Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 3 [Bnf 12926 Transcription]

1

Capvt 3m

2

¶ Non obstat quod videmus homines ut in plurimum corruptis moribus esse et quod juxta Salomonis sententiam. "Stultorum infinitus est numerus" ecclesiastes 2o. Id enim prouenit quoniam homines ab ineunte etate inter bona corporalia et sensibilia ex quibus morum corruptio prouenit, educati; et semper illa contrectantes: plenius illa cognoscunt. Spiritualia autem et bona rationis et intellectualia: non ita plene cognoscunt nimirum a sensibus remota. Cumque autem corporalia intelligant et semper contrectent: spiritualia autem non ita facile assequantur fit ut prauis moribus ut in plurimum hominem immergantur. quod tamen locum non habet in angelis cum totaliter omnes sint intellectuales: quibus bona sensibilia nullum impedimentum vel turbationem adferre valent. Cum igitur natura rationalis post angelicam sit nobilior et perfectior cunctis rebus creatis: et sic potissima et nobilissima pars totius uniuersi quanto magis appropinquat diuinae similitudini: si in hominibus ut in plurimum etiam in corporibus monstruositas, ut oculos habetere in fronte vel quod sint muti et surdi reperiretur: sequeretur quod perfectio uniuersi quam precipue in creatione (ut dictum est) deus intendit in nobiliori cius parte deficeret: patiendo malum siue peccatum naturale vel monstruositatem ut in pluribus: quod non contingit in alijs rebus. Vnde consilium dei volentis uniuersum quam maxime pulchrum et perfectum esse plurimum frustraretur. Sed hoc est magnum inconueniens et valde falsum. Ergo stupor ingenij et virium superiorum, ac etiam sensitiuarum interiorum quae subseruiunt ad bene intelligendum superioribus: est in hominibus impossibile ut in pluribus reperiretur sed potius ut in plurimum homines fore solertes, sagaces, industrios et ingenio pollentes reperiri posse itaest necessarium name quod una tota regio vel prouincia sit stupida et stolida morio aut similes deffectus naturales siue monstruositates patiens est impossibile. De qua re prolixius disseruimus in libro 1o c. 5o operis nostri: de unico vocationis modo omnium gentium ad veram religionem. ubi hanc conclusionem aperte foecimus rationibus et autoritatibus planam. Scilicet impossibile fore ut una tota gens, natio vel regio seu prouincia in cunctis mundi partibus reperiri queat: stolida, morio, fatua, siue stulta seu etiam ita quod non habeat ut in pluribus sufficientem scientiam naturalem atque industriam ad se regendum et gubernandum. His barbaris, simpliciter stricte ac proprie barbaris, accommodandum est quod Philosophus dicit 1o politicorum scilicet eos debere gubernari a grecis, id est a sapientioribus quoniam natura propter ingenij stuporem et feritatem: eos seruos facit. Et cum ab humanae naturae precellentia longe absint: oportet ut ab alijs gubernentur ut edocceantur politice et humane viuere, et ut vicissim ipsi qui plerumque robusti sunt domino suo operas prestent, et sic domino et seruo idem confert. Subijcit philosophus licitum esse huiusmodi barbaros tamquam feras aucupari seu venari: ut ad rectam vitae rationem adducantur. Hic duo notanda sunt primo: quod cogere barbaros ut politice et humane viuant non licet quibusuis: sed tantum principibus et reipublicae gubernatoribus. Deinde aduertendum quod barbari non ut philosophus rigide inquit cogendi sed blande adducendi et alliciendi charitate sunt ad optimos mores suscipiendos. Iubemur enim diuina institutione diligere proximum sicut nos ipsos: et cum vitia nostra blande curari et euelli vellimus idem fratribus nostris etiam si barbari sint prestare debemus: quod ex Paulo docemur ad Romanos 15: "bebemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere: et non nobis placere unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad edificationem" etenim sibi placuit. Ex infra: Propter quod suscipite inuicem, sicut et christus suscepit vos in bonorem dei. Rursus si christi filij et Euangelicae veritatis sectatores esse velimus considerare nos oportet quod etiam si maxime barbari sint: nihilominus sunt creati ad imaginem dei, nec ita omnimode a prouidentia diuina destituti quin et capaces existant regni christi: fratres et Christi sanguine preciosissimo redempti: non minus quam prudentissimi et sapientissimi totius orbis. Postremo considerandum aliquos esse inter eos predestinatos nobiles et claros fortassis futuros in regno christi. Qua de causa quibusuis hominibus feris et extrema barbarie stupidis fraternum officium et christianam charitatem prestare tenemur autore Paulo ad Romanos 1: "Grecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum: ita quod in me promptum est et vobis euangelizare". Christus charitatem unicum suum preceptum appellari voluit hanc omnibus debemus nemo excipitur. "Non est masculus et foemina gentilis et Judaeus circuncisio et preputium Barbarus et Scytha, seruus et liber: sed omnia et in omnibus christus". Ergo quamuis philosophus christianae veritatis et caritatis ignarus scribat sapientes posse venari barbaros non minus quam feras: nemo intelligat: barbaros vel occidendos vel iniquis operibus, saeuis, duris, ac rigidis premendos veluti jumenta: atque in eum usum quaeri et comprehendi posse a sapientioribus. Valeat Aristoteles. A christo enim qui est veritas eterna habemus: "diliges proximum tuum sicut te ipsum" Matthei 22. Ac rursus Paulus ad corinthios 13: "charitas (inquit) non querit quae sua sunt" sed quae jesu christi. Christus non facultates quaerit sed animas non diuitias ambit qui solus rex regum est immortalis: non otium et voluptates sed salutem humani generis pro quo vitam suam obtulit suffixus in arbore crucis. Qui cupit plurimos esse ut (Aristotelis dogmata sequens) in illos sacuum carnificem agat, ut illos seruitute premat, et de eis ditescat: tyranus est non christianus: filius sathanae, non dei, predo est non pastor: ducitur spiritu diabolico non spiritu coelesti. Si indos quaeritis ut blande, ut modeste ut leniter ut humaniter denique ut christiane instruatis: illos verbo dei, et ope adducatis ad ouile christi: infigentes mentibus illorum christum illum mitissimum: apostolicum opus peragitis: habebitisque a summo nostro agno theta "immarcescibilem gloriae coronam". sint ut ferro flammis, cedibus, imposturis, violentia, tyranide, saeuitia ac plusquam barbara immanitate absumatis ac diripiatis populos innocentissimos paratos abstinere a malo et ad suscipiendoumum verboum dei: filij diaboli estis et predonum omnium immanissimi. "Iugum (inquit) christus meum suaue est, et onus meum leue". Vos onera importabilia imponitis et qui vita caecis lumen ignorantibus esse debuistis absumitis creaturas dei. Audite Dionysium in Epistola ad Demophilum monachum: "Doceri quippe ignaros decet, non suppliciis affici, sicuti et caecos non cruciamus sed ad manum ducimus". Et paulo infra: "hoc igitur ingentis borroris est quod hisisipse quem christus summe bonus errantem in montibus requirit, fugientemque reuocat: et vix repertum sacris humeris retulit: abste aflligitur, repudiatur abiicitur". hactenus ille. Hoc modo disseminarunt Euangelium et totum orbem christo subegerunt apostoli ut patet ex actibus apostolorum. Et de beato Iuda velThadeo leguntur in lectionario Romano haec verba: "missus beatus apostolus ex motione divina ad Edessam ciuitatem Euangelista et predicator verbi dei: et in mesopotamiam et in inferiores partes Ponti veniens et euangelizans eferas et indomitas gentes, quasi belluarum naturas, sancto dogmate mitigabat et fidei dominicae subiugabat". Diuersa fuit haec venatio ab illa quam docuit Aristoteles: qui nimirum licet magna philosophia polleret: non tamen dignus fuit illa capi, ut ad deum per verae fidei cognitionem veniret.

3

¶ Haec tria barbarorum genera de quibus disseruimus colliguntur ex sancto Thomas super 1um et 3um politicorum et ex 1a lectura epistolae Pauli ad Romanos et 1a ad Corinthios 14 lectio 2a et ad Collossenses 3o lectio 2a.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3