Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Ex prima et quinta parte bullae apparet mens pontificis et animus quem reges castellae ostendebant, et praeceptum ipsis impositum ut rem perficiant. Et hoc est quod pontifex in quarta parte laudat reges scilicet animo dilatandi religionem christianam nouas querere regiones prioribus seculis incognitas. Ex secunda parte bullae ubi pontifex refert mansuetudinem sinceritatem ac simplicitatem indorum atque item aptitudinem et docilitatem ad suscipiendum verbum Dei manifeste innuit censuram qua pars tertia debeat esse predita scilicet ut subiiciant id est disponant ad fidem illas eo modo quo subiicere conuenit gentem humanissimam sincerissimam nudam docilem modestam pacificam et ad obsequendum promptissimam, blande scilicet humaniter denique christiane: ut cognito prius Deo vero per euangelicam fidem demum subiiciant sese voluntarie castellae regi a quo tantum beneficium accepissent: tamquam principi ac supremo imperatori suo saluis tamen Iuribus naturalium dominorum
Quod autem illud verbum subiicere interpretari debeat pro disponere probatur: quoniam subiicere eas gentes assumitur ut est medium quoddam ut predicationem libenter audiant et voluntarie suscipiant fidem. Sed predicatio fidei secundum institutionem christi debet pacifica et amorosa esse: media autem proportionata ad finem autore Philosopho 2o phisicorum ergo subiicere illas gentes nihil est aliud quam disponere pacifice humaniterque gentes illas ad audiendum euangelium et fidem voluntarie suscipiendam. Et sic debet fieri iuxta traditiones fidei christianae: quoniam adducere illas ad fidem: est finis et consilium unitum tam pontificis quam etiam regis ut dictum est. Et confirmantur haec ex regula Iuris: "intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi quia non sermoni res / sed rei est sermo subiectus". de regulis Iuris c. intelligentia Id est intentioni seu intellectui sermo seruire debet: quia non in foliis sed in radice rationis et in sensu consistit euangelium 1 q. 1 c. Marchion. Et verba ad extraneum sensum sunt trahenda: ubi res aliter salua esse non potest argumentum C. de verborum significatione, L. cum quidam et C. de legibus, L. cum quaestio Vide glossam in secunda regula. Gentes ergo illae subigendae sunt mansuetudine euangelica prout christus docuit et illarum nuditas et simplicitas exigit.
Ita ergo sunt intelligenda illa verba bullae vobis subiicere proposuistis. Subigere enim principis nostri ditioni suae gentem illam per predicationem verbi Dei: facillimum erat absque bellico tumultu: a negotio euangelico alienissimo. Esset enim agere prepostere medium (scilicet) facere finem et finem medium: quod pessimum errorem appellat Philosophus Ethicorum 6. Et ita bellum impiissimum esset. Illud enim impediret finem (scilicet) dilatationem nominis christiani et conuersionem illarum gentium ut supra probauimus. Quare manifestissimum est vicarium Christi numquam somniasse per illud verbum, subiicere, indos bello subigendos. Bellum enim manifeste euerteret Dei et pontificis vicarii eius consilium (scilicet) fidei dilatationem et conuersionem illarum gentium contra preceptum apostoli 1ae de Ad Corinthios 10: "omnia quaecunque agitis in verbo vel opere: in gloriam Dei facite" et ad Collossenses 3. "Omnia quaecumque agitis in verbo vel in opere: in nomine domini Iesu christi facite". Falso ergo Sepulueda asserit pontificem approbare bellum in Indos et hortari catholicos reges ut illos bello subiiciant
verba bullae haec sunt. "Hortamur vos quamplurimum in domino per sacri lauachri susceptionem populos in huiusmodi insulis et terris degentes ad christianam religionem suscipiendum inducere velitis et debeatis etc Nota illa verba inducere ad fidem". An est inducere ad fidem aggredi gentes mitissimas / mansuetas pacificas. et nihil tale meritas? An hoc est inducere an potius cogere ut fidem fucate non vero ex animo suscipiant: videntes christianorum impietatem? Immo certius est longius abigere. Precipitur regibus ut finis ut indos inducant ad fidem. Conceditur autem ut imperio suo subiiam ut medium conueniens et Iuuans ad consequendum finem ergo illud subiicere proportionari et conuenire oportet fini qui est (scilicet) dilatatio diuini nominis gloria, et gentium illarum conuersio. Bellum autem non est medium aptum ad dilatandum christi gloriam et euangelicam veritatem: sed potius ut nomen christianum odiosum et abominabile sit bellica incommoda patientibus. Bellum ergo aduersus indos quod vulgo vocamus conquistas: impium est et antichristianum de per se. Neque enim illa est causa qua illos bello persequamur: neque unquam prioribus seculis culpam aliquam bello dignam in nos commiserunt: nimirum nostris regionibus prorsus incogniti. Cum ergo bellum moueri non debeat nisi precedat iniuria eius in quem arma parantur in eum qui bellum infert autore Sancto Thoma 2a2ae q. 40. articulo 1o c. Et refertur ex Augustino in c. dominus noster. 23. q. 2. Et ibi tradunt canonistae. Sequitur bellum in indos illicitum esse: quod etiam probatur ex pluribus argumentis in precedentibus relatis. Posset tamen bellum in eos Iustum esse, si aliquid committerent ex his quae in sex casibus supra relatis scripsimus. Rursus bellum aduersus indos injustum esse probatur ex verbis bullae quae hic subijciam. "Et insuper mandamus vobis in virtute sanctae obedientiae sicut etiam pollicemini et non dubitamus pro vestra maxima deuotione et regia magnanimitate vos esse facturos ad terras firmas et insulas predictas viros probos Deum timentes / doctos / peritos / et expertos ad instruendum incolas et habitatores prefatos in fide catholica et bonis moribus imbuendum destinare debeatis omnem debitam diligentiam in premissis adhibentes"
Aduerte lector quae fuerit mens pontificis (scilicet) ut gentes illae sancta et catholica institutione ad veritatem adducerentur. Deinde nota quos milites iubeat in eas prouincias mitti: viros probos Deum timentes doctos peritos ad instruendum incolas in fide catholica et bonis moribus
Quid his militibus cum armatis latronibus et immani truculentia predonibus omnia igne ferroque miscentibus? Falsum ergo est pontificem monuisse reges castellae ut indis bellum inferrent. Non enim cadere poterat in mentem pontificis sanctissimi quod medium assumeretur finis quem Deus intendit et ipse utpote vicarius eius necessario impeditiuum immo et prorsus destructiuum.
On this page