Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 55 [Bnf 12926 Transcription]
Non aduersatur his quod sanctus Thomas scribit 2a 2ae, q. 10 argumento 10 in corpore Infideles inquit: merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles: qui transferuntur in filios Dei. Haec congruere videntur opinioni Ioanis Maioris sed ipse Thomas opinionem suam exponit in corpore quaestionis et in solutione 2i argumenti ubi docet quod cum regna sint de Iure gentium deriuato a iure naturali Et distinctio fidelis et infidelis sit de jure diuino et ius diuinum non aboleat ius humanum deriuatum a Iure diuino certe infidelitas absolute considerata non abolet Iurisdictionem principis infidelis super subditos fideles. In responsione autem ad 2m scribit quod imperium Neronis et eius Iurisdictio quae seculo diui Pauli florebat: non abolebatur etiam Si subditi eius imperio conuerterentur ad fidem. Ergo nisi subesset aliqua noua et Iusta causa propter quam dominium et Iurisdictionem amittere mereretur: semper subditi ei christiani permanebant Ergo ilia prima verba sancti Thomae necessario intelligenda sunt quando est aliquod magnum et probabile fidei periculum si paganus regnet. Puta si tyranice et violenter tractet subditos suos ob id quod fidem susceperint: vel si blasphemus esset in christum vel si aliquid faceret aut diceret quod ipsius gloriam obscuraret Has causas assignat sanctus Thomas articulo 8 eiusdem quaestionis Cum principibus autem talia perpetrantibus quid sit agendum Iam supra docuimus in casu 4o. Quod si princeps vexaret suos directe, in odium fidei ipso Iure priuatus esset regno vel saltem per sententiam priuari posset ab ecclesia ex potestate illi a Deo comissa. Ut ibi notat sanctus Thomas. Hoc casu quadrat argumentum illud Ioanis Maioris quod ad probationem suae 2ae conclusionis adducit scilicet quod sicut regulus subditus regi inducens suos ad rebellandum aduersus regem posset licite priuari ditione sua ita etiam princeps contendens ut sui resiliant a fide christi cui omnia coelestia et terrestria subdita sunt privari debet regno.
Attamen extra hunc casum non quadrat. Quid enim si princeps non impediat suos suscipere fidem Christi? vel quid si subditi nolint eam suscipere? Certe hic nihil ad rem facit ratio Ioannis Maioris, presertim erga infideles qui numquam de christo vel fide aut ecclesia eius aliquid audierunt quando ergo sanctus doctor dixit quod infideles merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere supra fideles: hoc intendit supponendo scilicet aliquam conditionem repugnantem fidei profectui Verum quoniam ecclesia ex pluribus et antiquioribus seculis experientia docente: supponit obstinatam Iudaeorum caecitatem: et impiam Sarracenorum truculentiam qui ex professo opugnant euangelium christi: in his quidem infidelibus qui ecclesiae vel membris eius subditi sunt Iudicabit seruum Iudaeorum vel Maurorum libertatem consequi si agnoscat veritatem christi ut in c. mancipia et in c. Fraternitatem, 54 distinctio, et in c. ultimo de Iudaeis. Quoniam ecclesia credit illos pro viribus laboraturos vt seruus ad fidem conuersus ab ea resiliat. Idem posset disponere ecclesia de seruis Iudeorum vel Sarracenorum qui nobis non sunt subditi. Quod tamen non facit ne scandalum oriatur. Haec docuit sanctus Thomas in illo articulo
Hanc autem ese rationem constitutionis probatur in dicto c. mancipia. ibi: "mancipia christiana quaecumque Iudaeum comparasse patuerit: ad libertatem Iuxta legem precepta sine omni ambiguitate perducite: ne (quod absit) religio christiana Iudaeis subiecta polluatur" haec ibi. Facit textus in c. ex literis de conuersione infidelium Quia vero ecclesia in turcis et sarracenis ex vetustissima experientia habet pro completa dicta conditione: quod scilicet semper parati sunt ad impugnandum fidem et turbandum populum christianum. Ideo merito semper parata modo facultas adsit illos inuadere: etiam si per aliquot annos ab infestatione cessarent. Ubi autem ratio ilia cessare contigerit vt in infidelibus qui nec ecclesiam nec populum christianum mnouerunt qui nec de christo aut fide catholica quicquam audierunt ut est manifestum in nostris indis: certe illud ius constitutum per ecclesiam locum minime habebit.
Confirmantur haec omnia ex verbis sancti Thomae articulo 1o eiusdem decimae quaestionis ubi scribit "infidelitatem eorum qui numquam fidem audierunt, et qui non resistunt ei quod illa oderint non habere rationem culpae, sed poenae. Quoniam primorum parentum peccato ignoramus res diuinas" et quamquam tales infideles in eternum nondamnentur ratione peccatorum quae committunt quae absque christianis sacramentis purgari non possunt non tamen quia non crediderunt in christum de quo nihil unquam audierunt Ergo nullo modo dicendum est infideles debere ratione suae infidelitatis: amittere Iurisdictionem et potestatem quam habent super subditos suos ex eo quod subditi fidem suscipiant ipsi autem illam nolint suscipere presertim si non obstinati animi peruicatia: sed ignorantia vel volentes plenius edoceri desinant fidem suscipere. Cum meritum subditorum transeuntium ad christianam militiam: non addat nouum peccatum ipsis principibus in infidelitate remanentibus. Ut diximus. Difficile enim est paganis vetustissimam fidem suam relinquere autore Chrisostomo homel. 7 super I ad Corinthios c. 2.
Ergo sanctus Thomas intelligit de principibus turcarum vel maurorum qui tempore suo noti erant in mundo esse qui sum hostes christianorum quia non solum non patiuntur subditos suos fidem christianam suscipere: verum etiam vniuersam christi religionem funditus cupiunt Iamdiu fuisse extinctam et christianos generaliter omni loco et omni tempore quoad possunt non sinunt tranquillam agere vitam. Hic verus est sensus verborum sancti Thomae: alias parum sibi constaret vir ille diuersa scribendo: quod dicendum non est de sancti doctoris doctrina In dubio autem ille sensus est amplectendus tanquam germanus qui repugnantiam tollit, et diuersas prima specie sententias redigit in concordiam secundum Iuristas vt in c. maiores: de baptismo et in c. sollicitudinem de appellationibus. Et in ll. vbi repugnantia, ff. de regulis juris. Hanc nostram determinationem nominatim probant Durandus 2o Sententiarum distinctio 44 q. 3 Abulensis super Mattheum, c. 20. q. 96a. Albertus Campensis ecclesiasticae hierarchiae libro 5 et libro controuersiarum controuersia 16. Ioanes Driedonius de libertate ecclesiastica parte 1a. c. 1o. Et parte 4a in principio Et sententia 7a, et parte 5 c. 2. parte 2 et parte 3a
On this page