Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 4 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Ex his igitur quae ostensa et declarata sunt: manifeste apparet differentia quam Philosophus ponit inter premissas duas barbarorum species. Nam de quibus loquitur in 1o politicorum et modo nos nunc tractauimus: hi sunt simpliciter barbari proprie et stricte videlicet stolidi et absque sufficiente ratione ad se gubernandum: sine lege sine rege et caetera. Et propterea indigni sunt principatu naturaliter. Barbaros autem quos explicat in 3o libro eiusdem operis concedit et firmat legitimum et justum et naturalem habere principatum his quidem licet careant litterarum exercitio siue arte: non deest tamen habilitas et prudentia regendi et gubernandi se, tum publice tum priuate. Unde habent regna, comunitates et ciuitates quas legibus et consuetudinibus prudenter moderantur. Et sic corum legitimus et naturalis est principatus: quamuis aliquam similitudinem cum tyranide habeat. Ex quibus necesse est inferri ratione pollere reges talium: justitiam et pacem non deesse populis et eorum prouincialibus; alias nec constitui possent nec permanere in esse suo politico aut in illo diu conseruari vt patet per eundem philosophum 3o politicorum c. 8oet libro 5o c. 7o et Augustinum libro 2o c. 21o de ciuitate dei. Ergo non omnes barbari carent ratione: nec natura sunt serui aut indigni principatu.
Ergo barbari aliqui juste ac secundum naturam habent regna dignitatesque regales, jurisdictiones et leges bonas: et apud cos est legitimus principatus.
Quod si docuerimus apud indos nostros occidentales meridionalesque plagas inhabitantes: esto quod appellemus eos barbaros et barbari sint: esse illustria regna, grandes hominum multitudines politice ac socialiter viuentium: magnas ciuitates: reges, judices, leges: commercijs, emptionibus, venditionibus, locationibus caeterisque contractibus juris gentium utentes: numquid probatum patebit Reuerendum doctorem Sepuluedam vitiose et valde culpabiliter contra eiusmodi gentes vel ignorantia vel malitia de doctrinaAristotelica paralogizasse: atque proinde falso et forte inexpiabiliter illas apud orbem totum infamasse?
Non ergo ex eo quod indi barbari sint regni incapaces existunt, et necessario ab alijs gubernari debent nisi doceri de catholica fide ac sanctis sacramentis initiari. Non enim stupidi immanes vel efferi sunt, sed respublicas etiam longe antequam hyspanicum nomen audijssent: recte institutas habebant, nimirum optimis legibus, religione, et institutis, sobrie compositas: amicitiam colebant; et in societatem vitae conjuncti longe maximas incolebant ciuitates, ubi tam pacis quam belli negotia prudenter ex bono et aequo administrabant: nimirum gubernati legibus, quae plurimis in rebus nostras superant, et Athenarum sapientibus admirationi esse possent, vt suo loco docebo (scilicet) in secunda parte huius apologiae.
Quod si ex eo quod elegantium litterarum rudes sint bello sunt perdomandi: audiat Sepulueda Trogum Pompeium libro 44 prope finem. "Nec prius inquit perdomitae prouinciae jugum hyspani accipere potuerunt, quam Caesar augustus perdomito orbe, victricia ad eos arma transtulit populumque barbarum ac ferum legibus ad cultiorem vitae usum traductum, in formam prouinciae redegit". Ecce Hyspana gentems barbaram ac eferam appellauittur. Sepuluedamque pro sua prudentia respondentem audire velim: an Romanorum aduersus Hyspanos bellum justum censeat; vt eos a barbarie liberarent? Ac rursus: an hyspani bellum injustum gererent: cum ab eis se acriter defendebant?
Deinde predones hyspanos miserae gentis tortores appello. Censetisne quod subiugata efera et barbara hyspaniae gente, Romani: optimo jure possent vos omnes inter se diuidere: tot capitibus tam masculorum quam et foeminarum unicuique assignatis? ac deinde judicatis potuisse Romanos principes sua ditione spoliare, vosque omnes libertate spoliatos miseris laboribus conficere: nimirum occupatos querendis auri et argenti fodinis et metallis extrahendis et expurgandis? Quod si postremo Romani fecere, vt patet ex Diodoro libro 6 c. 9 nec vos habere ius vestram libertatem immo et vitam bello tuendi? Pateris ne Sepulueda diuum Jacobum tuis cordubensibus hoc modo euangelizare? Proh Deum atque hominum fidem. hoc est jugum christi christianis hominibus imponere? hoc est eferam barbariem ex barbarorum animis eximere: an potius latrones, sicarios, et immanes predones agere: et mansuetissimas gentes desperatione precipites dare? Indorum gens non est tali barbarie barbara, neque stolida, neque stupida: sed docilis et ad omnes liberales artes maxime ingeniosa, et ad suscipiendam colendam et obseruandam christianam religionem et corrigendum peccata sua maxime procliuis: quod experientia docuit postquam a sacerdotibus sacris mysterijs fuere initiati et verbo dei eruditis erudiati: optimis moribus prediti sunt. Et ante hyspanorum aduentum vt diximus, politicas habebant respublicas: salutaribus legibus probe constitutas.
¶ Preterea, mechanicae cuiusque artis ita periti sunt: vt optimo jure cunctis cogniti orbis gentibus hoc nomine preferri debeant: ita arte et elegantia pulcherrima sunt quae gens illa edificiorum elegantia pluma et acupictis operibus prestat.
Sed haec mechanica Sepulueda spernit: quasi in his rebus non reluceant ingenij solertia, acumen, industria et ratio recta, nam ars mechanica habitus est intellectus operatiuus: quae definiri solet recta ratio rerum factibilium actuum rationis directiua: per quam homo artifex in ipso rationis actu ordinate faciliter ac sine errore procedit. autore philosopho 1o posteriorum.
Non ergo stupidi sunt reuerende doctor quodquorum cultioris elegantiae opera erudite fabrefacta: admirationem cunctarumis gentibusum prestant. opera enim ostendunt hominis ingenium, nam (ut poeta inquit) artificem commendat opus. Ac rursus prosper in suis epigramatis inquit. En miris operum signis ostenditur author: autoremque suum condita quoque canunt.
¶ Artium liberalium in quibus eruditi hactenus fuere, veluti grammaticae et logicae: insigniter periti sunt: omni genere musices admirabili dulcedine audientium aures deliniunt. Scribunt scite, et politissime adeo ut plerumque dubitetur an manu descriptai an vero typis excusai caracteres sint. Quod latius docebo in secunda parte huius apologiae: non referens vanissima pessimorum mendacia in hystorijs hactenus excussis sparsa: sed veritatem ipsam, et ea quae oculis vidi: manibus contrectaui: auribus proprijs per plurimos anos hausi inter eas gentes versans, Ego per triginta annos apud eos manens mira expertus in omnino artificio ingenioso
Quod si Sepulueda ut virum grauem decuit voluisset eos veritatem plene cognoscere antequam ad scribendum descenderet tyranorum mendacijs corruptus: debuisset consulere viros religiosos, et integros qui per multos anos cum eis gentibus conuixere: notasque habebant gentis dotes, tam ingenij et industriae: quam etiam profectus quem tam in religione quam etiam in bonis moribus fecissent. Longe quidem ab Hyspania abest Roma: ibi tamen ingenium harum gentium et ad percipiendas liberales disciplinas procliuitas et solertia nota erat. Ecce enim Paulus Jouius Nucerinus Episcopus in laudem harum gentium quas tu stolidas stupidasque vocas: hoc elogium posteris legendum reliquit. hystoriarum sui temporis libro 34. "Ferdinandus cortesius ad Mexicana regna terrestri itinere contendens, subactis indis Themestitana urbe potitus est cum fabricatis nauigijs eam urbem salso in stagno positam edificijsque et incolarum frequentia Venetae urbis instar admirabilem multis proelijs expugnasset". Ecce indorum ciuitatem docet edificijs Venetae urbis instar admirabilem.
Quod vero exageras horrendum crimen quo (scilicet) viuos homines immolabant, vide quid ibidem subijciat Jouius. "Mexicanae genti superisviuos homines sed maleficijs damnatos immolare fas est". De gentis ingenio quid asserat? "Cortesio non omnino difficile fuit gentem per se ingeniosam et docilem ad christi cultum abdicatis idolorum superstitionibus traduxisse. Litteras enim jam nostras libenter et admiranter discunt vejectis hierogliphicis imaginibus: quibus annales conscribere solebant varijs picturis regum suorum memoriam posteris tradentes." Scribunt ele gantissime et libros in membranis pro choro religiosorum cum puncto depingunt artificiose
¶ Haec te tantae eruditionis virum in asserenda veritate imitari decuit: non ad leuissimorum hominum susurros stricto calami mucrone libellum famosum: in immensum terrarum orbem inhabitantes indos scribere. Citas nobis Ouiedi Hystoriam a regio senatu approbatam. quasi Ouiedus vt ipse libro 6o, c. 8o testatur, non fuerit immanis quidam tyranus qui miseros indos seruitute oppressos tamquam pecora possidebat: et magnam continentis partem caeteros predones secutus diruit, aut quasi Senatus cum librum probat videatur probare etiam mendacia omnia in eo contenta, aut quasi senatus cum librum approbabit sciuerit an vera essent quae ibi continebantur? Cui fidem adhibes inimico et ei cuius causa agebatur. possidebat enim ille certum indorum numerum sicut caeteri tyrani.
¶ Ex his apparet fundamentum Sepuluedae, qui has gentes rudes et stupidas esse docet falso falsius esse.
Demus tamen hanc gentem non valere ingenij acumine et solerti industria. certe non ideo tenentur sese sapientioribus subijcere et corum ingenium amplecti, ita vt si recusent bello illato perdomari possint; et tamquam mancipia quod hodie fit subigi.
Multa enim tenentur homines facere lege naturali quae si impleri nolint: non possunt ad ea facienda compelli. Lege naturali tenemur virtutem amplecti et piorum virorum integritatem imitari: nemo tamen punitur quod pessimus sit nisi sit seditiosus: fidem catholicam, vbi modo christiano et vt decet predicata fuerit: omnes homines tenentur lege naturali suscipere: nemo tamen cogitur ad suscipiendum fidem christi. Nemo punitur quod vitijs obrutus sit nisi sit seditiosus vel injurius rebus vel personis hominum: nemo cogitur virtutem amplecti et bonum virum sese prestare. Qui accipit beneficium lege naturali tenetur beneficium reponere obligatione quae dicitur ad antidota: nemo tamen ad id cogitur: neque, si omittat, puniatur juxta receptam jureconsultorum traditionem in l. ex hoc jure ff de justitia et jure et in l. sed et si lege § consuluit ff. de petitione haereditatis.
¶ Subuenire egestati fratris plum opus est ad quod natura homines procliues foecit et obligat: nemo tamen ad prestandam elemosinam cogitur. Sed de his vide quae ibi infra capito latius dicuntur. Ergo nullus etiam vere sapiens: potest cogere barbarum stupidum vt sese sibi subigat citra iniuriam: presertim committendo libertatem: quod miseri indi suma injuria contra diuina et humana jura omnia patiuntur: et contra ipsam legem naturae. Neque enim faciendum est malum, vt inde bonum oriatur. Quemadmodum si quis alium inuitum castrasset. licet enim castrati rei venereae quae furore adigit humanas mentes subtrahuntur: ille tamen qui hominem castrat grauissime punitur, vt in l. si seruum § et si puerum ff ad legem corneliam et in l. 3 § qui hominem et in l. 4.
¶ Quod si hoc absurdissimo argumento bellum in indos licitum esset, notandum gens in gentem et homo in hominem insurgeret: et opinione prestantioris sapientiae: alterum sibi subigendum contenderet. Hoc etiam lemate, Turcae, et Mauri gentium vere barbara colluuies: optimo jure et juxta naturae legem indis bellum in ferre possunt quod (ut quibusdam videtur) recta reipublicae constitutione nobis prestent. Non ne si hoc admittimus: sursum deorsumque diuinaque humanaque omnia miscebuntur? Quid magis aduersum eternae legi quam quod Sepulueda frequenter ostentat: proferri potest? aut quae pestis magis est execranda? Opinor Sepuluedam pro sua modestia: existimare Hyspaniam alios habere se prudentiores.
Ergo cogendus est sese illis subijcere lege eterna. Et quidem lex eterna admirabili ratione et ordine cuncta disposuit distinxitque. Regna a regnis et gentes a gentibus diuisit juxta illud Deuteronomij "quando diuidebat altissimus gentes: et separabat filios Adam". Prefecit etiam vnaquaeque gens sibi rectorem, et gubernatores diuino aflatu juxta illud Ecclesiastici 17 "in vnam quamque gentem posuit rectorem". quicumque enim reges vel gubernatores sunt etiam apud barbaros: ministri dei sunt. quod diuina sapientia 8o Prouerbiorum docet: "per me reges regnant, et legum conditores juxsta decernunt: per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam".
Et quicumque reges vel gubernatores non gubernantes recto ordine sibi subditos, barbari vel greci, fideles vel infideles: transgressores sunt legis eternae. Et illius transgressionis habent deum ultorem judicem.
Cum ergo unaqueque gens lege eterna rectorem vel principem habeat: non est quod gens sub pretextu sapientiae aliam impetat: neque aliena regna diruat. facit enim contra legem eternam: quam legimus prouerbiorum 22 "ne transgrediaris terminos antiquos quos possiduerunt patres tui". Hic non est actus sapientiae sed iniquitatis et falsus pretextus aliena diripiendi. Vnde quaelibet gens quantumcumque barbara: potest sese defendere a sapientiori qui illam subigere et priuare libertate velit: immo vero licite potest sapientiorem occidendo punire tamquam saeuum et violentum contra legem naturae inferentem injuriam. Et hoc bellum certe justius est: quam illud quod sub nomine sapientiae illis infertur.
¶ Profert Sepulueda aliud argumentum (scilicet) quod imperfectiora perfectioribus natura cedunt veluti materia formae: corpus animae, sensus rationi: quod quidem haud nego: illud tamen verum est, quando duae res natura conjunctae sunt in actu primo. Veluti quando materia et forma quae dat esse rei concurrunt in unum. Item quando corpus et anima conglutinantur et animal efficiunt: sensusque et ratio in eodem subiecto existunt: si tamen perfectum et imperfectum separata sunt et circa diuersa subiecta existunt: tunc imperfecta non cedunt perfectioribus. Nondum enim sunt conjuncta in actu primo: et juxta hanc distinctionem si in unummet reipublicae corpus vel sub eodem principe vel gubernatore sapientes et stultiviuerent: tunc stulti sapientiorum qui rempublicam gubernant arbitrio sese submittere debent: puta regi vel eius legibus vel gubernatoribus: quod si recusarent licite posset in eos vis admoueri et possent puniri. Hoc enim dictat lex naturae. Alioquin nulla persona libera et longe ampliusminus populus liber: tenetur se subijcere alicui vel regi vel genti quantumcumque prudentia prestiterit, et ex illo utilitas sibi credat esse prouentura. Hanc conclusionem tradit in hac ipsa specie quando scilicet imperfecta perfectioribus cedantunt, Augustinus de Anchona liber de potestate papae q. 22 a. 7. Et Egidius Romanus super 2o sententiarum dist. 44 a. 2o nulla igitur gens libera cogi potest sese sapientiori genti submitere etiam si in magnam eorum utilitatem talis submissio cedere posset.
Philosophus 1o politicorum dum profert argumentum de materia quae formae cedit: nihil aliud vult significare quam naturam genuisse homines aptos per innatam prudentiam vt alios possint gubernare qui tanta ingenij facultate non sunt prediti. Docet autem huiusmodi prudentiores reipublicae clauo admouendos ad reipublicae conseruationem et vtilitatem: quibus caeteri oportet vt sint subiecti sicut materia est subiecta formae et animae corpus.
¶ Postremum argumentum Sepuluedae: quod (scilicet) quiuis potest cogi et inuitus facere ea quae sibi vtilia sunt: si absolute haec propositio sumatur falsissima est. Augustinus enim quem citat loquitur de his qui rem sibi utilem promiserant, et non prestabant cum damno vel injuria caeterorum. Nimirum loquitur de hereticis, quos Ecclesia cogit prestare vota quae in baptismo vouerunt: non tantum quia sibi utilia sunt; sed precipue "quia promiserunt et vouerunt illa deo: et ex promissione peculiari quadam obligatione tenentur". Non enim sufficeret illa sibi esse vtilia. Videmus enim neminem infidelem cogi ad suscipiendum baptismum. Ex doctrina autem dicti Augustini colligunt doctores quod ad bonum promissum potest et debet quis compelli non autem ad bonum non promissum. Sed de hoc plurima infra sunt discutienda.
On this page