Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum perfectiones attributales distinguantur inter se?
⁋ Distinctionis octaue questio prima. CIrca distinctionem octauam que itur vtrum perfectiones attriutales distinguantur inter se.
⁋ Quia quid nominis est principium artis et doctrine. primo posteriorum. et necesse est non intellirentem terminos de facili para logizm ari primo Elenchorum: in primis exprimentur significationes terminorum: postea re spondebitur ad questionem.
⁋ Isti termini habent discrimem attributu / ratio attributalis / et perfectio attributalis. Attributa enim sunt noia ad placitum vel naturaliter significantia perfectionem diuinam: et pro illa suppo nere potentia: sed quia ratio noins non sufficienter adhuc explicatur sic intelligatur.
⁋ Attributum est nomen de deo et omnibus personis simul: et de qualibet sigillatim praedicabile denotans quod quodlibet de quo diesse tale quale vnicuique melius est esse quam non esse.
⁋ Per primum notionalia de deo excluduntur. Per secundam pticulam tales termini creator / primiator / praedestinator / ecluduntur. non est melius esse creatorem vel premiato rem quam non esse. si nulla esset creatura deus nec esset creator nec premiator. et tamen non esset ei melius: secus est de istis praedicatis creatiuum: premiatiuum.
⁋ Ratio attributalis est conceptus anime cui attributum subordinatur: vel ratio exprimens quid noins eius.
⁋ Pri na est: nulla perfectio attributalis distinguitur ab alia Probatur conclusio: quia qualibet perfectio attributalis est deus et essentia diuina: modo nulla est distinctio essentie biuine / non loquimur nunc de distinctione personarum trgo non est distinctio perfectionum attributalium. r Secunda conclusio: vna perfectio attributalis non distinguitur ab alia ratione: ad hunc sensum quod eius lures sunt rationes. et ipsa secundum vnam differt a seipsa secundum aliam. Probatur: quia ille sensus est impossibilis affirmando: ergo illa negatiua conclusio est vera. Probatur assumptum: quia tunc aliqua ratio esset eius que non esset eius. consequens implicat. Consequentia patet: quia omne quo aliquid distinguitur ab aliquo est proprium illi quod distinguitur: sed non est commune sibi et illi a quo distinguitur. si ergo aliquid distinguitur ratione aliqua erit sibi ratio propria que non erit illius a quo distinguitur. et si distin uatur a seipso: illa erit eius: et non erit eius.
⁋ Tertia conclusio. attributa distinguuntur ratione: saltem rationibus. patet. alia est ratio vnius a ratione alterius: igitur. patet: quia non sunt termini synon yvmi. ergo ha dent alios conceptus. et per consequens alias rationes. Antecedens patet: quia tunc esset nugatio addere illos terminos a parte eiusdem extremi sine coniunctione: quod est falsum. dicimus enim deus fortis / misericors / iustus / clemens / et ita de talibus. non tamen intel igendum est quod clementia dei distinguatur a iu¬ stitia vel misericordia eius: quia est vna et eadem res. sed habent illi termini alia et alia connotata respectu creaturarum. sicut declarat Magister distinctione quadragesima quarta sui quarti: vbi quaerit quare scricontura dicit quedam opera dei pertinere ad eius iustitiam: quedam vero ad misericordiam si misericordia dei est iustitia dei: Respondet illis locutionibus uibus huiusmodi operum fiunt distinctiones vt alia misericordie / alia iustitie / alia bonitati attribuant non diuersitas subiacentis rei vocabulis signisicate exprimitur: sed varietas sensuum scilicet ipsarum locutio num. et effectus in creaturis monstratur. Cum enim dicitur deus iustus vel iustitia / essentia diuina praedicatur. et etiam quod ipse sit distributor: et iudex meritorum intelligi datur. Similiter cum dicitur misericors essentia diuina paedicatur: et insuper quod sit ipse miserorum liberator intelligi datur. Unde vtrunque illorum pro deo in recto supponit: sed termini habent alia connotata. sicut iustitia connotat merita et denerita: et dei effectum circa ipsas: qui est distributor premiorum et penarum. misericordia dat intelligere: vel connotat creaturas miseras: et dei liberationem qua liberat ipsas a miseria.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur secundum Philosophum quarto Metaphysice. ens et vnum sunt idem: et vna natura: sed non vt vna ratione ostensa. vbi dicit sunt vnum re: sed non vnum ratione. Idem dicit de principio a causa: igne et elemento. x. Metaphysice. Et tertio physicorum dicit quod idem actus numero secundum rem: sed distinctus secundum rationem est actio a passio: et per consequens eadem res distinguitur a seipsa ratione. hoc idem tenet Commentator. xii. Metaphyce Commento. xviii.
⁋ Respondetur: quod si termini accipiantur significatiue: non pius differunt ratione ens et vnum quam ens et ens: et vnum et vnum. sed illius nature possunt esse plu es rationes quarum vna non est alia: et secundum vnam illarum rationum natura illa dicitur vna: et secundum aliam habet aliam denominationem: sic quod est distinctio inter rationem et rationem. Vel ille propositiones de actibus exercitis capiuntur loco propositionum de actibus signatis: vt crebro est apud auctores: et tunc termini stant materialiter / et tunc est sensus: sunt vnum natura / significant vnam naturam secundum diuersas rationes exprimentes quid nominis vtriusque: et per hoc non sunt synonyma.
⁋ Per hoc responderi potest ad similes auctoritates. Scimus aliquos se inutiliter fatigare de ente et essentia: et de illo discrimine.
⁋ Insuper sequitur secundum dicta iustitia et iustus (vt deo conueniunt)s essent synonyma. hoc est falsum: viuum et vita (vt deo attribuuntur) non lunt synonyma secundum Commentatorem. xii. Metaphysice commento. xxxviii.
⁋ Respondetur. si isti termini capiantur in sua generalitate secundum quod deo e creaturis conueniunt / ustus et iustitia aet huiusmodi non sunt synon vmi. tamen vt deo attribuuntur nihil aliud importatur per concretum quam per abstractum: nec in concreo nec in abstracto. vt dicit Anselmus mono. ca. xvi de suprema essentia idem est dicere quod est iusta et quod est ustitia: quod non est de homie. non enim est iustitia: sed iustitiam habens.
On this page