Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 50 [Bnf 12926 Transcription]
Manifestum est ex verbis relatis Diui Augustini ecclesiam non compellere paganos iuxta illud: quid mihi de his qui foris sunt. Tantum compellere intrare ad conuiuium eos qui iam semel per baptismum conuiuae facti sunt. Hoc significat ibi: vnde et ipse Deus ad magnam coenam suam prius adduci Iubet conuiuas, postea cogi in illis ergo qui leniter primo adducti sunt completa epi prior obedientia coercetur. Et infra docet sepes, esse hereses et schismata. Quod etiam docet libro 2o aduersus epistolam Gaudentii, dicens errores diuersos et hereses vias esse: Sepes vero significare prauas opiniones et schismata. Haec duo tempora et differentiam inter paganos et hereticos qui iam fidem susceperunt, ut scilicet primi sint alliciendi secundi compellendi: docet idem beatissimus pater Augustinus in Epistola 48 ad Vincentium hereticum Donatistam: vbi verba illa parabolae compelle intrare exponit de hereticis.
Quod etiam facit Innocentius ut supra iam adduximus in c. maiores de baptismo his verbis. Die quod primo praecepit seruo id est ordini predicatorum qui magnus est in ecclesia Dei de hereticis c. cum ex iniuncto. Vt exiret in plateas et vicos ciuitatis et pauperes et debiles caecos et claudos introduceret et non compelleret ipsos intrare. Postmodum etiam dixit ut exiret in vias et saepes et illos intrare compelleret quos ibi inueniret ut in preallegato capitulo displicet 23. q. 4: innuens per hoc quod iudaei et similes qui fidem non habent non sunt gladio materiali ad fidem cogendi: sed introducendi per efficaciam rationis et legis ut ex suis codicibus conuincantur: ut in praellegato c. de Iudaeis. Sed illi qui a gremio ecclesiae diuertunt ut heretici et schismatici ad eam sunt redire cogendi cum sint de faro ecclesiae etiam per potentiam secularem
vt hic inferius loquens de primis inquit quos quidem ad nuptias vult vocare sine compulsione tamen quia nihil ad nos de his qui foris sunt Infra de diuortiis Gaudemus. Sed per hoc quod dicit quod exeat in vias et saepes: notat haereticos et schismaticos: qui spinis inconsutilem domini tunicam id est ecclesiae unitatem lacerant. Et isti tamquam de foro ecclesiae sunt cogendi intrare et fidem tenere quam in baptismo receperunt et caetera. haec Innocentius.
Expositio ergo Augustini ad haereticos referenda est quod praeter superiora probatur etiam in c. displicet, et in c. ipsa pietas et in c. quid faciet. et in c. quando. et in c. qui peccat et in c. Nimirum § Utilius: 23. q. 4. et ita exponunt et docent ibi glossae et doctores. Et nota quod generaliter verum est homines cogendos praestare bonum quod promiserunt; quod si promissum non est nemo cogitur bonum facere.
Ita notant glossa et doctores in c. 1o et in c. Et qui. 45 distinctio et in dicto c. Nimirum. ubi probatur quod ab initio nemo cogendus est ad bonum sed aliquis cogitur perseuerare in eo quod incepit vt in c. ad fidem. 23. q. 5. haec ex glosis vbi supra. Et sic intelligitur vulgatum illud Augustini dictum in enchiridio, c. 71, quod "inuitis multa bona praestantur": quoniam eorum vtilitati consulitur non voluntati: et nominatim ibi loquitur de subditis mala opera facientibus. Vnde ita inquit Augustinus: "qui emendat verbere in quem potestas datur vel coercet aliqua disciplina." Et infra: "Non solum in eo quod dimittit atque orat: verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit elemosinam dat: quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur inuitis" etc.
Nota Augustinum de his qui nobis subditi sunt loqui. Pagani autem non sum subditi ecclesiae vt saepe supra tactum et determinatum est. De hac materia tractatur in dicto c. et qui. et c. et qui paratus, § agenda. 23. q. 2. et in dicto c. displicet. et in c. non vos hominum Et q. 6. c. vides.
Nemo ergo cogitur ad fidem suscipiendam vt in c. de iudaeis 45 distinctio nisi eam Iam susceperit. Ecclesia autem christianorum principum vtens ministerio non solum haereticos redire ad gremium suum compellit sed etiam iure suppliciis terribilibus ulciscitur. Tum quia crimen heresis est grauissimum utpote contra honorem diuinum directe commissum et resultat in derogationem dignitatis christi c. cum secundum leges. de hereticis. libro 6 et sanctus thomas 4 sententiarum distinctio 13, q. 2, a. 2 per totum Et longe grauius est aeternam quam temporalem offendere maiestatem l. Gazaros C. de hereticis. Tum quia est periculosissimum et maxime infectiuum.
Vnde heretici sunt pessimi hominum et toti ecclesiae uniuersali maxime nociui. quia concordiam non seruant: pacem rixam conseruant: pacem conturbant sanctus Thomas 2a 2ae q. 39, articulo 1o ad 3m Et 4o sententiarum ubi supra simplices fideles satagunt corrumpere. Propterea dicit apostolus 2o ad Thimo 2 de haereticis, quod "multum proficiunt ad impietatem et sermo: eorum ut cancer serpit". Et ob hoc a consortio fidelium duris poenis sunt segregandi.
Vnde: Hieronimus "Resecandae sunt putridae carnes et scabiosa ouis a caulis repellenda: ne tota domus massa et pecora ardeant corrumpantur putrescant intereant. Vna scintilla fuit Arius in Alexandria: sed quoniam non statim oppressus est per totum orbem eius flamma populata est". haec ille. Et habetur 24. q. 3, c. resecandae.
Tum tertio quia heretici sunt christo et ecclesiae siue reipublicae christianae infideles ea infidelitate quae cedit in proditionem sunt proditores rebelles et inobedientes hostes et perduelliones etc. De quibus latissime loquuti sumus in libro 1o de Vnico vocationis Modo ad veram religionem. Cum igitur heretici facti sint de foro ecclesiae (ut probatum est) iure potest eos per manus principum fidelium punire rationibus saepe iam dictis. Infideles autem alii cum neque in quantum membra fuerint ecclesiae: neque suis superstitionibus christianam gentem corrumpunt quoniam ut supponimus incolunt regna sua a nostris prouinciis longe semota et per consequens non sunt de foro ecclesiae certe eorum diuersissima ratio esse debet quam haereticorum. Quare diuus Augustinus exponit parabolam de haereticis non vero loquitur de infidelibus.
Et sic apparet manifeste confusio egregii doctoris: qui ea quae sancti doctores contra haereticos: vel dixerunt vel constituerunt: similiter et quae fideles imperatores more suo inepta preuaricatione aduersus simplices et ignaros Dei legis et catholicae doctrinae infideles conatus est totis viribus retorquere
On this page