Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 17 [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 17m.

2

¶ Ad aliud autem quod Innocentius in dicto capo. quod super his de voto. addit ad papam scilicet pertinere gentilem solum habentem legem naturae punire si colat idola (quia inquit "narurale est vnum et solum Deum creatorem colere et non creaturas" haec ille. Dicimus salua reuerentia tanti doctoris quod eius sententia si indistincte intelligi habeat multas rationes patitur contrarias. Ad cuius rei declarationem supponendum est: quod hic intendimus loqui de infidelibus quos scriptura sacra gentes seu gentiles appellat id est qui sine lege erant vel sunt, et non dum de fide catholica aliquid audierunt nec crediderunt.

3

Dicti autem gentiles quia ita sunt vt fuerunt geniti (id est) sicut in carne descenderunt sub peccato (id est) idolis seruientes et nondum regenerati: proinde gentiles primitus nuncupabantur. Secundum Isidorum libro 8. c. 10. Ethimologiarum His enim plenus erat mundus quando christus venit: et apostoli ceperunt predicare. Et a doctoribus nostris infideles priuatiue vel negatiue vocantur: quia sunt apti nati habere fidem et non habent. Cuiusmodi sunt omnes quos occidentales et meridionales indos nominamus.

4

¶ Dixi si indistincte intelligi habeat: propter hoc quod in aliquibus infidelibus (scilicet) morantibus in terris ecclesiae vel membrorum eius: et in certis casibus pertineret ad papam punire idola colentes prout plene ex dictis et infra dicendis colligere potes. His sic suppositis respondemus per sequentem conclusionem.

5

Conclusio.

6

¶ Illicite punirentur saltem iudicio humano infideles (de quibus nobis presens sermo est) propter hoc dumtaxat quod idola colant.

7

¶ Probatur conclusio sic. Nemo licite puniri potest saltem humano iudicio ignorans inuincibiliter vel probabiliter actum quemcumq? facit esse prohibitum: aut quem omittit esse preceptum etiam circa fidem. Sed infideles de quibus loquimur colentes idola ignorant inuincibiliter seu probabiliter. Ergo illicite punirentur saltem humano iudicio, propter hoc dumtaxat quod colerent idola.

8

¶ Consequentia patet cum maiore. quia qui inuincibiliter seu probabiliter actum aliquem facit sibi prohibitum vel omittit quod est sibi preceptum. excusatur a culpa. Cuius ratio est secundum sanctum Thomam: quia talis ignorantia est causa actus vel omissionis et ideo causat inuoluntarium. Culpa autem vel peccatum non est nisi sit voluntarium. Vnde semper excusat nisi ipsa ignorantia sit peccatum. Est autem ignorantia peccatum quando quis ignorat ea quae tenetur scire, et potest scire. Sicut apparet in constitutione seu mandato papae quam omnes suo modo scire tenentur:

9

si aliquis nesciat per negligentiam: non excusatur a culpa si contra eam faciat. Si vero aliquis habeat sufficiens impedimentum propter quod scire non potuit: puta si fuit in carcere vel in terris extraneis, ad quas constitutio non peruenit: vel propter aliquod simile: talis ignorantia excusat vt non peccet. Nemo enim peccat in eo quod non potuit vitare. Haec sanctus Thomas 1a 2ae. q. 90. ar. 4. ad 2um et 3um. Et de veritate q. 17. a. 3. c. et Quodlibetali 1o. ar. 19.

10

Facit secundum canonistas c. agnoscentescognoscentes cum sua materia. de constitutionibus et ff. de iuris et facti ignorantia cum ibi notatis per legistas. Sine culpa autem nemo humano iudicio licite potest puniri: Saltem pena flagelli vt occidatur vel mutiletur vt sanctus Thomas docet 2a 2ae q. 108. ar. vltimo.

11

Et secundum iura vt 56a distinctio c. satis peruersum. Et 16, q. 7. c. inuentum et de restitutione spoliatorum, c. conquerente. et ff. ad legem aquiliam, l. si putator. Cod. de poenis. l. sancimus. et Cod. ne sacrum baptisma reiteretur, l. 2, et in regula sine culpa. liber sextus.

12

¶ Minor vero probatur primo sic: ille ignorat inuincibiliter et sic excusatur a culpa: qui per seipsum vel interrogando alios non potest illam ignorantiam vincere. Sed eiusmodi infideles per se ipsos non possunt ea quae sunt fidei diuinare cum sint supra omnem facultatem naturae: nec habent quos quem interrogent aut consulant vel a quo doceantur, secundum communem cursum naturae.

13

Ergo colentes idola inuincibiliter ignorant. Minor huius rationis patet: quia primum principium seu prima veritas quae de deo vero haberi oportet: est quod deus est vnus et solus. Sed deum esse non est per se notum et longe minus quod sit vnicus vel solus: quia nec insitum in rerum natura ita quod cognitis terminis statim sine aliquo discursu assentiamurtur illi propositioni: deus est et solus: sicut visis toto et parte statim agnoscimus quod omne totum est maius sua parte.

14

Vnde haec propositio: deus est et vnicus: non est per se nota: licet sit vera et necessaria: sed tenemus eam ex fide. ¶ Item quod a multis concipientibus terminos negatur: non est per se notum. Sed deum esse: est huiusmodi vt in psalmo 13. "dixit insipiens in corde suo: non est deus". Ergo deum esse non est per se notum. ¶ Preterea: illud quod probatur ab aliquo: non est per se notum. Sed sancti conati sunt probare deum esse. Ergo non est per se notum.

15

¶ Rursus beatus Anselmus per illam definitionem deus est illud quo maius excogitari non potest. Et alii sancti et etiam philosophi conantur probare et demonstrare deum esse: sed nullum demonstrabile est per se notum. Ergo deum esse non est per se notum. Si ergo deum esse non est per se notum, sed tenetur ex fide tantum: infideles negatiue prefati non possunt deum esse diuinare et longe minus quod sit vnus et alia fidei supernaturalia. Ergo per se ipsos non possunt suam ignorantiam vincere seu superare.

16

¶ Similiter nec habent quem nec quos interrogent a quo vel a quibus doceantur. Vt supponimus) cum omnes sint carentes fide et omnes idola colant. Quinimo habent suos sacerdotes: et suos theologos: suos prophetas vel diuinos qui longe antequam veniant futura eis prenuntiant: quos in maxima habent reuerentia et deuotione. Qui tamen eadem ignorantia laborantes docent fidei contraria. Habent denique suos reges dominos et magistratus qui legibus suis religionem illam et idolorum cultum et caeremonias stulte precipiunt obseruarei: et sic publica freti autoritate.

17

Nam error populi confirmatus principis autoritate, facit ius, et excusat ut in l. Barbarius .ff. de officio presidis. Et quibus proculdubio errores suos reddunt probabiles. Probabile quippe est secundum philosophum 1 topicorum et 1o rhetoricorum. "Quod videtur omnibus aut pluribus, aut sapientibus. Et iis vel omnibus vel plurimis, vel maxime celebribus et probatis". Haec ille.

18

Et quod sic est probabile dicitur certum moraliter. Non enim tenentur per mundum vagari vt quaerant sapientes aliarum nationum quorum consilio vel autoritate sententia quam sequi eos contingat reddatur probabilis. Sed sufficit consulere sapientes et maiores suos: vel sequi eorum exempla vel dogmata.

19

¶ Cum igitur infideles negatiue colentes idola, docere se ipsos nequeant nec alios habeant a quibus ea quae sunt fidei doceantur: quin potius omnes sapientes, reges, satrapas, magistratus et populi cunctique plebei particulares: illam religionem antiquissimi modi fulta consuetudine teneant, profiteantur et sequantur, et sic sufficientia impedimenta habeant: manifestum est quod talis error vel ignorantia sit inuincibilis et probabilis et sic causa actus actus et quae inuoluntarium causat: et per consequens culpa careat. Non enim censetur errare aut falli qui ius publicum sequitur. Ut in l. nihil consensui ff. de regulis iuris. Ergo illicite punirentur infideles negatiue propter hoc quod idola colant, saltem per iudicium humanum. Et sic proculdubio Innocentius fallitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17