Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 6 [Bnf 12926 Transcription]
Redditur ad secundum argumentum vel causam doctoris Sepuluedae Secundum argumentum quo Sepulueda bellum aduersus indos probat: est vt puniatur scelus idolatriae, et immolandi superis viuos homines quo ea gens deum offendit. Hic, vt in aliis labitur profecto Sepulueda quaedam erronea supponens: quaedam vero exprimens.
Quod vt manifestius sit supponendum est. Tunc nos posse punire peccata infidelium vel ipsos nostra: qu ando vel nos ipsis, vel illi nobis subditi sunt: vel de foro nostro efficiuntur. Hoc autem quatuor de causis cuenit primo, ratione domicilij siue ratione habitationis puta si habitent inter christianos. vel, ratione originis, siue eius de cuius causa tractatur vel patrum eius. Et qui ex huiusmodi causis jurisdictioni nostrae subiectus est dicitur proprie subditus. Tertio censetur quis nobis subditus ex eo quod vasallus est et verbis rite conceptis nobis fidelitatem jurauit: ratione alicuius feudi ex quo nobis operas debet. quarto ratione delicti commissi in ditione alicuius vel contra ipsum dominum vel contra res vel personas subditorum eius. Item sortitur quis forum ratione contractus vel ratione rei vt puta si exterus predium possidet intra ditionem alicuius principis: nam ratione eius rei censetur esse de foro illius.
Hi non omnes sunt proprie subditi sed ex accidenti: ratione (scilicet) rei vel contractus: possunt conueniri a judice a cuius imperio legitime liberi sunt.
Ad primam subditorum speciem pertinent Judaei et Mauri incolentes christianorum principum regna. Tenentur enim vti et subijci legibus temporalibus quoibus caeteri regni incolae: et transgredientes leges per eas puniuntur vt per doctores in c. 1o de constitutionibus et C. de legibus et constitutionibus principum et de foro competenti c. finali. Quod vero attinet ad religionem et res spirituales, siue sint Judaei siue machometani, siue idolorum cultores: minime subditi sunt ecclesiae, neque eius membris (scilicet) christianis principibus: et ideo ritus suos celebrantes et obseruantes: minime puniri possunt a principibus christianis. Carent enim jurisdictione hac in parte quia illa scelera etsi grauissima in se existant et abominabilia: sunt per hominon tamen punibilia sunt per homines vt notatur per doctores canonistas et infra probabitur.
Nunc diseramus de infidelibus incolentibus regna infidelibus principibus subdita, ut sunt africani Mauri, Turcae, scythae, Persae, et hi de quibus controuersia est indi: et certe quantumuis horrenda crimina apud se ac intra territoria sua contra deum committant vel etiam circa religionem: neque ecclesia neque principes christiani possunt de eis cognoscere, neque illorum ratione eos punire. Carent enim jurisdictione quae est omnium actuum judicionalium fundamentum necessarium precipue ad puniendum aliquem. Ergo ibi caesar princeps vel rex jurisdictionem non habet: sed priuatus homo censetur et omnia ab eo gesta nullius momenti sunt. vt in l. preses l. 2a ff de officio presidis l. priuatorum C: de jurisdictione omnium judicum. c. significantibus: de officio delegati Innocentius in c. super litteris: de rescriptis. prolixius Ancharranus in regula ea quae, de regulis iuris in 6o super verbo Judice. Hereticorum diuersa ratio est. Hi enim non solum ratione domicilij originis contractus et dieleicti subcti subditi sunt principibus christianis, verumrum etiam ratione voti et obedientiae promissae quae in baptismo deo et catholicae ecclesiae vouerunt et promiserunt; quae cum non prestent jure optimo castigantur a principibus et legibus tam pontificijs quam etiam caesareis vt ex pluribus vtriusque juris locis manifestissimum est.
¶ Si autem (quod dominus vetet) contingat gentem christianam sub infidelium iugo viuere vel eorum dictionem incolere: certe jure naturali et diuino tenerentur politicas et ad rempublicam pertinentes eorum leges obseruare; dum modo impium non reddant hominem vel iniurium in deum: ita probatur ex Paulo ad Romanos 13o ex 1a ad Thimotheum 6 et ad Titum 3o et ex alijs locis.
¶ Hoc in capite et in sequentibus probabimus infideles qui nunquam Christi fidem induerunt neque christianis subditi sunt: non posse a christianis vel etiam ab ecclesia propter ulla quantumuis atrocia crimina puniri. Hoc probatur primo. quoniam infideles qui nunquam christi fidem susceperunt non sunt actualiter subditi christo. ergo nec ecclesiae nec de foro cius. probatur antecedens. Quamuis enim christo ab eterno doctore super omnes gentes vel fideles vel infideles data sit potestas in coelo et in terra juxta illud Matthei ultimo: "data est mihi omnis potestas in coelo et in terra", et ita omnes orbis gentes ei subditae sint autoritate et potestate quam ab eterno patre non solum inquantum deus: sed et inquantum homo accepit super omnem creaturam: non tamen subduntur ei omnes actu vel effectu. nec quantum ad executionem suae potestatis. Quantum ad actum et effectum quidem ex parte ipsorum. quoniam infideles et peccatores homines propter infidelitatem et rebellionem propriae voluntatis: non subdunt sese ei prestando christianam pietatem juxta illud ad Romanos 10o: "Sed non omnes obediunt euangelio". Et Exodi 10o "vsque quo non vis mihi subijci".
Tales ergo cum christum non agnoscant vel mandatis eius non obediant: non sunt ei subditi actu, vel quoad opera sed in potentia: erunt autem actu et effectu cum regenerati per baptismum, ad ouile christi sese contulerint, vel ad charitatem per gratiam redierint. Sed quantum ad executionem huius potestatis Christo concessae et ex parte ipsius christi: suspendit ipse misericors dominus: in diem mortis cuiusque vel in diem judicij: in quo vnicuique retribuet juxta opera sua. Et faciet cum effectu de omnibus suam voluntatem. In hac autem vita non vtitur hoc suo iure tum quia cum res omnes creatas presertim creaturas rationales suauiter moueat et dirigat in suos actus quia mitis et suauis: non vult quemquam cogi sibi obsequium debitum prestare: sed libero suo arbitrio relinqui vt libens volensque pulset, vt ei aperiatur. Tum quia cum homo propria voluntate sibi exitium pepererit: congruum etiam est illum salutem consequi sua voluntate aspirante diuina gratia ut in c. de iudaeis, 45a distinctione; et in c. non est is q. 1) ibi "voluntarium sibi militem elegit christus".
Ergo cum infidelis sponte suscipit baptismum. tunc actu, et effectu subijcit sese jurisdictioni christi; et jam peculiari quadam ratione subditus est: nimirum ex voto et solemni promissione quam et quod in baptismo vouit et promisit seruandi legem christi reiecto pristino domino (scilicet) demone cuius seruus et subditus erat vt in c. baptizatus et in c. ante baptismum in fine. Et in c. ab antiqua. Et in c. Postquam ascendit. et in c. nulli est. et in c. ad hoc baptizatus: de consecratione distinctione 4a.
Qui ergo baptizatur duo consequitur priuilegia primo efficitur de grege Christi et eius seruus in obsequium fidei obligatus firmiter obseruare legem christi, et pro ea mortem etiam perpeti c. firmiter de suma trinitate, Et in simbolo Athanasij. Deinde anumeratur et ascribitur orthodoxis hoc est catholicae ecclesiae, factus membrum reipublicae christianae, ac ciuis ciuitatis dei vt probatur ad Ephesios 2o: "Iam non estis hospites et aduenae, sed estis ciues sanctorum". Et sic deinceps accedere potest ad sacrosanctam christi mensam et roborari ecclesiasticis sacramentis vt probatur ad Ephesios 4°. Docet S. Thomas 3a parte, q. 67a a. 23o.
¶ Baptizatus ergo his priuilegijs receptis quasi in feudum subditus et vasallus christi censsetur propter votum et promissionem quam et quod in baptismo promittit. Vnde baptismus dicitur sacramentum fidei vt in c. nihil est aliud. de consecrtione, distinctione 4a. Et hoc sacramentum facit hominem christianum peculiari ratione et nouo modo subditum christo Etqui acquirit nouum ius dominij super illum: vltra et preter vniuersale quod ei competit inquantum deus et dominus vniuersae creaturae: et preter potestatem et autoritatem quam pater super omnem potestatem et principatum coeli et terrae contulit ei inquantum homo: Exemplum sit: omnes homines tenentur adorare christum adoratione latriae: sicuti verum deum ad philipenses 2o. Si tamen quis peculiare votum emitteret promittens adorare centies in die christum: certe hic peculiari quadam et noua ratione subditus est christo. Ex quo infertur quod si christianus et paganus idem crimen comittant: grauius peccat christianus: nimirum actu subditus christo: Et super hoc ex peculiari promissione. Ita probatur ad hebraeos 10o et 1a ad Thimotheum 5o et in c. homo christianus 40a distinctione.
Ergo pagani qui numquam fidem receperunt subditi voluntarij et actuales christi non sunt: sed potentiales, non actu hoc est opere neque peculiari ratione: hoc est noua promissione sicut christiani. Ex quibus apparet quod duplex potestas tributa est christo inquantum est homo altera quidem in actu respectu eorum qui eius fidem tenent: et seruant per charitatem illius mandata. Altera vero in habitu seu potentia. Et haec pertinet ad eos qui illum non agnoscunt verum Deum vel non seruant eius precepta. Haec duplex potestas probatur ad hebraeos 2o ibi: "in eo quod omnia ei subijcit nihil dimisit non subiectum ei". Ecce potestas christi collata habitualis. Subijcit apostolus: "nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei".
Hic de subiectione actuali loquitur quod autore diuo Thoma implebitur in futuro seculo vt dictum fuit, et ita potestas actualis futura est in illis. qui modo infideles sunt et peccatores. Rursus 1ae ad Corinthios 15o: "omnia (inquit) subiecta sunt ei sine dubio preter eum qui subiecit ei omnia". Ecce habitualis potestas. subijcit apostolus: "cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse filius subiectus erit ei". Ecce actualis futura. Similiter ad Philipenses 3o: "Secundum inquit operationem virtutis suae: qua etiam possit sibi subijcere omnia". verum si possit ergo non facit. Ergo aliqua actu non sunt subdita illi.
Potentia enim prout diuiditur contra actum est principium actus vel operationis autore philosopho 5 metaphysicorum cum ergo dixit possit subiicere omnia, solum innuit tantum potentiam et non actum. non autem quod est in potentia dicitur esse in actu respectu eiusdem. Ex quo infertur aliquam potentiam habitualem esse in christo non reductam ad actum. ergo aliqua subiecta ei non sunt actualiter. Sed hoc dici non potest de potentia habituali quia negaretur in christo aliqua potestas esse: contra illud: "data est mihi omnis potestas" et caetera. ergo intelligitur de actuali futura infideles solum in potentia subditi Christo et non actu
Ponitur ergo in Christo duplex potestas (scilicet) habitualis vel in potentia et actualis. Et per hunc modum infideles dicimus esse subditos christo dumtaxat in potentia, non autem in actu: et proinde nec de suo foro vel jurisdictione inquantum huiusmodi: donec vel conuertantur vel moriantur vel usque in finem mundi: quando christus exercebit plene suam potestatem in omnes: malos damnando et bonos premiando: eruntque tunc ci subiecta omnia actualiter. De huiusmodi Christi duplici potestate scribit sanctus Thomas sanctus Thomas 3 parte, q. 59a a. 4o ad 2um et q. 8a a. 3o et ad Hebreos lectione 3a in fine et lectione 6
¶ Cum igitur infideles non sint actu subditi christo: ergo nec ecclesiae. Probatur consequentia: tum primo quia in tantum spectat ad ecclesiam subditos habere in quantum sunt subditi christi: cum christus sit princeps christianae reipublice. quae est ccclesia. Sed infideles sunt christo subditi habitu vel in potentia. ergo similiter et ecclesiae. Tum secundo quia ecclesia non habet maiorem potestatem aut jurisdictionem in mundo vel in aliqua parte eius quam christus habeui vel hodie habet. Juxta illud Matthei 7o et Lucae 10o. "Non est discipulus super magistrum: neque seruus super dominum suum. Sufficit discipulo vt sit sicut magister eius, et seruo sicut dominus eius." "Nec apostolus maior est eo qui misit eum" Joanis 13o.
Rursus christus non concessit absolute et sine limitatione ecclesiae suae vel vicario suo omnem potestatem quam ipse habet in coelo et in terra. Neque enim pontifex summus noua potest instituere sacramenta: neque abrogare instituta: neque remittere peccata absque virtute sacramentorum: neque rursus ei data sunt alia quaedam: quae sacrae ecclesiae doctores tribuunt potestati excellentiae christi. Juxta sanctissimam suam humanitatem. de qua re plene diserit diuus Thomas 3a parte q. 64a a. 3o et 4o in corpore. Et quod nulli creaturae talis autoritas seu potentia fuerit communicata scribit ubi supra ad 1um et 3um in 4o sententiarum distinctione 2a q. 1a a. 4o q. 4a in corpore et distinctione 5a q. 1a a. 3o q. 1a 2a per totum et in alijs locis.
Non ergo ecclesia vel papa in omnibus eamdem habentt potestatem: quam christus: licet hoc illi per adulationem quidam tribuant. Agnosco pontificis summi et ecclesiae potestatem esse plenissimam: sed quo ad eas creaturas quae gratiae et gloriae capaces sunt. Cum propter finem et ad finem coelestis beatitudinis, et ad edificationem ecclesiae talis potestas instituta sit. Neque ea potestas extenditur ad omnes creaturas gratiae et gloriae capaces, non enim super angelos sed super homines: Neque insuper super omnes homines: sed super viatores. Pontifex enim viatorum caput dicitur autore Thoma 3a parte q. 8a, a. 6o christus autem caput est tam angelorum quam etiam hominum viatorum. Juxta illud ad collossenses 2o. "Qui est caput omnis principatus et potestatis" et caetera. Viatores autem illi dicuntur qui ad coelestia regna contendunt per fidem. Infideles autem minime sunt viatores: sed potius deuiatores. Nimirum caeci et alieni a via veritatis et felicitatis ad quam conditi fuere.
Vnde patet: quod potestas ecclesiae et christi vicarij dumtaxat extenditur ad eos homines, qui sacrum baptisma voluntarie susceperunt id est cunctos fideles: ad eternum felicitatem tendentes. Potest tamen dici ecclesiam potestatem habere super infideles habitu seu potentia: hoc est: quod possunt esse fideles si christianam religionem susceperint: et christi ouile ingredientes eius vicarij subditi et ecclesiae suae membra effici voluerint. Sicut enim infidelis fidelis est potentia: ita Ecclesia super eum potentia tantum habet potestatem (scilicet) cum et quando Christi fidem amplexus fuerit. Unde patet, quod sicut infideles de quibus sermo est subditi sunt christo et ad eius pertinet jurisdictionem in hac vita existentes in habitu et in potentia modo quo dictum est: sic sunt subditi ecclesiae et vicario eius et pertinent ad eius jurisdictionem et curam scilicet habitu et potentia.
Quod autem infideles habitu tantum non actu ecclesiae subditi sint: docet sanctus Thomas in 3a parte, q. 8o a. 3o ad 1um his verbis. "illi qui sunt infideles etsi actu non sunt de ecclesia, sunt tamen de ecclesiae potentia. Que quidem potentia in duobus fundatur. Primo quidem et principaliter in virtute christi: quae est sufficiens ad salutem totius humani generis, secundario in arbitrij libertate". Ex quibus verbis apparet sanctum Thomam sensisse ecclesiam nullam habere jurisdictionem super infideles in actu: sed in potentia. Inquit enim illam potentiam niti in virtute christi qui neminem cogit: et in libertate arbitrij quod etiam cogi non potest.
¶ Jurisdictionem ergo contentiosam quae exercetur in inuitum, vt jureconsulti loquuntur de qua etiam disseremus infra, capite 37o non habet ecclesia super infideles neque illam potest exercere in illos preter sex casus quos infra subijciam. Ratio est quoniam secundum philosophum 9o methaphysicae omnis potentia vel potestas determinata est ad aliquid quod potest et quando potest et quomodo potest. et Rursus 2o de anima inquit: actus actiuorum non proportionatur nisi in patiente bene disposito. Potestas ergo pontificis summi exerceri potest quatenus et quomodo potestatem habet non ultra, vt enim res optima sit, oportet vt fiat eo modo et quatenus fieri potest seruatis circunstantijs autore Paulo ad Romanos 13o "quae a deo sunt omnia ordinata sunt".
Interea autem temporis quo infideles fidem christianam non suscipiunt: nec aqua baptismatis aluntur potissimum qui nihil unquam de ecclesia vel populo catholico audierunt: nequaquam patientes dispositi aut proportionati sunt in quos potestas vel jurisdictio papae contentiosa exerceri valeat. Deest enim ibi etsi non quid potest, quod est potestas vicario christi ab eo collata ad ecclesiae edificationem: deest tamen quomodo et quando: quae sunt circunstantiae necessariae ad exercititumum apostolicae potestatis: videlicet: quia nondum infideles sunt subiecta capacia vt rite et recte recipiant actus jurisdictionales ac per consequens desunt aliquae circunstantiae necessariae ad actus predictos exercendos rite ac recte id est populus subiectus et materia in qua exerceantur.
Et hoc est habere jurisdictionem in habitu: respectu (scilicet) aliquorum qui nondum sunt subditi: qui cum fuerint: subiectum et materia sunt disposita in quos jurisdictionis actus rite exerceri habeant. Exemplum accipe lector si quis rector alicuius collegij nondum instituti sit: jurisdictionem habet in habitu: vbi autem collegium institutum et perfectum fuerit: tum exercere jurisdictionem potest actu. Ita docent jureconsulti loquentes de jurisdictione quae quasi possidetur in habitu et in actu. Sic et parochus alicuius ecclesiae qui nullos habet parochianos: parrochus quidem et rector est habitu: ubi autem parrochia parochianos habuerit tunc actu vti et exercere potest jurisdictionem suam. Jam enim adest materia et subiectum et populus ad exercitium jurisdictionis proportionata: et potest de illa potentia vel habitu educere jurisdictionem in actu.
Hoc ergo subiectum materiam, vel populum aut parrochianos: inter infideles qui totaliter extra fores ecclesiae sunt papa non habet. quoniam nihil ad eum de his qui foris sunt judicare 1ae ad corinthios 5o quod inferius diffusius disputabitur. Unde super illos jurisdictio nulla est ei actu. Sed ubi primum illi ingressi fuerint ouile christi: jam pertinent ad dictionem ecclesiae christianae: et sunt pars et membra populi christiani vt ex dictis apparet: iamque potest illos sua potestate judicare ac in casibus in jure contentis sua jurisdictione coercere c. Nouit de judicijs cum similibus.
On this page