Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 8 [Bnf 12926 Transcription]

1

Capvt 8m

2

¶ Supra capite precedenti docuimus infideles non esse de foro ecclesiae, nunc probabimus nec ecclesiam christianam neque christianos principes: non posse punire paganos quod idola colant, quod fuit secunda pars cuiusdam antecedentis. Probatur hoc decuplici ratione.

3

Primo quidem ex verbis christi lucae 12o vbi quendam qui neque cius discipulus erat neque eius verba sectabatur: ita allocutus est. "Homo, quis me constituit judicem super vos?" quasi diceret non est quod judicem eos qui meais verbais non credunt.

4

Sic Nicolaus Gorranus inquit: "ad christum non pertinet bic judicare de infidelibus: ergo neque ad eius ecclesiam: ergo nec illos regulariter punire". Non enim ecclesia maiorem habet potestatem quam olim christus in terris agens habuit.

5

¶ Secundo probatur ex Paulo: "quid mihi de his qui foris sunt judicare". id est, sententiam ferre. Ecclesia autem non habet hodie maiorem potestatem: quam habuit tempore Pauli. Cum autem eo tempore paganos punire non posset ergo nec hodie.

6

¶ Tertio probatur ex Hieronimo qui fideles tantum ab ecclesia castigari posse scribit super illud 1ae ad corinthios 5 "Quid enim mihi de his" et caetera "numquid (glossat hieronimus) Non vos de his solis qui sunt intra Ecclesiam judicatis"? haec hieronimus. Ergo aliter sentiendum de infidelibus.

7

¶ Quarto probatur quoniam christus non dedit potestatem ecclesie super paganos vt eos exasperet, persequatur, affligat, et ad tumultum et seditionem excitet cum odio religionis christianae: sed vt lenitate officijs, comitate, et verbis euangelicis: alliciantur ad subueundum mite christi jugum: vt probatur ex glossa Augustino, anselmo, beda ac Rursus ex Paulo 2ae ad corinthios 10o et 13o: "de potestate nostra (inquit) quam dedit nobis dominus in edificationem et non in destructionem". Ex 1ae ad corinthios 14o: "omnia ad edificationem fiant". Punire ergo paganos idola colentes non pertinet ad ecclesiam, prebetur enim offendiculum euangelio.

8

¶ Quinto, probatur: quoniam quando judex superior aduocat ad se aliquam causam: judex inferior non potest de ea cognoscere alias judicium est nullum vt in c. vt nostrum de appellationibus et in c. unico, vt ecclesiastica beneficia et postulatione prelatorum c. Bonae in 2o de officio delegati c. licet et 23a q. 1, c. nomen et 3. q. 6, c. multum stupeo et Cod. de relationibus l. 1 et Cod. de appellationibus l ex illo. Deus autem voluit sibi reseruare paganos judicandos juxta illud Pauli: "nam eos qui foris sunt deus judicabit", Cuius judicium est grauius juxta illud ad hebraeos: 10o: "Horrendum est incidere in manus deiviuentis". Cum autem deus eorum iudicium sibi reseruauerit: certe ecclesia nullo modo potest eos judicare neque punire. Deo enim: qui illud sibi reseruauit injuria fieret: et judicium nullum esset. Nimirum defficiente jurisdictione quae est judicii fundamentum. Juxta illud Exodi 2o: "Quis constituit te principem et judicem super nos": potest et illud obijci "Tu quis es (hoc est) cuius autoritatis vel virtutis es: qui judicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit" ad Romanos 14o.

9

Et generaliter illud tantum est legitimum judicium? quod diuina autoritate permissum vel concessum est: juxta illud Deuteronomij 1o: "audite illos et quod justum est judicate": "quia dei judicium est" (hoc est) autoritate diuina judicium fertur: et ita exponit ibi glosa et sanctus Thomas super epistola ad Romanos c. 14o lectione 1a et 2a 2e q. 60a a. 2o 3o et 6o. c.

10

Ille autem qui judicat de rebus de quibus non est ei concessum judicare autoritate diuina, temerarie judicat usurpans vices judicis: cum jurisdicendi potestatem non habet. Quemadmodum si judex a papa delegatus super aliqua causa ius diceret extra eam causam, judicium nullum esset. Nimirum quia excedit formam mandati et potestatis sibi concessae vt in c. cum dilecta: de rescriptis et l. diligenter ff mandati.

11

Ratio theologica est quoniam nemini licet transgredi ordinem diuina prouidentia institutum in omnibus rebus. Tunc autem maxime videtur non obseruari cum judices a deo constituti presertim ecclesiastici: judicium ferunt de rebus alteri comissis vel ipsi immortali deo reseruatis. Ita docet Diuus Dionysius c. 3o coelestis hierarchiae circa principium his verbis. Non enim fas est sanctorum perfectoribus id est superioribus aut sancte perfectis id est nec inferioribus operari quidem omnino id est aliquid facere: preter propria hostiarum mysteria id est ultra potestatem ipsis concessam: aut sacras ordinationes id est preter statuta et jussa a deo sibi prefixa: Sed neque subsistere aliter id est non solum illicitum est illis aliter operari quam sibi concessum est: immo neque aliter oportet ipsos in vita manere: si diuinam ipsius claritatem appetunt id est si vere desiderant illustrari: ac si aperte diceret aliter facientibus quam sibi concessum est: diuina justitia merito subtrabet radios splendoris et gratiae suae: vt in agendis errent, et in grauiora crimina incidant.

12

Idem docet Chrysostomus super Mattheo c. 1o homilia 1o in opere imperfecto. Vide inquit quam illicitum est usurpare opus quod a deo non est comissum et cactera.

13

Quod autem sumentes sibi judicium in paganos injurij sint in deum id judicium usurpantes probatur ex Augustino in epistola quadam quae citatur in c. nomen 2 q. 1: "Ne diuinae pietatis potestatis sub cuius examine causa adhuc est, facere viderer injuriam: si illius judicium meo vellem judicio preuenire: quod nec in negotijs secularibus judices faciunt". haec Augustinus.

14

Ecclesia ergo christi sponsi lumine confirmata in veritate: numquam judicium diuinum usurpauit: semper contenta munere judicij sibi collato super populum christianum: non in straneum id est infidelium sequens illud ecclesiastici: "Judex sapiens judicabit populum suum" scilicet dumtaxat. Et ita numquam de idolatris supplicium sumpsit vel poenam inflixit.

15

¶ Sexto probatur quoniam ut liquet ex verbis sancti Thomae superius citatis: non pertinet ad ecclesiam punire paganitatem corum qui numquam christiano baptismo abluti sunt; et loquitur in distincte et generaliter ergo nec idolatriam. Consequentia tripliciter probatur: primo, quoniam impossibile videtur fuisse saltem post primam mundi etatem, aliquam gentem deum verum non agnoscentem: quae idola non coleret vel multum vel parum cum infidelitate. cuius est ratio. Cum enim Deus ad imaginem suam finxerit hominem: faciens illum capacem sui: instruxit illum tribus nobilissimis potentijs nimirum rationali concupiscibili irascibili superioribus.

16

Rationalis potentia aliquam licet confusissimam dei cognitionem prestat: nimirum esse deum: cui nos et nostra omnia tamquam domino et superiori submittere debemus docet. Potentia concupiscibilis efficit: vt homo cupiat querere et cognoscere deum: vt inde letitiam et suauitatem animo concipiat. Irascibilis autem inclinat docet ac impellit vt homo deo subiectionem et honorem secundum modum suum exhibeat: et quibusdam sensibilibus rebus utatur offerens eas deo in signum debitae subiectionis et honoris secundum similitudinem eorum qui dominis suis aliqua offerunt in recognitionem dominij. Haec autem pertinent ad rationem sacrificij: quod intendit naturaliter potentia irascibilis.

17

¶ Cum autem impossibile sit rationalem potentiam non esse semper auidam et famelicam cognoscendi veritatem vsque ad ipsam causam primam, scilicet deum. Item cum concupiscibilis auidissima voluptatis: non possit non querere suauem aliquam voluptatem et bonitatem: quousque deum pertingat: ita etiam impossibile est potentiam irascibilem non sese subijcere seruituti eius quem judicat esse deum. Hinc effectum est vt homines et suis criminibus, et primi parentis peccato gratia et cognitione Dei destituti: cum nullus esset qui corum rationalem potentiam ad primae causae cognitionem adduceret: vel concupiscibilem ad quaerendum illum, qui solum bonus ac vere suauis est vel irascibilem ad exhibendum verum obsequium ac diuinos honores vero deo cui solum debetur.

18

Demones impijssimi ac malitiosissimi, quibus semper studio fuit honorem Deo debitum vsurpare. Eo insaniae homines adegerunt: ut pro veritate pura et perfecta falsas opiniones reciperent ac inciderint in varios errores pro vero deo inanium deorum simulachra colentes, concupiscerentque tamquam bona et suauia: quae impia et misera sunt: item vt diuinos honores impijs demonum et animantium simulachris per sacrificium soli vero deo debitum exhiberent.

19

Cum ergo homines naturae vi ducantur ad cultum dei, vel eius quem deum credunt; et ad amandum bonitatem veram vel falsam: nullo modo possunt non offerre sacrificia, et diuinos honores deo vero vel commentitio. Si Deo vero honorem exhibent pius cultus est qui latria dicitur: Si falsis dijs non latria sed idolatria nominatur. Horum ratio est quia natura impossibile est hominem viuere absque deo vero vel falso. Hoc significant diuina verba Deuteronomij 8o "Si autem (inquit dominus) oblitus fueris dei tui et sequutus fueris deos alienos". Ac si impossibile esset hominem verum deum relinquentem: non colere falsa numina.

20

Itaque nulla quantumuis effera et barbara gens est: quae absque cultu niminis veri vel falsi viuere possit. Quod philosophus docet 1o et 2o de coelo et mundo. Cicero Tusculanarum quaestionum libro 1o et libro de legibus. Idem habet Boethius libro 3o prosa 10 de consolatione. ¶

21

Cum ergo opinio vel credulitas falsorum deorum paganitas siueinfidelitas sit, et cultus qui illis exhibetur idolatria: et hic cultus impossibile sit quod ab eiusmodi erroribus deceptis omitatur: quin ei cui falsa opinio inducit exhibeatur: quemadmodum pro impossibili habetur quod gens aliqua sine numine viuere valeat. Certe necessario consequitur nullam esse aut fuisse gentem infidelem quae non sit aut fuerit idolatra. Cum ergo hoc non fugerit sanctum Thomam: certe dum scripsit ecclesiam non posse punire paganos propter infidelitatem proculdubio significare etiam voluit: ecclesiam non posse punire idolatras quandoquidem nusquam gentium infidelitas, separata exstiterit ab idolatria.

22

¶ Secundo consequentia: scilicet: quod ecclesia non possit punire paganos idolorum cultores propter idolatriam, probatur: quoniam idola colere supponit paganitatem seu infidelitatem et est protestatio superstitiosa infidelitatis et ab ea originem trahit. Quemadmodum virtus religionis est protestatio fidei catholicae ac presupponit eam. Et licet idolatria sit species immediata subalterna superstitionis cum addat exterius cultum et reuerentiam vel honorem cui non debet secundum illud actuum 17o Pauli ad Athenienses quando incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam ciuitatem: "viri Athenienses per omnia quasi superstitiosos vos video": tamen totum id ad infidelitatem veluti ad suum genus generalissimum reducitur et refertur. Et hoc siue quod infidelitas accipiatur secundum puram negationem sicut est in illis qui nihil audierunt de fide in quibus infidelitas non habet rationem peccati. Siue accipiatur secundum contrarietatem ad fidem quando (scilicet) aliqui repugnant fidei auditui vel etiam contemnitunt ipsam. In quo proprie perficitur ratio infidelitatis et peccati: semper ex ignorantia veri dei et diuinorum: aut ex contemptu ipsum cognoscendi et fidei asserendi: procedit idolatria.

23

Ergo cui non competit in genere propter aliquas causas punire infidelitatem: per easdem non pertinebit ad eum punire idolatriam in specie. Per argumentum vel locum a remotione generis cuius maxima est: a quocumque remouetur genus remouetur quaelibet eius species. Vt patet 1o Topicorum; et per canonistas in c. nam et concupiscentiam. de constitutionibus. Et legistas in l. si causa cognita. Iuncta glossa in verbo peremisti c. de transactionibus, et in § Vulgo. institutionum de successione cognatorum.

24

Neque aduersatur si quis obijciat idolatriam crimen esse grauissimum ex parte peccati: atque ideo ecclesiam quam zelus decoris domus dei excitare debet vt curet adorandum christi nomen regnare in cordibus hominum: posse punire idolorum cultores tamquam homines scelus grauissimum committentes. Sed huic argumento respondetur paganismum seu infidelitatem quae euangelicam veritatem spernit et reijcit grauius esse peccatum: quam idola colere.

25

Probatur primo quamuis enim: idolatria ex genere suo crimen sit grauissimum: ex parte tamen eam patrantium vt sunt idolatrae cum per ignorantiam peccent putantes verum deum colere secundum illud apostoli Pauli ad Athenienses Actuum 17o "quod ignorantes colitis: hoc ego anuntio vobis" haec autem ignorantia minus graue reddit peccatum quia ignorantia diminuit quodammodo voluntarium. Neque n. ignorans directe se in peccatum precipitat: sed per accidens peccat. Sicut ille qui conscientia erronea laborans putat se absque peccato posse furari aut adulterari. Vnde propter hoc in idolatria minor est ratio peccati. Verum peccatum infidelitatis prout hic de ipso loquimur: directe et ex proposito voluntarie ac ex contemptu qui repugnant fidei auditui committunt. Vnde non solum peccatum infidelitatis verum etiam quodlibet peccatum aliud potest esse aliud grauius idolatria.

26

Probatur secundo peccatum infidelitatis nascitur ex superbia autore sancto Thoma 2a 2ae q. 10o ar. 1o ad 3um: peccata autem quae a superbia proficiscuntur grauissima sunt ex parte conuersionis. Erigunt enim sese aduersus deum et inde deum ipsum habent aduersarium juxta illud Iacobi 4o: "Superbis deus resistit". Sed peccatum idolatriae procedit ex ignorantia vt probatum est. Ergo grauius est peccatum infidelitatis quam idolatriae, de quo disserit sanctus Thomas 2a 2ae q. 162a, ar. 6o et in corpore et 7o ad 4um.

27

¶ Tertio infidelitatem maius esse peccatum quam idolatriam probatur quoniam deus pro sua suma sapientia et aequitate peccatum quodlibet punit juxta criminis grauitatem secundum illud Deuteronomij 25: "pro mensura peccati erit et plagarum modus". et c. non asseramus 24 q. 1 cum suis concordantijs. Licet juxta Theologos semper puniat citra condignum id est poena sit minor grauitate delicti.

28

Hoc supposito: deus grauius punit infidelitatem quam idolatriam, et quodcumque aliud peccatum considerato peccati genere secundum diuum Thomam 2a 2ae q. 10 ar. 3, ad 3um. Ergo idolatria peccatum est minus graue quam infidelitas. Ergo grauitas peccati idolatriae non iuuat ad hoc quod ecclesia quae non potest punire infideles qui omnibus modis extra ecclesiam sunt propter infidelitatem: possit punire cultores idolorum ob grauitatem peccati idolatriae. Vnde qui docet paganos ab ecclesia puniri non posse: idem certe sentit et non absurde de paganis idolatris.

29

¶ Tertio principaliter probatur consequentia principalis (scilicet) ad ecclesiam non pertinere idolorum cultores punire propter infidelitatem idolatriam: quando quidem non pertinet punire infidelitatem. Quoniam infidelitas Judacorum estet et Sarracenorum multo grauior et damnabilior est: quam infidelitas eorum qui idola colunt. In illis enim perficitur proprie ratio infidelitatis et peccati grauitas: in istis autem interuenit ignorantia et priuatio auditus verbi dei. Vt dictum est. Nimirum Judaei et Sarraceni: christi verba et apostolicorum virorum predicationem audierunt: et euangelicae veritatis verba: quotidie feriunt illorum dura corda: cum autem Euangelicam doctrinam non suscipiant animo peruicacitinaci prefato et contumaci, maliciosae prauitatis rei sunt. Idolorum autem cultores saltem indi de quibus nobis instituta est disputatio: numquam vel per famam christianae veritatis doctrinam audierunt: Vnde minus peccant quam Judaei vel Sarraceni. Excusat enim aliquantulum ignorantia.

30

Hoc supposito: videmus ecclesiam non punire Judaeorum caecitatem: neque machometanae superstitionis cultores: etiamsi Judaei vel Sarraceni christianorum finium urbes incolant: quod manifestius est quam vt probatione indigeat. Habet enim Roma christianae religionis ars[x] Judaeos: habet Germania: habet Bohemia Judaeos, et habebat hyspania olim Sarracenos qui vulgo dicebantur modejares quos oculis vidimus.

31

Cum ergo Judaeorum infidelitatem ecclesia non puniat etiam si christianae religionis fines incolant: multo minus puniet idolatras inauditum prioribus seculis immensum terrarum orbem inhabitantes qui nec subditi umquam ecclesiae aut membrorum eius fuerant: nec ecclesia quid esset nouerunt. Valet enim argumentum a maiori vt per philosophum et doctores in c. cum in cunctis de electione.

32

Circa plurima ex superioribus legendus est Diuus Thomas in 1a 2ae q. 76a a. 3o, et 4o in corpore et q. 102a a. 3o ad 2um. Et 2a 2ae q. 10a ar. 1o in corpore, et ad 3um et ar. 3o in corpore et ad 3um et a. 5o in corpore et ad 1um et in questio de malo, q. 2, a. 10 in corpore.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8