suam processionem aeternam, nam iste nouus respectus, quem habet Spiritus Sanctus ad creaturam per sanctificationem, non est realis sed rationis, Propter quod non ponit ali quid reale in persona Spititus Sancti, sed solum in creatura sanctificata; cum ergo per processionem temporalem non acquirat aliquod aliud esse supra id quod habet per pro eessionem aeternam: idcirco videtut necessario sequi, quod processio temporalis non sit distinctacontra processionem aeternam, sed sit vna & eadem, quae est aeterna ratione per sonae procedentis, & principij a quo procedit, quandoque vero remporalis ratione termini in quem tendit.

Iste autem modus dicendi videtur: mihi aliqualiter dubius, quia dato per impossibile, quod Spiritus. 8. acquireret irespectum realem per processionem temporalem: adhuc eius processio tempotalig non esset distincta contra processionem aeternam. Quod patet ex duobus. Primo, quia stante tali respectu reali, adhuc processio temporalis includeret processionem aeternam, siquidem de ratione processionis temporalis sunt duo, vt superius dicebatur, si autem includeret processionem aeternam, non diuideretur contra illam, quia nihil diuiditur contra id quod includit. Secundo, quia daro, quod pater haberet respectum realem ad creaturam sanctificatam, non tamen propter hoc procederet teporatiter, quia sibi nullo modo competit pro cedere, si tamen ille respectus realis faceret sufficienter distingui processionem tempora lema processione aeterna, possemus consede re, quod pater temporaliter procederet, posito tali respectu reali; si ergo posito nespectus reali non faceret distinctionem inter dictas processiones, sequeretur quod eiusremo tio non esset sufficiens causa ad tollendum talem distinctionem.

Quapropter videtur mihi dicendum, quod temporalis processio ideo non est distincta a processione aeterna tanquam alia processio; quia includit illam, ita quod, siillam non includeret, essent duae distinctae processiones, sicut exempli gratia. Videmus quod natiuitas temporalis filij, & sua natiuitas aeterna sunt duae distinctae natiuitates, quod euenit, quia natiuitas temporalis non includit necessario natiuitatem aeternam: Nam si pater assumeret naturam humanam, sicut filius haberet natiuitatem temporalem sine aeterna.

Si autem quaeratur, quare magis processio temporalis Spiritus S. includat processio nem aeternam, quam natiuitas temporalis natiuitatem aeternam. Dico id esse propter duo; primo, quia natiuitas temporalis habet aliud principium a natiuitate aeterna, puta ipsam Matrem: ratione cuius principij posset esse natiuitas temporalis in aliqua diuina persona sine natiuitate aeterna; processio autem temporalis non habet distinctum principium a processione aeterna, & ideo non potest esse processio temporalis sine processione aeterna.D.

Secundo, quia per natiuitatem temporalem trahitur aliquod nouum, & temporale ad personalitatem filij nascentis; per processionem vero temporalem nihil nouum, auttenporale trahitur ad processionem Spiritus Sancti procedentis. Colligo ergo ex dictis, processionem aeternam, & temporalem non esse duas distinctas processiones, nec Spiritum Sanctum per eas acquirere duo distincta esse

AD ARGVMENTA principalia patet per ea quae dicta sunt in articulis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1