Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 9 [Bnf 12926 Transcription]

1

Capvt 9m

2

¶ Preterea infideles de quibus loquimur non esse subditos Ecclesiae nec de foro illius et proinde idolatras non posse puniri ab ecclesia probatur: septimo principaliter: quoniam non incolunt fines uniuersalis ecclesiae sed sunt extra districtum et territorium eius. Nullus autem princeps extra fines suos. Rex aut imperator vel alius quicumque jurisdictionem exercere potest: ideo enim fines seu limites dicti sunt quia rem vel potestatem jurisdictionemue alicuius limitant vel determinant seu prestringunt ff. de periculo et commodo rei venditae, l. ed quod et cod. de officio prefecti pretorio africae l. 2a § postquam vero et § pro limitaneis et § ex sequenti et Cod. de fundis limitrophis l. 1a.

3

Quod autem infideles non incolant fines ecclesiae probatur: quoniam ecclesia certis limitibus est circumscripta. Nimirum ecclesia nihil aliud est quam uniuersus populus christianus societate et communione sacramentorum unitus fide Roboratus ut in c. est unitas ecclesiae de consecratione distinctione 4 et c. loquitur, 24 q. 1 ibi: "ecclesia una est quae in multitudine latius incremento fecunditatis extenditur" et caetera et 93 distinctione c. legimus. et 1 q. 1, c. multae in fine. Et haec sacramenta limites seu menia sunt: quibus continetur ecclesia. Vel possumus dicere quod ecclesiae limites sunt fides eu fidelitas per baptismum siue in baptismo deo et ecclesiae ab his qui conuertuntur promissa. Item unitas per caritatem et pacem per spiritum sanctum infusa, et administratione actiua et passiua sacramentorum conseruata et perpetua. Aut certe sunt ipsa fidelium multitudo fidei et charitatis unitate colligata quemadmodum Augustinus libro 1o de ciuitate dei c. 15o et libro 15o, c. 8o inquit: "ciuitas est hominum multitudo aliquo societatis vinculo colligata: vel concors hominum multitudo".

4

¶ Huius ciuitatis (scilicet) ecclesiae ianua baptismus est de consecratione distinctio 4 capito cum itaque. qui baptismo juxta verbum domini, q abluti sunt; membra ecclesiae sunt, et in ecclesia consistunt: qui vero baptismos regenerati non sunt vel vota in baptismo aedita tn nutantes ab ecclesiae unitate, vel christiana religione resiliunt vel heresi vel apostasia hi extra ecclesiam sunt quamuis non expellantur. Licet ergo catholici cum paganis vel hereticis conuiuant in eadem domo vel urbe: certe ecclesia, in his qui fide et charitate colligati sunt consistit et dicuntur domus seu ecclesia dei juxta illud Hieronimi 24 q. 1 c. omnibus consideratis: "puto me non temere dicere alios ita esse in domo dei quae dicitur edificari supra firmam petram". haec ille. Et de penitentia distinctio 4 c. in domo ibi: "domus dei templum dei regnum coelorum sunt homines justi" et caetera. Quod etiam Paulus significat dicens: "quid mihi de his qui foris sunt judicare"? De fidelibus autem loquens inquit: "Nonne de his qui intus sunt vos judicatis".

5

Idem docet Gregorius 24 q. 1 c. quia ex sola: ubi haec verba intus et foris ad fideles et infideles refert, his verbis: "ex sola (inquit) ecclesia catholica veritas conspicitur apud se esse locum scilicet infidelium dominus prohibet". Et infra: "de agni hostia dominus precipit dicens: in una domo comedetis: neque afferetis de carnibus eius extra fores": hoc est non communicabitis eas infidelibus quoniam hi extra fores ecclesiae sunt carentes (scilicet) baptismo quod est ecclesiae ianua sicut statim exponit Gregorius: "in una namque domo comeditur: quia in una ecclesia catholica vera hostia redemptoris immolatur: de cuius carnibus lex foras afferri diuina prohibet: quia dare sanctum canibus vetat: sola est quae intra se positos valida charitas compagine custodit: vnde et aqua diluuij arcam quidem ad sublimiora sustulit: omnes autem quos extra arcam inuenit extinxit" haec. Gregorius.

6

¶ Rursus Origenes super leuitico et legitur 24 q, 3. c. cum aliquis inquit "exit a veritate a timore dei, a fide, a charitate exit de castris ecclesiae. Etiam si per Episcopii vocem minime abijciatur: sicut e contrario aliquis non recto judicio foras mittitur: sed si ante non exierit id est si non egerit ut meretur exire: nihil laeditur. Interdum enim qui foras mittitur intus est: et qui foris est intus videtur retineri". haec ibi.

7

Et haec verba foris et intus repetuntur saepius in c. sic autem, et in c. nec foris 1 q. 1 et in sequentibus.

8

Ergo aliquis est locus in quem non extenditur ecclesia: nimirum vbi non cognoscitur veritas fidei neque verum sacrificium offertur quod minime communicandum est canibus (id est) hereticis, schismaticis, Judaeis, Idolatris neque paganis. Esse autem in ecclesia vel extra ecclesiam nihil aliud est: quam vel carere baptismo vel eo esse regeneratum. Qui enim baptizati sunt et fidem habent quae ecclesiae est ianua: hi nimirum in ecclesia sunt qui vero fide carent extra ecclesiam sunt extra quam nulli speranda salus 24 q. 1 c. alenus et c. quicumque: de consecratione, distinctio 4 et in c. ecclesia ibi: "munus autem beatae vitae: nonnisi intra ecclesiam inuenitur". Haec ibi.

9

Quanuis ergo ecclesia per totum orbem sit diffusa habet tamen fines ac limites suos: non quidem parietibus aut muris vel certo terrae spatio constantes: sed baptismo et fide extra quos viuunt si viuere dici possunt omne genus infidelium. Etenim si apud Garamantas duo suiunt christiani uibi ecclesia est, etiam si paganorum plurima sint milliaria, ecclesia consistit in illis duobus, in quibus terminantur limites ipsius, et super illos tantum suam habet jurisdictionem: caeteri extra ecclesiam sunt, de quibus nihil ad ecclesiam pertinet. Sicut Paulus paucis fidelibus inter innumeros paganos viuentibus inquit: "non ne de his qui intus sunt vos judicatis? Ac si aperte diceret: de alijs qui foris sunt id est infidelibus non judicatis nec debetis judicare cum talium judicium deus sibi reseruauerit", et ita catholice intelligi debet c. ipsi met et c. cuncta per mundum. et sequentibus, 9, q. 3 ibi scribitur ibi ecclesiam Romanam et vicarium christi posse judicare de ecclesia vniuersali, et de ecclesijs particularibus.

10

Hoc enim intelligi debet posse judicare de omnibus christianis: non autem de paganis omnibus quod satis probatur in c. Nouit de judicijs vbi textus inquit: "Nullus qui sit sanae mentis ignorat quin ad officium nostrum spectet de quo cumque mortali peccato corripere quem libet christianum" ergo non quem libet infidelem, quia si sic, dixisset vtique quem libet hominem ut includeret fidelem vel infidelem. Sic in c. maiores, § etem queritur. de baptismo, probatur: quod infidelis recipiens baptismum etiam inuitus coactione (videlicet) conditionata: ratione sacramenti ad jurisdictionem ecclesiae pertinet. Ergo a contrario sensu si non recipit sacramentum ad jurisdictionem ecclesiasticam non pertinet. Et ita ibi anotat Antonius de butrio his verbis, "nota hic quod non baptizati non sunt sub jurisdictione ecclesiae: et quod caracterem baptismi habentes submittuntur jurisdictioni Ecclesiae quo ad hoc: vt assumptam fidem seruare compellantur". Haec ille.

11

Et Joanes Anania in Rubrica de Judaeis 3 colu. inquit: quod Judaei nec quo ad corpus nec quoad animam sunt ecclesiae: quia non sunt baptizati ergo multo minus erunt caeteri infideles: cum Judaei serui sint ecclesiae caeteri autem non.

12

Ergo qui baptismum non susceperunt: extra fines ac jurisdictionem ecclesiae sunt. Ex hoc infertur manifeste ecclesiam idolatras punire non posse cum sint extra fines et territorium ac proinde extra jurisdictionem ecclesiae: nullus enim judex extra fines suos ius dicit: neque Galliae rex ius dicit hyspaniae, neque Rex hyspanus Gallis leges dat: neque rursus caesar ipse extra imperij fines caesarea autoritate vti potest. Nimirum caret potestate et jurisdictione: quam naturae autor sua ineffabili sapientia certis limitibus unicuique populo et principi prescripsit: ad cuiusque reipublicae tutelam ac conseruationem. Vnde complantata dicitur in loco vel territorio vel in ossibus hominum cuiusque communitatis seu reipublicae: a quibus euelli non potest non quidem minus quam cibus ad vitae conseruationem.

13

¶ Et quia priuilegium hoc uniuersis regnis et communitatibus mundi concessit naturaauthor, hinc jurisdictio vnius regni non exit fines uniuscuiusquesuos: nec extendit se ad alterius regni vel prouinciae territorium. Lex autem gratiae perficit actus naturae: non vero eos euertit neque abolet: quod omnes scholae, omnes Theologi ac sacri doctores docent. Quare pagani principes legitime possunt fines suos tueri, et legitime jurisdictionem exercent: eorum enim jurisdictio non minus naturalis est quo ad hoc: quam jurisdictio principum christianorum. Quoniam, juxta philosophum in politicis, omnis respublica debet esse per se sufficiens: et est territorium uniuersitas agrorum intra fines cuiuslibet loci existens: vbi quis obtinet ius imperandi ut in c. licet de probationibus et ff. de verborum significatione l. pupillus § territorium. Et dicitur "districtus a distringo: teritorium a terrendo vel a terreo" dicto loco, de quo felinus latissime in c. Rodulphus § de hoc verbo territorio folio 173 de rescriptis.

14

Quod autem violari aut transgredi a quocumque liceat alienum territorium vel jurisdictionem patet per diuinam legem vetatum. Legimus enim prouerbiorum 22o: "ne transgrediaris terminos antiquos: quos posuerunt patres tui", et in transgredientes fines alienos scriptura sacra dira imprecatur Deuteronomij 27o: "maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus amen". Idem probatur ex juris traditionibus in l. final ff. de jurisdictione omnium judicum et ibi glossa et in l. 3, ff. de officio presidis et in c. vt animarum de constitutionibus libro 6o. Et doctores utrobique et in c. cum contingat de foro competenti. Et in clementina pastoralis de re judicata.

15

Non enim valent acta a judice extra territorium: Jurisdictio enim inheret ossibus hominum cuiusque territorij vt dictum est ut per doctores in l. 1 § cum urbem ff. de officio prefecti vrbis. Et in l. finali eo titulo et in l. in modicis ff. de contrabenda emptione et in l. 3 ff. de officio presidis et in l. 2 ff. de jurisdictione omnium judicum. facit c. diaconi 93 dist ibi. Vnusquisque ita in hoc mundo visibili aliquid possidere iubetur: vt sua tantum possessione sit contentus ac res non inuadat alienas: non agrum pauperis tollat, non vineam, non subuectorium aliquod, non famulos, non fructum et caetera.

16

Ita autem verum est judicem non posse ius dicere extra territorium ut: etiam si quis delinquat in meo territorio quo casu illum punire possim etiam si sit exterus et subditus alieni principis ut in l. 3 ff. de officio presidis. Si tamen aufugit extra fines territorij eius judicis: jam non potest illum punire. Jurisdictio enim quae oritur ratione delicti non est naturalis sed accidentalis: sicut et illa quae oritur ex domicilio: ex quo vbi primum delinquens exit illud territorium finitur eius judicis vel principis jurisdictio vt probatur in clementina Pastorali § denique: de re judicata.

17

¶ Cum igitur infideles quantumcumque idolatrae et peccatores qui fidem non receperunt potissimum qui nec unquam de ipsa aliquid audierunt terras propias et regna et territoria sua separata a christianis finibus possidentes: delinquant et peccent; extra terminos ac territorium uniuersalis ecclesiae; vnde jurisdictio eius eos non comprehendit: Sequi manifestum est ad ecclesiam non pertinere, nec ad aliud membrum eius: propter idolatriam vel propter aliquod crimen aut scelus quodcumque: illos punire: intra limites vel dominationis aut infidelitatis suae precise commissum. cuiusmodi sunt indi nostri et similes.

18

His consonat quod scribit Cajetanus exponens illa verba apostoli: "Quid mihi de his qui foris sunt judicare. Christianos (inquit) tanquam subiectos suo judicio punit: non christianos autem tamquam foris, tamquam extra jurisdictionem suam existenstes non punit: quia non expectat ad illum judicare illos. Non ne de his qui intus sunt vos judicatis. Manifestat discrectionem qua foecit ex communi vsu judicum. Pronomen enim vos demonstrat homines cum exercent officium judicis: commune siquidem est hominibus judicare eos qui comprehenduntur intra terminos suae jurisdictionis et caetera". haec Cajetanus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9