Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 49 [Bnf 12926 Transcription]

1

CAPut 49

2

Non obstat predeterminatis quod diuus augustinus illam euangelicam parabo exponit in suis epistolis et aliis operibus de compulsione corporali et violenta. Eius enim expositio vera est sed quoad hereticos. Quorum conditio et causa longissime differt ab ea quae est gentilium qui scilicet numquam fidem susceperunt vt supra c. 6 et in sequentibus late ostensum est. Tanta enim est ubertas diuinae scripturae vt vnumquodque verbum plurimos habeat litterales sensus pios (autore Thoma) qui huius rei rationem reddit 1 parte, q. 1, articulo 10 in corpore in fine.

3

Quod autem haeretici admota vi compellantur redire ad ouile christi probatur. Quoniam is qui nihil promisit veluti paganus nihil cogitur praestare. Haereticus autem cum in baptismo sese deuouerit christo: compelli potest ad eius ouile redire. Naturae enim lex dictat vnumquemque praestare quod promisit Iuxta illud apostoli ad Romanos 13 "reddite omnibus debita" et "nemini quicquam debeatis". Et iure naturali obligat simplex promissio quam qui non implet peccat mortaliter vt in c. Iuramenti 22. q. 5. Et in c. 1. de pactis et ibi glossae et doctores; et sanctus Thomas 2a 2ae, q. 10, articulo 3o ad 5m Et in 4o sententiarum distinctio 27 q. 2, articulo 1o ad 2m. Haereticus autem non solum obligatur christo: verum etiam ecclesiae. Ergo promissionem suam praestare cogendus est quemadmodum et qui votum edidit cogitur votum implere ut in psalmo 75 "vouete et reddite domino Deo vestro", quamuis enim vouere sit voluntatis tamen postquam votum est editum: implendum est necessario vt in c. magnae et in c. liceat: devoto. sic liber homo et ciuitates liberae sese possunt subiiere regi vel principi: et postquam semel sese subiecerunt nequaquam possunt penitere. Homo enim liber potest sese alii subiicere ut notatur in c. grandi de supplenda negligentia praelatorum in 6 et in l. cum scimus de agricolis et censitis Et in l. 1: § 1, Et L. iuris gentium, § pretor, ff. de pactis. Ergo haeretici votum in baptismo editum non prestantes iure possunt ad praestandum compelli. Qui enim est haereticus christum offendit et crimen laesae maiestatis committit cuius offensae ultrix est ecclesia cuius haereticus subditus est et capiti eius Romano pontifici.

4

Huius subiectionis radix et fundamentum est triplex

5

primum est votum solemniter emissum et fidei spontanea confessio et promissio facta in susceptione baptismi. ut in c. prima, et c. postquam. Et sequenti de consecratione distinctio 4

6

Secundum fundamentum quia baptizatus per stipulationem obligatur per illa verba credis in Deum etc. glosa in dicto c. prima

7

Tertium est obedientia quam baptizatus in baptismo tacite et implicite promittit christo et ecclesiae Porro per baptismum tradit se quispiam domino et ditioni christi eiusdemque subditus debitorque efficitur: fugiens et alienans se per abrenuntiationem a seruitio et possessione prioris domini et possessoris diaboli Et proinde se de caetero viuiturum secundum legem diuinam euangelicam profitetur. Annumeratur quoque simul fidelium coetui et christianae reipublicae. Vt in c. postquam, et in c. ante baptismum in fine et in c. ab antiqua de consecratione distinctio 4 merito ergo haereticus per ecclesiam cogitur tenere fidem et praestare obedientiam et viuere secundum legem christi quam tenere vouit et spontaneae promisit. Quilibet enim subditus cuiuslibet principis aut membrum reipublicae tenetur illius legibus obedire ac secundum esa viuere caeterisque bonis ciuibus se conformare 8 dist. c. quae contra, c. 1, de constitutionibus, C. de summa trinitate l. cunctos populos. Et hoc est quod sentit Augustinus exponens eam parabolam compelle intrare Et sanctus Thomas 2a 2ae q. 10 articulo 3 in corpore. Et ad 3m. Et inter hereticos et paganos exprimit hanc differentiam concilium toletanum canone 56 disponens eos qui numquam fidem susceperunt non esse cogendos eam suscipere: secus autem in his qui eam susceperunt et haeresim ab ecclesiae unitate scilicet corpore Christi discedunt Hi enim compellendi sunt redire ad fidem quod etiam legitur in c. de iudaeis 45 distinctio quoniam autem compulsio ecclesiastica quae sanctis monitis et verbo Dei fit: non sufficiebat ad compellendum haereticos eo quod ecclesia in primordiis suis facultate potentiaque carebat quoniam non habebat principes aliquod christianos qui eam iuuarent atque defenderent Augustinus scribens ad Donatum haereticum qui conquerebatur ecclesiam aduersus exemplum christi et apostolum uti armis ac viribus corporalibus saecularium principum compellendo ad fidem. Augustinus explicans diffusius prefatam differentiam respondet in ecclesia duo esse consideranda tempora primum quo nouello germine pullulabat, eo enim inuitabat tantum ad fidem. "Nondum completa fuerat illa profetia: et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes seruient ei psalmo 71. Secundum tempus est quo vaticinium fuit impletum. Quod vtique quanto magis impletur: tanto maiore vtitur ecclesia potestate: ut non solum inuitet, sed etiam agat ad bonum. Hoc dominus significare volebat quod quis haberet magnam potestatem: prius tamen elegit commendare humilitatem hoc etiam in illa conuiuii similitudine satis euidenter ostendit" etc haec Augustinus et habetur 23. q. 4,. c. displicet et c. non invenitur.

8

Tempore ergo sim 2ae quaesecundo impletum fuit vaticinium. Tempore ergo quo ecclesia reges et principes habuit quorum armis vti posset comprimit nolentes perseuerare in fide iam suscepta. Sed diuersa ratio est paganorum praesertim indorum qui non solum fidem christi non susceperunt: verum ne audierunt quidem et ita cum nihil promiserint nec subditi ecclesiae sint: non est quod compellantur sicut haeretici de quibus tantum loquitur Diuus Augustinus. Manifestum namque est quod omnes tales infideles qui fidem non receperunt pertinent ad primum tempus ecclesiae: quando (scilicet) ad conuertendum infideles rationibus et persuasionibus vtebatur, et semper vsa est ecclesia non armis aut violentia: etiam si principes fideles haberet quia cessat ratio talibus mediis vtendi. At haeretici econtra cogendi sunt ut teneant quod promiserunt: et soluant Deo debitum obsequium et ecclesiae obedientiam,

9

sed quia in primordio licet essent haeretici praesidia tamen carebat principum fidelium: ideo haereticorum impias impugnationes pacienter sustinebat. Postquam vero diuino munere reges seculi ad christum conuersi sunt et sic coepit habere filios et subditos principes fideles: tunc eorum ministerio utens et legibus et armis haereticos punit et compellit. Et hoc est secundum ecclesiae status vel tempus ad quod haeretici apostatae ac schismatici dicuntur pertinere. Et sic patet quae sit mens Augustini exponens parabolam saepe dictam compelle intrare de exteriore ac corporali violentia.

10

Qui et nominatim adhuc exponens illa verba compelle intrare in epistola 50 ad Bonifatium Comitem docet aliter iudicandum de haereticis aliud vero de paganis, qui blande et suauiter alliciendi et inuitandi sunt ad fidem non vero compellendi.

11

Vnde sic inquit Augustinus: "an non pertinet ad diligentiam pastoralem etiam illas oues quae non violenter: sed blande leniterque seductae: a grege aberrauerint: et ab alienis coeperint possideri: inuentas ad ouile dominicum si resistere voluerint flagellorum terroribus vel etiam doloribus reuocare? Praesertim si apud fugitiuos et predones seruos fecunditate multiplicentur: plus habet Iuris quod in eis dominicus character agnoscitur? Sic enim error corrigendus ouis: ut non in ea corrumpatur signaculum redemptoris. Et infra: immitatur itaque ecclesia in istis cogendis dominum suum: quae prius ut neminem cogeret expectauit. Vt de fide regum atque gentium praedicatio prophetica compleretur. Etiam hinc enim non absurde intelligitur illa apostolica sententia ubi beatus paulus dicit: Parati vlcisci omnem inobedientiam: cum completa fuerit prior obedientia vestra. Vnde et ipse dominus ad magnam coenam suam prius adduci iuuet conuiuas. postea cogi. Nam cum et serui sui respondissent: domine factum est quod iusisti et adhuc est locus Exite inquit in vias et saepes: et quoscumque inueneritis cogite intrare. in illis ergo qui leniter primo adducti sunt: completa est obedientia: in istis autem qui coguntur inobedientia coercetur. Nam quid est cogite intrare: cum primo dictum esset adducite et responsum esset: factum est quod Iussisti et adhuc est locus? Si miraculorum terroribus cogendos voluisset intelligi: magis ad eos qui prius vocati sunt diuina miracula multa facta maxime ad eos de quibus dictum est Iudaei signa petunt: ipsis quoque gentilibus talia temporibus apostolorum miracula euangelium commendauerunt ut si talibus cogi iuberentur: priores ut dixi potius conuiuae coacti esse merito crederentur. Quapropter si potestate quam per religionem ac fidem regum tempore quo debuit diuino munere accepit ecclesia: hi qui inueniuntur in viis et in saepibus id est in haeresibus et schismatibus coguntur intrare: non quia coguntur attendant." Et parum infra: "verumtamen antequam istae leges quibus ad conuiuium sanctum coguntur intrare in africam mitterentur: nonnullis fratribus videbatur in quibus et ego eram: quamuis donatistarum rabies vsquequaque saeuiret non esse petendum ab imperatoribus: ut ipsam haeresim iuberent omnino non esse: poenam constituendo eis qui in ilia esse voluissent sed hoc potius constituerent: ut eorum furiosas violentias non paterentur qui veritatem catholicam vel predicarent loquendo vel legerent constituendo. Quod eo modo fieri aliquatenus posse arbitrabamur: si legem piissimae memoriae Theodosii quam generaliter in omnes haereticos promulgauit" etc. haec omnia augustinus in forma

12

Vides lector Diuum Augustinum aliter sentire de hereticis aliter de illis qui nondum receperunt fidem vt scilicet illi compellantur armis regum isti rationibus attrahantur ibi ut fide regum atque gentium praedicatio euangelica compleatur etc. Et ibi oues seductae a grege (id est) ecclesia vel coetu fidelium aberrauerint, et ab alienis id est haereticis coeperint possideri: ne in eis signaculum (id est) caracter redemptoris qui in baptismo indelebiliter anima recipit corrumpatur. Inuentas ad ouile domini cum flagellorum terroribus reuocare. Item immitari ecclesiam dominum suum quid aliud est nisi prius spectare vt infidelis quisque fidem voluntarie suscipiat: quam si post reliquerit ad eam redire cogendus esse? Quae omnia diuus Augustinus autoritate apostoli confirmat: "parati ulcisci omnem inobedientiam: cum completa fuerit prior obedientia vestra" 2o ad corinthios 10 //

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 49