Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Spiritus Sanctus producatur libere an naturaliter?

⁋ Ioannes autem in epistola canonica ait. Deus charitas est. non dixit spiritus sanctus.

⁋ Distinctionis decime questio vnica. CIrca hanc distinctionem decimam queritur an spiritus sanctus producatur libere an naturaliter. Pono conclusiones.

⁋ Priima est: spiritus sanctus de necessitate producitur. Probatio. de necessitate est deus et qua necessitate est deus: eadem necessitate spiratur a patre filio.

⁋ Secunda conclusio: licet sit in parte de termino certare an spiritus sanctus producatur libe re: tamen conformius ad modum loquendi sanctorum ponitur conclusio: spiritus sanctus producitur naturaliter et non libere. patet quia agens dicitur naturale quod positis omnibus requisitis ad agendum: et nullo existente impedimento: ita quod ipsum potest agere: necessario agit: nec est in eius prtante non agere. agens dicitur liberum quod sic se habet quod omnibus positis quid potest agi re: et non de necessitate agit. sed penes agens siti est non agere. Agens naturale potentia irrationalis et agens non secundum propositum idem sunt.

⁋ hoc patet per Augustinum tertio de libero arbitrio caplo pr mo. vbi inquirens an motus voluntatis quo ipsa ab incon mutabili bono auertitur: et conuertitur ad comutabile / sit ei naturalis: sicut motus deorsum naturalis est lapidi. determinat quod non. et dat causam inter eos in ordine ad lapidem et voluntatem ait. In eo est similis ill motui quo deorsum versus lapis fertur: quoniam sicut iste proprie est lapidis: sic ille animi. veruntamen in eo dissimilis quod in potestate non habet lapis cohibere motum quo mouetur inferius. animus aut dummodo vul non ita mouetur: vt superioribus desertes: inferiora diligat. et ideo lapidi naturalis est ille motus: animo vero iste voluntarius. vbi vt patet. vocat descensum lapi dis deorsum esse naturalem quia non potest cohibere motum.

⁋ Ex isto patet quod necessitas et libertas de es loquimur) non competunt eidem agenti respectu elusdem. hoc dixerism: quia deus patr producit naturaliter filiu et contingenter creaturas. sic pater a filius naturali ter producunt spiritumsanctum: et contingenter creati ras. sicut anima eadem producit vnum actum naturaliter puta intellectionem: et alium sua sponte: puta actum voluntatis deliberatum. et idem patet de motibus primo primis et de actibus deliberatis. hoc ipsum non negatur quin vt spunssanctus producitur voluntate complacenti: sic etia am producatur filius.

⁋ Sed contra istud arguitur probando quod necessitas et libertas sese compatiantur respectu eiusdem: et hoc sic per Au. in Enchiridio. ca xv. nec eius culpanda est voluntas: aut voluntas non est: aut libera dicenda non est. quia beati sic esse volumus: vt esse mi seri non solum nolumus: sed nequaquam velle possumus: sicut ergo anima nostra nunc nolle infelicitatem ita tunc vel le iniquitatem non poterit.

⁋ Ex isto pataet quod beatitudinem necessario a libere volumus: et sic necessitas libertas eidem principio respectu eiusdem conueniunt.

⁋ Respondetur: quod Augustinus non dicit voluntatem esse li¬ beram respectu volitionis beatitudinis: nec respectu nolitionis infelicitatis: sed dicit voluntatem sua volumus beatitudinem: et non possumus velle infelicitatem esse liberam. illa enim volutas damnata multos actus voluntatis ad miseriam impertinentes libere elicit. sic est de beato respectu actuum impertinentium ad beatitudinem. Vel diter quod Augustinus loquitur de libertate quae opponitur seruituti peccati a miserie: quae vtique est maior in voluntate quanto ipsa immunior est et liberior a peccato.

⁋ Secundo arguitur sic. principium productiuum amoris mutui patris et filii est principium productiuum spunssancti: sed voluntas diuina est principium amoris mutui patris et filii: igitur. maior patet per sanctorum auctoritates varias. Magister enim probat in litera quod spunssanctus est amor communis et mutuus patris et filii. minor patet: quia huiusmodi amor est vere productus et spiratus: et per consequens aliquid est eius principium productiuum: et non apparet aliud quam voluntas patris et filii: quia omnis amor productus a voluntate elicitur.

⁋ Insuper spiritus sanctus procedit non "quomodo natus: sed quomodo datus." et est donum patris et filii. vt patet per Augustinum quinto de trinitate. ca. xiiii. et sequenti. de ratione autem doni est quod libere donetur. igitur.

⁋ Ad primum negatur minor. quia amor productus qui est spunssanctus non producitur a voluntate. Quod patet quia omne quod est principium productiuum spunssancti producit sporiumsanctum: voluntas diuina non producit spositum sanctum. igitur. minor patet. quoniam sicut essentia communis non generat / nec generatur / non spirat nec spiratur. vt in quinta distinctione dictum est. sic nec voluntas cum sit eadem essentie omnibus modis: et ex natura rei. nam voluntas diuina que est spiritus sanctus: ipsa non est productiua spunssan cti. quaeuis voluntas diuina sit pater qui producit spiritumsanctum. sicut essentia diuina est pater qui generat. essentia diuina tamen vt Concilium dicit) non generat. nec voluntas diuina magis producit amorem qui est spunssanctus quam producat seipsam. Secus est de voluntate creata.

⁋ Pro solutione alterius argumenti supponatur discrimen inter donari et esse donum. vt patet per Augustinum quinto de trinitate. ca. quintodecimo. donari presupponit creaturam cui donetur: et hoc est liberum. Esse donum non presupponit creaturam. idem est esse donabile et esse donum. propterea in loco preallegato dicit Augustinus: "sed quia precedebat vt esset donabile iam donum erat. et antequam esset cui daretur". ergo (sicut) impresentiarum non dicit omnimodam similitud inem in hoc dicto spunssanctus exit quomodo datus: mere contingenter datur et non exit mere contingenter. sed sicut exit complacenter: datur complacenter. vel capit dari pro dono et ideo Magister inferius in. xiii. distinctione ait Nam vt ait Augustinus eodem libro ca. xiiii. spunssan ctus procedit a patre non quomodo natus: sed quomodo datus: vel donum. Per hanc adiectionem donum exposuit illud quomodo datus. Si cuipiam placeat dicere quod omne contingens est liberu ( sed non contra) potest: licet non sit communis modus loquendi philosophorum et sanctorum. et tunc dicitur quod fruitio patrie est libera: quia a principio libero: et spiritus sanctus producitur complacenter a patre et filio. per modum amoris. quia dicitur eorum nexus amorosus. vt Magister deducit in litera. in difficultate vocali non est amplius insistendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1