Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 7 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Infideles non esse de foro ecclesiae probatur secundo ex Paulo 1ae ad Corinthios 5o. "Quid enim (inquit) mihi de his qui foris sunt judicare onne de his qui intus sunt vos judicatis: nam eos qui foris sunt deus judicabit". Haec Pauli verba omnes doctores tam sacri quam non sancti tam greci quam latini iriterpretantur significare ecclesiam regulariter non posse judicare de infidelibus qui numquam christianam fidem susceperunt. Cuius ratio est.
¶ Quoniam Deus qui omnium dominus est noluit ecclesiam suam dare hos judicare: sed sibi judicium reseruauit. Glosa interlinealis exponens illa verba "eos qui foris sunt" (inquit) "extra ecclesiam his blandiendum nobis comisit". Et Hieronymus ibi: "Numquid non vos de his solis qui sunt intra Ecclesiam judicatis". haec ille.
Rursus Anselmus: "de infidelibus (inquit) qui foris sunt, id est, extra ecclesiam vt eos vobis cauendos judicarem sicut putastis: his enim blandiendum est vt per amorem et dulcedinem possint christo lucrari". Ex infra: "Nam eos qui foris sunt non commisit deus vobis judicandos: sed ipse judicabit eos in futuro secundum distinctionem justitiae suae reddens digna supplicia". Haec Anselmus.
Et Athanasius in eodem loco. "Neminem equidem nunc eorum qui exteriores sunt allo quor: id enim leges meas excederet. Superuacaneum igitur christi precepta illis iniungerim qui extra christi aulam deuagantur. Quaecumque enim lex disserit his qui sub lege sunt disserit". haec ille. Idem docet Augustinus in pluribus locis. Theophilactus et Beda, Rursus Nicolaus Gorranus interpretatur apostoli verba in hunc modum. quasi dicat. "judicare de infidelibus ad me non pertinet: sed potius est eis blandiendum, vt conuertantur. Sic etiam voluit dominus lucae 12o. "O homo, quis me constituit judicem aut dimissorem super vos". Non erat de discipulis eius". haec ille.
Rursus Sanctus Thomas illum locum ita exponit. ""Quid enim mihi est", id est, quid ad me pertinet judicare, id est, sententiam condemnationis ferre de his qui foris sunt, id est, de infidelibus qui sunt omnino extra ecclesiam. Prelati enim ecclesiarum accipiunt spiritualem potestatem super eos tantum qui se fidei subdiderunt secundum illud 2 corinthios 10: "in promptu habentes vlcisci omnem inobedientiam cum impleta fuerit vestra obedientia"". Haec Sanctus Thomas. Preterea in tractatu contra impugnantes religionem c. 15o ad 4um exponit eodem modo illa verba.
Idem sentit diuus brunus super Epistolas Pauli, et Ricardus a mediavilla in 4o sententiarum distinctione 7a a. 2o q. 2a docens quod "vicario christi non fuit concessa directa potestas aliqua super illos, qui sacramentum baptismi non susceperunt: quod est ianua qua intratur in ecclesiam militantem: unde apostolus 1ae ad corinthios 5o "quid est mihi de his" et caetera. Vnde glosa "id est, quid mihi attinet judicare. ac si dicat non attinet ad me in his judicare: sed de his qui intus sunt in ecclesia proffessione et nomine: nonne vos judicatis? Vtique, et eos qui foris sunt deus tantum judicabit: non nobis commisit vt eos nunc judicemus"" et caetera. Haec omnia ex Ricardo.
Similiter diuus Thomas 2a 2e q. 12a a. 2o inquit: "ad ecclesiam non pertinet punire infidelitatem in his qui numquam fidem susceperunt, secundum illud apostoli 1 ad corinthios 5o: "Quid mihi de his" et caetera: Sed infidelitatem illorum qui fidem susceperunt potest sententialiter punire". haec Sanctus Thomas. Si ad ecclesiam non pertinet infidelitatem infidelium qui fidem non receperunt: ergo non sunt de foro ecclesiae.
¶ Ad idem Nicolaus Liranus: "eadem verba exponit in hunc modum: ad me non pertinet quoniam sunt extra fo rum ecclesiae".
¶ Omnes ergo doctores docent ex illis Pauli verbis infideles non posse puniri ab ecclesia quoniam non sunt de foro ecclesiae.
¶ Preterea 3o ecclesiam non posse punire infideles probatur hoc argumento: quod et me et mea omnia eius correctioni submitto. Ad ecclesiam non pertinet vi tollere idolorum cultum: neque idolatras castigare saltem in non subditis ergo idolatrae et infideles non sunt ecclesiastici fori. consequentia jam patet per rationes et autoritates precedentes.
Antecedens vero quantum ad 1am partem (scilicet) quod ad ecclesiam non pertinet vi tollere idolorum cultum. Probatur ex Augustino liber de verbis domini sermone 6o de puero centurionis: qui ibi haec verba scribit: "fratres ad nos pertinet vobis dicere ad nos pertinet christianis loqui. "Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare?" ipse apostolus ait: illos (scilicet) paganos alloquimur aliter tamquam infirmos. Blandiendum est illis vt audiant veritatem: in vobis secanda est putredo. Si quaeritis unde vincantur pagani, vnde illuminentur, vnde ad salutem vocentur: deserite omnes solemnitates eorum: deserite nugas ipsorum, et si non consentiunt veritati nostrae: erubescant paucitati suae".
Ex infra: "verbis eorum ne credatis nec timeatis. Hostes nos dicunt idolorum suorum. Sic prestet eeus et det omnia in potestate quomodo dedit quod factum est, hoc enim dicimus charitati vestrae ne faciatis ista: quando in potestate non est vt faciatis illud. Prauorum hominum est furiosorum: circumcellionum: et ubi potestatem non habent saeuire. Et velle mori properant sine causa. Audistis quae vobis legimus: qui nuper in mappalibus afuistis? "Cum data vobis fuerit terra in potestatem. Deuteronomio 7o et 12o prius (ait in potestatem) aras eorum (inquit) destruetis: lucos eorum comminuetis, et omnes titulos eorum confringetis". Cum acceperitis potestatem hoc facite: ubi nobis non est data potestas, non facimus: vbi data est non pretermittimus. Multi pagani habent istas abominationes in fundis suis: numquid accedimus et confringimus? Prius enim agimus vt idola in eorum cordibus frangamus. Quando christiani et ipsi facti fuerint: aut invitant nos ad tam bonum opus: aut preueniunt nos: modo orandum est pro illis: non irascendum illis".
Et infra: "quia ergo voluit deus: putant nos vbicumque querere idola: quae cum inuenerimus in omnibus locis frangere. Quare? Non ante nos sunt loca in quibus sunt? Aut vere ignoremus vbi sunt ista? Et tamen non facimus: quia non dedit in potestatem deus. Quando dat deus in potestatem? quando christianus erit, cuius res est. Modo factum voluit cuius est. Si nollet ipsum locum dare ecclesiae et tantum iubere in re sua: non rem idola puto: quia deberet suma deuotione fieri a christianis: adiuuaretur absens. Christiana anima quae de terra vult deo gratias agere: non vult ibi aliquid esse in contumeliam dei. Parum est illis quia de villis ipsorum non illa tollimus: non illa frangimus; et in nostris volunt seruari ea. Contra idola predicamus: de cordibus illa tollimus: sumus persecutores idolorum: profitemur. Numquid seruatores? Non facio ubi non possum: non facio vbi conqueretur dominus rei, vbi autem vult fieri et gratias agit: reus ero, si non egero". Haec omnia Augustinus.
Ex his verbis manifeste elicitur Augustinum sensisse ecclesiam non habere jurisdictionem super idolatras regulariter: et sibi vel membris suis subditos neque posse vi cogere eos idolorum cultum relinquere: neque inania simulacra eorum, ipsis inuitis confringere. Vbi cum dicit: "nonne ante nos sunt loca in quibus sunt? Aut vere ignoramus ubi sunt ista?" quasi dicat: "non ignoramus sed non facimus: quia non dedit deus nobis in potestatem": manifeste ostendit potestatem hanc ecclesiae denegatam facti non esse sed juris. Cum christiani possent per vim idola tollere vt inuit Augustinus ibi. Et sic vult docere Ecclesiam in hac parte ad tollendum idola inuitis idolatris omnino potestate carere, et sic fore illicitum. Haec Augustini sententia non solum refellit aduersariorum vanam opinionem: verum etiam probat falsam esse opinionem hostiensis in c. quod super his: de voto de quo alibi latius disserui.
Notandum autem Augustinum dicere quod confringere idola et illorum cultum vetare antequam idolatras habeamus in potestate. quod intelligendum est antequam sint de foro ecclesiae per baptismum: est opus amentium et furiosorum hominum circumcellionum. Hi circumcelliones autore Isidoro etymologiarum libro 8o c. 5o heretici quidam erant qui sese occidebant, vt martyres haberentur. His si miles scribit Augustinus esse eos qui vbi conantur tollere idolorum cultum, vt id agentes occisi existimentur martyres, edeo inquit: "Vbi potestatem non habent saeuire et velle mori properant sine causa" et caetera. Et ideo ni fallor contra hos habuit originem concilium EliberitinumIlliberitanum c. 60 quod inquit: "si quis idola fregerit et ibidem fuerit occissus: quia in euangelio non est scriptum neque inuenitur ab apostolis unquam factum: placuit in numerum non recipi martirum". Nota ex verbis concilij numquam christum neque eius apostolos quorum tempore totus orbis in idolorum cultum insaniebat: confregisse neque jussisse alium vt vi confringeret idola. Etenim si hoc vel fecisset vel jussisset vtique in Euangelio legeretur. Quod reuera si hoc expediret vel justum esset christus et apostoli foecissent absque timore principum: quos vel miraculis vel verbo dei exterruissent.
Legimus Ananiam et Saphiram Petri apostoli verbis. increpatos eflasse animam: atque a ideo magnum timorem caeteris fuisse in cussum. Ita legitur Actuum 5o: "Audiens autem Ananias haec verba cecidit et expirauit: et factus est timor magnus super omnes qui audierunt". Ex quo elicitur apostolos non confregisse idola: quod pauperes et omni presidio destituti essent, sed quia licitum non erat. Poterant enim solo verbo perdere hominem neque illi mortis aut ignominiae metu cessabant facere quae conducebant euangelico negotio. Excedebant enim potentia: omnes principes, caesares et tyranos: atque ideo spiritus sanctus appellat eos principes terrae psalmo 44o: "Constitues eos principes super omnem terram".
Quod si legimus aliquando apostolos vel martyres jussisse demones cum deferrentur ad sacrificandum idolis: vt simulacra illa inanium deorum confringerent: illud erat consensu paganorum. Huiusmodi est illud quod legimus in vita Diui Bartholomeij, "si vultis vt omnes infirmi Sanitatem recipiant: deponite hoc idolum et confringite et templum hoc christi consecrabo": quod cum tentassent de jussu regis, et non possent: dixit apostolus ad demonem: "exi de simulacro, et confringe illud". Haec in legenda et vita eius.
Aliquando confringebant idola diuina virtute: vt ostentatis miraculis fides haberetur euangelicae veritati quam anuntiabant. Sic legimus actuum 17o Paulum apostolum Athenis circuisse omnia idolorum simulachra ac tandem respexisse aram ignoto deo consecratam, colloquentemque cum dionysio illum ad idolorum contemptum rationibus prius et facto miraculo: non autem rapiendo vel subuertendo idola ad veri Dei cultum pertraxisse, ita vt tam ille quam etiam multi alij idola proprijs manibus confriiegerint: quod nobis saepius contingit apud indos.
Haec quidem est vere christiana ratio vt tradat prius nobis deus in possessionem terram: id est: vt idolatrae conuertantur quorum idola sunt: et per consequens idola confringendi et idolorum cultum abrrogandi: docere videlicet idolorum cultores veritatem Euangelicam et ad Ecclesiae sagenam illos rationibus perducere. Tunc enim nos licite illa frangemus (ut dixit Augustinus) immo ipsi met euangelicam lucem adorantes: impia demonum simulacra confringent, et conculcabunt nobiscum.
Ecclesia igitur regulariter non potest vi confringere idola: antequam pagani euangelicam veritatem audierint et libenter susceperint. Est enim exitiale dilatationi verae religionis. Nisi forte jam pagani maxime procliues essent suscipiendae nostrae religioni: vel si voluntarie nostrae ditioni se submisissent: tunc enim idolorum cultus vetari poterit additis aliquibus leuibus legibus. Si modo absit quodcumque scandalum. Quod tamen raro fiet: et non nisi vbi presens rerum occasio in vtilitatem gentis rem cessuram ostenderit. Non enim expedit idolorum cultum violentia hominum tolli: sed verbo dei.
Quid enim Egerimus: si, vi confractis idolis pagani christum adhuc ignorantes: clam dijs suis sacrificia sua offerant in siluis montibus et desertis: vbi prementes maxime christum inuenire solent? Eximentur enim fortassis idola e templis: non tamen e cordibus. Quare optime Diuus Gregorius inquit: "in vanum infidelibus ceremonias vel totaliter tollimus vel qualiter colere debeant regulas ponimus: si per hoc eos lucrari non possumus?" 45a distinctione c. qui sincera. "Prius ergo inquit Augustinus frangamus idola in cordibus eorum". Idolatria autem absque Euangelij predicatione et cognitione veri dei: sero vel numquam abolebitur autore Chrysostomo super 2a ad corinthios homilia 7a et Gulielmo Parisiensi in libro de legibus.
Hinc Sanctus Thomas 2a 2ae q. 10a ar. 11o docet ritus paganorum tolerari debere ab ecclesia: vt audientes Euangelicam predicationem conuertantur ad fidem. loquitur de paganicis ritibus: qui in terris ecclesiae peraguntur. De alijs enim non oportebat illum dicere debere tolerari. Cum nihil ad ecclesiam de huiusmodi nisi per opportunam Euangelij praedicationem suadere quod illos relinquant. Sancti Thomae verba haec sunt. "Propter aliquod (inquit) malum vitandum (scilicet) ad vitandum scandalum vel decidium quod ex hoc posset prouenire: vel impedimentum salutis eorum: qui paulatim sic tolerati conuertentur ad fidem: propter hoc n. enim etiam hereticorum et paganorum ritus aliquando ecclesia tolerauit: quando erat magna infidelium multitudo". Haec sanctus Thomas.
Equidem haec adeo manifesta sunt: vt arbitrerSepuluedae quantumuis sententiae suae pertinaci assertori satisfactura, quid enim jam est quod calumnietur? obijcit nobis Sanctum Thomam contra se ipsum. certe vir ille sanctus tollerari vult paganos et allici ad fidem: non violenter cogi: docere christianorum est cogere tyranorum. Nam que potest omnium predictorum generalis ratio vtique assignari. Cum enim natura ipsa omne hominum genus deum esse colendum doceat: cultus autem diuinus in caeremonijs consistat: inde fit vt quem admodum sine Deo vero vel falso habito pro vero homines viuere nequeunt: ita neque absque caeremoniarum quarumcumque exercitio. Maxime quoniam apud gentiles caeremonijs et sacrificijs: totum statum reipublicae in felicitate conseruari vigebat opinio. Vnde si ipsis inuitis caeremonias suas omnino tolleremus preter alia plura inconuenientia quae sequerentur: fidem catholicam et christianam religionem exossam habendam eos esserent et oblique ad suscipiendum fidem ipsam eos compellere (quod prohibitum est) videremur.
Quando ergo tanta multitudo infidelium in orbe vniuerso fuit: vt causa justa esset ritus eorum tolerandi etiam si subditi ecclesiae fuissent? Aut in quibus alijs nationibus facilius idola in cordibus infringi potuerunt: ac sic totaliter idolatria prorsus aboleri Vehementissima vitari scandala: perditio quoque innumerabilium animarum: si paulatim docerentur et tolerarentur quam in nostris indorum gentibus? Profecto scit melius ipsa sancta ecclesia minime ad se pertinere violenter idola idolatriamque tollere infidelibus de quibus sermo nobis est: sed verbo dumtaxat diuino et dulci rationis instantia: quomodo semper noscitur usa fuisse ab ineunte eius infantia vsuraque (ut spero) usque ad aduentum justi judicis sponsi sui Jesuchristi. Labuntur igitur et contra ecclesiae consuetudinem et sanctorum patrum doctrinam et exempla faciunt et sentiunt: contrarium facientes vel faciendum esse asserentes. Et sic tandem patet infideles inquantum huiusmodi non esse de foro aut jurisdictione ecclesiae. Vide infra capite 48 diffusius.
On this page