Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 5 [Bnf 12926 Transcription]

1

Capvt 5m

2

¶ Est quarta quaedam barbarorum species comprehendens omnes qui Christum non agnoscunt. Omnis enim gens quantumuis politica: omnis homo quantumuis philosophus: maximis barbarismis vitii (scilicet) est obnoxius: si christianae philosophiae mysteriis imbutus non sit. His autem vitiis expurgari non potest: nisi sacramentis et virtute christianae legis quae sola "lex est immaculata" conuertens animas, liberans et mundans corda hominum ab omni vitio et superstitione idolatriae: ex qua omnium malorum fons oritur quae vitam miseram et infelicem reddunt tam priuate quam publice iuxta illud sapientiae 14o "Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinuentio illorum corruptio vitae est".

3

Fides christiana sancti spiritus gratiam conciliat, quae omnia praua immunda et stulta ex humanis cordibus abstergit. Hoc manifeste apparuit in populo Romano politicae prudentiae ac sapientiae nomine tum temporis laudato. qui caeteris orbis gentibus ad arbitrium leges dare voluit. Hic enim populus quot nephandis vitiis et abominationibus obnoxius fuit: presertim in illis suis turpissimis ludis et abominandis immolationibus: puta in ludis circensibus et scaenicis, et obscoenissimis Priapi ac Bachi sacrificiis: ubi adeo inhonesta deformia et a recta ratione aliena erant omnia: vt omnes gentes mentis stupore et barbarie longo post se interuallo reliquerint.

4

Quod euidenter ac diffuse docuit Diuus Augustinus a libro 2o usque ad librum 7m de ciuitate dei et Diuus Ciprianus in tractatu 4o aduersus demetrianum idolatram christianorum persecutorem / et Lactantius diuinarum institutionum libro 1o c. 2o disserens de religione Romanorum et Grecorum qui ceateras orbis nationes sapientia antecellere videri volebant. Scribit eos solere prostitutisere liberos in gymnasiiis vt eis quiuis ad libitum nefande vteretur. Colere et obsequia prestare diis suis. subiicit autem haec. "Quid mirum si ab hac gente vniuersa flagitia manarunt, apud quam ipsa vitia religiosa sunt: ea quae non modo non vitantur verum etiam coluntur"? haec ille. Hi sunt illi qui omnes gentes preter se appellabant barbaras cum nulli efferi barbari absurdiora vel stupidiora agere possent. Excellebant illi fortassis iudicii acrimonia et ingenii solertia vt tyranos humano generi se prestantes: alienas prouincias magnis stragibus perdomarent:

5

quod autem ab his horrendis criminibus et foedissimis vitis Graeci et Romani abstinuerunt: cui nam ferendum acceptum: nisi euangelii fulgori: quod per omnes orbis nationes sparsum eius etiam ambitiosae gentis oculos perstrinxit? Cum ergo per foedos et corruptos mores et caeteras abominationes infidelium quae ex superstitiosis opinionibus de rebus diuinis precipue oriuntur et consequuntur illa: reddantur similes animantibus autore beato Paulo ad Romanos 1. Thomas ibi lectio 7 et 2a 2ae q. 94a. 3o ad 3um certe quicumque christianis mysteriis initiati non sunt, barbari et miseri judicantur: et sic ecce quarta species barbarorum demonstratur.

6

Turcarum et Arabum populi politice instituti dicuntur: sed quomodo hoc honesto nomine decorandi sint: cum ad omnem carnis licentiam effrenis gens sit effoeminata luxu: apud quam precipue Turcas vitia impura et horrenda non censentur punitione digna.

7

¶ Denique neque Greci neque Romani neque Turcae neque mauri justitia vti dicendi sunt: neque enim prudentia vel justitia reperiri potest in republica quae christum non agnoscit vt probat Augustinus de ciuitate dei libro 2 c. 21 et legitur inter decreta pontificia 24. q. 1. c. vbi sana et c. non est de penitentia distin. 2a Et ita asserit loquens de republica Romana in eo opere de ciuitate dei libro 19o c. 21o et lactantius foeliciter idem probat institutionum libro 1o cap. 20.

8

Cum ergo qui christiane veritatis expertes sunt quantumuis politica prudentia calleant vitiis et criminibus sint obruti et in multis a ratione aberrent: certe omnes qui christum non colunt: vel quia eius verba ne per famam quidem audierunt: vel quia audita non suscipiunt: vere barbari sunt, quod apparet in actibus apostolicis c. 28o vbi postquam narratur Paulum apostolum naufragio ejectum ad Mitilenem, subiicit: "barbari prestabant nobis non modicam humanitatem". haec s. Lucas.

9

Mitilene portus est insulae lesbi quae alcaeum et Sapphum poetas lyricos nobis dedit, et Pithacum cognomento Mitilenensem, qui e septem Greciae sapientibus vnus fuit: et Theophrrastrum Aristotelis discipulum autore Aulo Gelio. Quo nomine ab Horacio celebratur: "laudabunt (inquit) alii claram Rodem aut Mitilenem". Vocatur tamen ab apostolo gens barbara: non quidem quod stupida vel efera essett: sed quod christum non agnoscebatt: quamquam liranus ideo scribit appellatos barbaros quod neque hebraice neque Grece neque latine scirent. Sic diuus Hieronimus in Epistola ad Euandrum vel Eugenium Episcopum inquit; et etiam habetur in decretis 93a dist. c. legimus: et 32. q. et c. offerebat. ibi apud barbaras gentes: "nam et Africa, et persis et oriens, et india et omnes barbarae nationes vnum christum adorant: unam obseruant legem regulam veritatis". Idem Hieronimus ad Heliodorum et in epistola ad letam eodem Tomo pagina 68a.

10

Loquuntur generaliter leges et decreta vt 7 q. 1a, c. temporis qualitas ibi: "barbaricum possunt periculum facilius declinare: loquitur enim ibidem de Turchis vel Sarracenis" et 23 q. 2a, c. sex differentiae. ibi: "aliquo barbarorum", et c. fortitudo quae bello tuetur a barbaris. In legibus quoque cod. de officio prefecti cretorio africae l. 1. ibi "iugo barbarico durissime subiugabant": et loquebatur de Vuandalis qui tyranide sua vsurpauerant vniuersam prouinciam Africae. et ff. de re militari l. non omnes. § a barbaris remissus miles. et in prohemio institutionum ibi "et reliquos quidem sudores barbaricae gentis sub iuga nostra redactos cognoscunt". Vbi glossa "barbari sunt illi qui extra sunt imperii Romani, hoc est ecclesiae, limites vniuersales". quasi extra eam non est imperium vt infra capite patebit. Et addit glossa "maxime hostes".

11

¶ Contra hos autem barbaros qui hostes ecclesiae sunt die veneris sancti orat Ecclesia his verbis: "oremus pro christianissimo imperatore vt Deus et dominus noster subditas faciat omnes barbaras nationes: ad nostram perpetuam pacem. Ex infra: gentes barbarorum quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur". De barbaris autem qui populum christianum non infestant non orat ecclesia vt comprimantur: sed vt auferat iniquitatem acordibus eorum vt relictis idolis suis conuertantur ad Deum viuum et verum. Et paulo post. "omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum, sed vitam sempiternamer requirits: suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura, et aggrega ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui":

12

vbi manifeste ostenditur esse aliqua differentia barbarorum a barbaris secundum quod innuit satis expressis verbis ecclesia. Et per ea omnia quae adducta sunt apparet quatuor esse barbarorum genera scilicet 1a et 2a et 4a, secundum quid hoc est ex aliquibus feris moribus et principaliter ex deffectu fidei. Primum tamen genus etiam christianos homines potest comprehendere si in aliqua re sese immanes feros saeuos et inhumanos prestent: quo nomine hyspani qui tot horrendis stragibus, tot cedibus et plusquam tartareis malis afflixerunt indos: gentes quidem mansuetussimas innoxias vniuersis: barbari sunt et barbaris peiores. barbaros etiam sese prestiterunt cum aduersus caesarem: sumptis armis ferociter rebellarunt. Quarta autem barbarorum species pertinet ad alienos a fide christi: et sic omnes comprehendit infideles. Proprie autem barbari sunt illi de quibus in tertia specie disseruimus nimirum stupore mentis obruti stolidi a ratione alieni: incapaces, immanes, eferi, prauis moribus, corrupti, seditiosi vel natura vel praua peccandi consuetudine, et de his nominatim loquitur philosophus 1o polyticorum.

13

desinant ergo impii homines philosophum nobis obiicere, et qui Sepuluedam mendaciis ad impiae causae defensionem pertraxerunt: non intelligentes aut intelligere nolentes differentiam philosophi et sanctorum doctorum quam de barbaris demonstrauit. Et ideo misereantur animae suae: petantque a christo vt in eis moriatur vanitas: et viuat veritas.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5