Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 16 [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 16m.

2

Opinio ergo Innocentii intelligenda est vt supra diximus. Alias sequeretur quod si totum vnum regnum vel totum orbem velut endiarum: vbi millia millium: et centies centena millium: sunt generationes: reperiremus infectum criminibus innaturalibus, quod verum non est: aut idolatriae deditum, et hoc pro maiore parte certum esse credimus: omnes incolae illius, quae numerum superant stellarum essent flamis ferroque absumendi: quod a christi spiritu et doctrina cuius sanguine redempti fuerunt: maxime alienum est et maxime absurdum

3

Ergo quando Innocentius dixit quod si aliquis gentilis peccaret contra legem naturae aut idola coleret posset per papam puniri exemplo diuini iudicii: non fuit mens sua loqui de omnibus gentibus vel infidelibus absolute: sed de his solis qui terras vel regna inhabitant in quibus christianum fuit nomen: et certo scitur viguisse verus cultus diuinus. Alioquin Innocentius scripsisset valde culpabiliter. Argumentum autem ab euitando absurdo vel a ratione absurditatis: inhumanitatis vel inconuenientis vitanda: est validissimum in iure: cum sumatur a discretione naturali et procedat etiam si non allegatur autoritas.

4

Et formatur hoc modo. Non est asserendum id, vel sumendus ille intellectus: ex quo sequi posset absurditas, inhumanitas, vel inconueniens. Debet enim quaelibet dispositio sic intelligi, vt nulla sequatur inhumanitas vel absurditas, quia absurditas semper vitanda est. Hinc est quod pro euitanda absurditate: restringenda est generalis dispositio .l. 2. C. de noxialibus actionibus, et .l. vt gradatim, §.1. ff. de muneribus et honoribus etiam statutaria vt dicit Bartholus in l. omnes populi. in 6. q. principali. ff. de iustitia et iure. De hoc argumento satis scribitur et notatur. inc. venerabilem et c. genesi: de electione. et in c. solite de maioritate et obedientia. et in c. ex ore. de priuilegiis. et vtrobique doctores et in aliis innumeris locis vtriusque iuris canonici et ciuilis.

5

Cum igitur in dictis tanti viri scilicet Innocentii merito euitanda sint tot tantaque inhumana absurda et inconuenientia: necessario restringi debet quidquid in hoc articulo de infidelibus dixerit ad illorum dumtaxat rationem pertinere qui (vt iam diximus) sordibus idolatriae aut immunditiarum loca ad ecclesiam ab olim pertinentia fedant. Quod autem hoc verum sit preterquam quod sequitur absurdum: probatur.

6

primo. Quoniam cum regna quae fuerunt christianorum possidentur ab infidelibus et abominandis superstitionibus coinquinantur: fit iniuria christo cui quondam illa dicata fuerunt et diuino cultui consecrata: et cum iuxta iuris regulam semel eeo dicatum: non sit ad vsus humanos vlterius transferendum: multo minus ad superstitiones impias et nephanda et flagitiosa criminia. Quid enim sit ibi colaturmachometes vel inania simulachra pro vero deo?

7

Ideo ecclesia talia tolerare aut dissimulare non debet sed. Si adsit facultas vel compellere vt loca illa infideles sibi restituant aut prohibere siue etiam punire ne eiusmodi sordes fiant propter sui feditatem aut grauitatem per rationes et autoritates supra relatas. Et hanc fuisse mentem Innocentii probatur ex eius verbis: loquens enim de indulgentiis concessis militibus euntibus ad recuperandum terram sanctam subiicit rationem: "quod fuit consecrata natiuitate habitatione et morte iesu christi et in qua non colitur christus, sed machometus: iuste potest papa reuocare vt incolatur a christiani" haec ille.

8

¶ Secundo quoniam supposito quod illae prouinciae semel fuerint dicatae et consecratae christo: iam de iure pertinent ad ecclesiam: et ita omnes infideles ibi habitantes sunt subditi ecclesiae ac illius legibus, quarum tamen capaces existunt ratione domicilii. Exterius enim habitans in terra alieni principis: eius subditus efficitur ut c. ex parte et in c. dilecti etc. finali de foro competenti ex C. vbi petatur tutor l. 1 et ibi notatur per doctores et ff. de iudiciis l. heres absens § proinde. Ergo in prouinciis quae quondam fuere christianae ditionis: ecclesia peculiari de causa potius quam in aliis potest impias superstitiones et nephanda crimina et prohibere et punire.

9

¶ Tertio quoniam si in eis regnis habitant christiani sub iugo barbarorum est maius opprobrium christiani nominis: et christiani ipsi cum infidelibus conuiuentes: obnoxii sunt periculo ne illorum impietate coinquinentur. Corrumpunt enim bonos mores colloquia praua. Et sepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt 28. q. 1. c. Sepe quanto magis eos, qui ad vitia procliues sunt 24. q. 3, c. resecandae et c. sed illud. 45. distinctio per rationes has.

10

De talibus infidelibus loquens Innocentius recte docet posse papam prescribere cis leges ne christianis molesti sint: et quod si illos iniuriis afficiant: potest tales infideles priuare regnis: quae quondam christianae ditionis fuerunt. Addit autem magnam causam precedere debere antequam pontifex hoc faciat ob magnam seditionem et tumultum, qui inde necessario orietur: dummodo christiani non periclitentur. Periculum autem versari intelligendum est quando est periculum ne christiani a fide catholica resiliant: vel aliud periculum simile. Tunc enim ne tale quidquam fiat omnia sunt postponenda.

11

¶ Item docet Innocentius tales infideles debere permittere Euangelium in suis regnis predicari alias cum peccent puniri possunt a papa. Sed de hoc infra.

12

In suma, verba Innocentii scilicet quod si gentilis faciat contra legem naturae, intelligenda sunt (vt supra docuimus) vel de infidelibus qui habitant terras quae alias fuerunt christianorum: vel de infidelibus actu et iure subditis principibus christianis. Quod expressum est in c. archiepiscopatu, de raptoribus. Vbi archiepiscopus quidam Siciliae punit Mauros peccantes contra naturam: vel intelligendum est eo modo quo supra docui: qui scilicet subditi sunt tantum de iure quod vsurpatas teneant terras ecclesiae: propter dictas tres rationes specialitatis. Et ita intelligenda sunt tradita per Innocentium et Abbatem in decretalibus, c. in archiepiscopatu. de raptoribus, ev in c. nouit. de iudiciis, et omnes canonistas illos sequentes.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16