Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 15 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Hactenus docuimus nec ecclesiam nec christianos principes non posse punire paganos etiam si grauissimis criminibus sint obnoxii. Nunc ad perfectam huius tractatus cognitionem sex casus subiiciam in quibus ecclesia potest paganos punire, obiterque respondebo his quae Sepulueda docet prope finem secundi argumenti
Ante omnia supponendum est ecclesiam tripliciter posse exercere iurisdictionem temporalem in infideles. membrum tertium videatur infra capite 37
Primo quando infideles habitu et actu sunt subditi ecclesiae vel alicui membro ecclesiae puta principi christiano. Huiusmodi infideles sunt heretici de quibus supra capite 7 disseruimus, et infra disseremus. Hi enim cum catholicam veritatem semel susceperint: cogendi sunt redire ad ouile christi Huiusmodi etiam infideles sunt iudaei et mauri christianis regibus subditi.
In hos enim cum de iure et facto subditi sint potest ecclesia leges condere quod satis probatur ex titulo de iudaeis et sarracenis, et ex titulo de hereticis in libro decretalium, sexti, et clementinarum; Et c. de iudaeis, paganis et templis eorum; Et c. de hereticis et apostatis. Et hispanica lingua plurimas habemus leges a castellanis regibus de iudaeis et mauris proditas.
Et sic in hos iurisdictio contentiosa exerceri potest haec est etiam in inuitum, vt per doctores in l. inter stipulantem. §. 1. ff. de verborum obligatione. Hoc enim legitime facit ecclesia cum actu et habitu principibus christianis hoc est ecclesiae membris subditi sunt.
¶ Secundo, Ecclesia habet in habitu contentiosam iurisdictionem dumtaxat in alios infideles vt possit eam reducere ad actum dum casus occurrerit vel subsistente causa: non aliter propter supra inductas decem rationes presertim per illud Pauli. "Quid mihi de his qui foris sunt iudicare?"
Hi autem infideles sunt qui fidem christi per baptismum numquam fuerunt professi cuiuscumque religionis cultus, ritus, vel sectae sint modo non sint iudaei: et regna sua habeant a regnis christianorum separata ita quod subditi non existant ecclesiae vel alicui membri eius.
Diximus "modo non sint iudaei" quoniam iudaei ex crimine comis so ab eis: occidendo iesum christum dominum nostrum: sunt serui ecclesiae de iure vt in c. etsi iudaeos: de iudaeis 161. "Quos propria culpa submisit perpetuae seruituti: pietas christiana recceptet et sustineat" et cactera. De facto autem illos seruituti subiecit Constantinus iuxta glossam in c. consuluit de iudeis.
Non tamen proprie serui sunt nec eis inuitis opera imponi possunt neque contra ius fasque opprimendi sunt. vt in c. qui sincera. 45. distinctio, et in c. sicut iudaei. de iudicii. Diximus quoque quod non sint ecclesiae subditi sed habeant regna separata infideles quia quantum ad hoc vna eademque militat ratio in vniuersis infidelibus cuiuscumque regionis aut ritus extiterint ex rationibus superius productis. Nemo enim poterit rationem aliquam assignare differentiae
¶ In quoscumque ergo infideles: ecclesia contentiosam iurisdictionem exercere potest in sex casibus.
¶ Primo si possident iniuste regna inquibus christianam gentem iniuste spoliarunt: precipue si in eis viuant christiani: huiusmodi sunt Constantinopolitanum imperium: Rodus, Ungaria, Belgradum, Africa, quae tota christum quondam coluit. Cum enim possidendo ea regna nobis inferant continuam iniuriam: ecclesia iurisdictionem quam super cos habet habitu: potest in actum deducere ad recuperandum per belli compulsionem, quae sunt sua. Nullum enim aliud remedium superest.
Et de huius modi infidelibus loquitur Hostiensis in c. quod uper his. de voto. Ex ibi alie doctores. Et Oldraldus in consilio 72. Et Albericus in Rubricam c. de paganis et eorum templis. Vbi Hostiensis et eius sequaces dicunt quod infideles si non recognoscunt dominium ecclesiae sunt indigni omni dominio et iurisdictione. Et intelligitHostiensis de iurisdictione et emperio quod principes infideles habent in terris quae quondam erant christianorum et super christianos in illis degentes: vel si totus populus aut aliqua pars populi conuerteretur ad christum: princeps autem perserueraret adhuc in sua cecitate et infidelitate.
Ita interpretatur antonius Butrius in decretalium c. quod super concordans opinionem Hostiensis et Innocentii 4 columine his verbis: "istam conclusionem Innocenti confirmat Hostiensis et temperat eam: vt infideles possent habere iurisdictionem in christianos quando infideles recognoscunt iurisdictionem ecclesiae. Nam tales possunt habere et possunt ex tolerantia ecclesiae dominia et iura habere" et caetera. Vbi claret manifeste Hostiensem intellexisse de dominis infidelibus qui sub imperio suo habent christianos aliquos: debere dominium et iurisdictionem ecclesiae recognoscere vt digni sint tali principatu vel dominio (scilicet) super fideles.
Et haec consonant doctrinae sancti doctoris Diui Thomae 2a 2e q. 10. aro. 10 quod ecclesia "licet posset iure suo tollere per sententiam vel ordinationem ius dominii vel prelationis quod principes infideles habent super christianos quia merito suae infidelitatis merentur amittere potestatem super fideles qui transferuntur in filios dei: tollerat tamen illos ad vitandum scandalum" Haec sanctus Thomas.
Itaque opinio Hostiensis intelligenda est non indifferenter de omnibus infidelibus: sed de illis qui suo tempore erant (scilicet) quando princeps infidelis habet sub sua ditione christianos vel christiana regna vsurpauerat. Hi namque videntur teneri ad dominium Ecclesiae recognoscendum.
De aliis autem vt nostri indi qui neque christiana regna vsurpauerunt neque christianis imperant: neque vsquam ante nostram etatem huius nostri orbis nomen audierunt: absurdum est quod teneantur recognoscere dominium ecclesiae alias sint suo principatu priuati: cum non habeant diuinare absque doctrina fidei. Quod si aliter opinio Hostiensis intelligeretur: et ipsa heretica esset vt alibi late probabimus et magna pericula in mundo et intolerabiles absurditates sequerentur.
¶ Secundo ecclesia actu exercet iurisdictionem in paganos quando in prouinciis, quae quondam christianae ditionis fuerunt idolatriam exercent: vel nefandis et abominandis contra naturam vitiis regionem inficiunt. Cum enim in eis verum sacrificium corporis et sanguinis christi fuerit consecratum veroque deo purus cultus sit exhibitus: et sacra sacramenta sint administrata. De quosanctus Thomas 3a parte. q. 63. ar. 2. 3. 4. 6. in c.
Quorum finis est vt homines exhibentes gloriam et honorem vero deo sese illi corpore et anima prorsus subiiciant autore Thoma 2a 2ae q. 93. a. 27. c. et libro 3. c. 119, contra gentiles: nequaquam rationi conuenit ecclesiam si illi facultas suppetit talia tolerare debeat cum redundet in opprobrium et contumeliam christiani nominis.
Hanc autem nullus christianus dissimulare debet vt in c. in nonnullis. de iudacis ibi "quoniam illius dissimulare non debemus opprobrium qui pro nobis probra nostra deleuit", et in l. Manichaeos c. de hereticis. dicitur, "publicum crimen dicitur volumus esse quod in religionem diuinam committitur: in omnium fertur iniuriam" et caetera. Et "ius publicum in sacris et sacerdotibus consistit" vt in l. 1. ius publicum, ff. de iustitia et iure.
Hunc casum cum precedenti nominatim ponit Innocentius in c. maiores. de baptismo in fine, ubi loquens de sarracenis (inquit) "quod non sunt ab ecclesia bello impetendi si nec terram christianorum suis sordibus fedant nec ipsorum personas impugnant" et caetera.
Illud verbum sordes sumpsit Innocentius Ex sacris litteris vbi precipue significat idolatriam vel aliam abominationem immundam precipue contra naturam. Ita enim legimus .3. regum 15. regis Assa: "quod abstulit effeminatos de terra purgauitque vniuersas sordes idolorum quae foecerunt patres eius". Et in apocalypsis c. 22or. "qui nocet noceat adhuc: et qui in sordibus est sordescat adhuc".
Et ita intelligendum quod quod idem Innocentius habet in c. quod super his de voto 1. colu. vbi credit quod "si gentilis qui non habet legem nisi naturae contra legem naturae facit: potest licite puniri per papam". Et paulo inferius: "idem dico (ait) si idola colant. Naturale enim est: vnum et solum Deum creatorem colere non creaturas". Haec ille.
Hoc supplendum et intelligendum est: si prouinciae vbi illa peccata committuntur: fuerunt quondam populi christiani, alias sequerentur absurda plura quam de doctrina Hostiensis: si absolute de vniuersis mundi partibus quarum incolae nondum fidem suscepissent nec in ibidem fundata fuisset ecclesia: intelligeret Innocentius. Tum primo quia esset contra ea quae supra decem efficacibus argumentis probauimus. Tum secundo quoniam Innocentius non probat dictum suum sed tantum adfert quod sodomitae, qui contra legem naturae peccabant: puniti sunt a deo. Genesis 14o.
"Cum autem dei iudicia (inquit Innocentius) sint nobis exemplaria: non video quare papa qui est vicarius Christi hoc non possit, et etiam dummodo facultas adsit". haec Innocentius. Certe si omnia iudicia dei essent nobis imitanda: sequeretur quod ex peccato idolatriae et ex peccato contra naturam: essent occidendi pueri innocentes filii eorum qui talia peccata commiserunt ex eo quod deus ita fecerat.
¶ Item propter quam ob quamuis rebellionem vel schisma en Ecclesiam essent occidendi non tantum rebelles et schismatici: verum etiam eorum filii et vxores et omnia quaecumque possident essent diruenda ex eo quod numerorum c. 16. legimus Chore, Dathan, et Abiron cum tabernaculis suis simul et vniuersa prita?? ob inobedientiam in moysem et Aaron fuisse a terra absortos.
¶ Item quod ex furto graui non solum fur esset lapidandus: verum etiam eius filii, uxor, boues, oues iumenta et omnes: facultates cius igni essent absumenda. ex eo quod dominus iusserit haec fieri super Acham iosue c. 7. quoniam pallium coccineum et ducentos siclos partos ex preda hostium quam deus comburi iusserat subtraxisset.
¶ Similiter sequeretur quod si pueri contumeliis incesserint prelatum etiam summum, essent leonibus obiiciendi quod regum libro 4. c. 2 legimus: quadraginta duos pueros fuisse ab vrsis discerptos quoniam Heliseum prophetam venientem in ciuitatem Bethel illudentes ei his verbis interpellabant: "Ascende calue: Ascende calue": qua de causa ab Eliseo maledicti sunt, et ab vrsibus qui e nemore exierunt discerpti.
Et alia iudicia Dei terribilia quae breuitatis gratia omittimus: quae si nobis imitanda forent proculdubio plurima et maxima iniusta et grauissima peccata committeremus et mille millia absurditatesum sequerentur.
¶ Ergo omnia iudicia dei non sunt nobis exemplaria. Neque enim aliquis rationem assignare poterit nisi friuolam quare non in istis quemadmodum in illo debeamus imitari dei iudicia.
Ad quae tamen respondemus: Tum primo quia exempla seu gesta huiusmodi veteris testamenti sunt admiranda potius quam imitanda vt supra dictum est et dicetur. Tum secundo quia deus cum aliqua peccata perpetrari coeperunt: illa acerrime in principio consueuit punire: quo homines e dicto seueriissimo exemplo; a similibus peccatis exterretret, huiusmodi fuit Sodomae ruina siue submersio.
In principio anathematum ad ingressum terrae promissionis punitio Acham et preuaricatio nem primi Anathematis. Similiter punitio simoniae primum exercentis caput: acriter punita fuit super Giezi qui a Naaman argentum ac vestes accepit quod illi spiritualem gratiam comunicauit. Giezi enim et tota eius generatio lepra percussa fuit a deo. Sic ex oriente primum euangelica luce Annania et Sapphira propter vnum dumtaxat mendacium: quod certam facultatum partem celauerunt: subito hac luce priuati sunt hac luceactuum 5o.
Hanc rationem reddit glossa ordinaria his verbis: "legum initia semper vindictis commendantur: duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur. Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille vt caeteri preuaricatores exemplo eius terreantur. Non causa quaestus tam seueram preuaricationis dedit sententiam: sed preuidens futura et zizania: quae simplicitatem ecclesiae prauis moribus adulterarent. Nulla reos penitentia curari sed ad timorem posterorum noxium germen radicitus amputauit" et caetera. Et interlinealis: "in principio haec velox vindicta: magnum timorem incussit".
On this page