Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An voluntas Dei semper adimpleatur?

⁋ Iam de voluntate dei aliquid prosensus nostri imbecillitate dicendum est.

⁋ Distinctionis. xlv. questio vnica. tN hac distinctione. xlv. Magister ad finem vsque prosequitur materiam de voluntate dei: propterea quero hic an voluntas dei semper adimpleatur.

⁋ In primis premittam aliquas distinctiones. Secum do respondebitur ad titulum questionis.

⁋ Duplex ita que est voluntas dei: scilicet voluntas signi. et voluntas beneplaciti. non quod sit distinctio realis in voluntate bei: sed quia significatur diuersis nominibus. voluntas enim dei est proprie deus. sicut voluntas anime est ips sa anima: sed interdum extenditur terminus voluntas dei id illud quod manifestat voluntatem dei: et sic testamen tum infirmi vocatur eius voluntas: quia quid velit in sinuat. et litere principis: quia eius voluntatem explicant: popterea eius voluntas dicuntur.

⁋ Voluntas iter dei signi multiphariam scinditur. Nam quedam deus vult fieri: et respectu eorum vocatur preceptum. Secundo modo vult aliqua non fieri: et respectu talium dicitur phibitio ita quod preceptum est respectu affirmatiuorum preceptorum: prohibitio respectu negatiuorum. praecctum tamen apud multos vtrumque complectitur. Tertio modo vult deus aliquid nec debere fieri necdebere non fieri et expedire fieri. Et huius signum est consilium: vt dud paupetate / vginitate et silibus. vt est illud prime ad timotheum. v. volo autem iuniores nubere: filios procreare: matresfamilias esse: nullam occasionem dare aduersas rio maledicti gratia. Quarto modo deus sinit aliquae fieri t huius signum dicitur esse permissio. Quinto modo vult aliid simpliciter fieri. et huius signum est impletio vel operatio. sicut patet in carmie. Precipit et prohibet / permittit / consulit / implet. hec omnia ponit Magister inltera vertualiter. Ecce quid est voluntas dei signi.

⁋ Voluntas dei beneplaciti est voluntas dei aliquid efficaciter volens. Et propterea dixit Magister inlra quod consonat rerum effectibus beneplacitum ipsius: et ipsi effectus rerum ab il¬ lo non discordant. fit enim ome quod beneplacito vult fieri: et omne quod non vult fieri nequaquam fit: secundum augustinum enchi. cap. xciiii. non ergo fit aliquid nisi oipotens fieri velit: vel sinendo vt fiat: vel ipsum faciendo

⁋ Ex isto patet quod deus aliquid prohibet fieri voluntate signi: quod vult fieri voluntate beneplaciti: vt patet de peccato. Et sic interdum volitum fieri a deo voluntate beneplaciti est nolitum a deo voluntate signi. Et si inferatur: ergo nolitum a deo est a deo volitum. Distinguatur in sensu praefato.

⁋ his primissis respondetur conclusiuequod voluntas beneplaciti semper adimpletur. Probatur: quia si non semper adimpletur: aut illud quod tunc vel let vel nollet esset possibile vel impossibile. non secundum qui tunc voluntas dei esset irrationabilis. non primum qui tunc voluntas dei non esset oimpotens: quia non omne possibile esse potest facere esse: vel omne possibile non esse potest facere non esse. nam si vellet et posset: vti quefaceret. hoc patet in enchiridio. xciiii. et xxv.

⁋ Pre terea deum producere a / nihil aliud est quam deum velle a esse: serm illud per salmiste psal. vltimo. Quonidam ipse dixit et facta sunt: ipse mandauit et creata sunt. et sapientie. xii. Subest tibi enim cum volueris posse. et ad Romanos. ix Voluntati eius quis resistit. et psalmista. omnia quecunque voluit fecit. psalmo. xxiii.

⁋ Contra stam conclusionem arguitur. deus non vult mala fieri: et tamen fiunt. igitur conclusio falsa. antecedens patet per augustinum in manuali de verbo dei cap. secundo. qui nec mali auctor es quod facere non potest.

⁋ Item mala fiunt: ergo deus vult illa voluntate beneplaciti: ergo in peccatis capit oblectamentum.

⁋ Respondetur distinguendo ante cedens: quia vel capiendo non vult vt est due dictiones et sic conceditur: et consequentia est nulla: vel capiendo vi est tertia persona de nolo: et sic negatur.

⁋ Ad secundum concedo comnam primam: sed secundam nego. peccata enim fiunt voluntate dei beneplaciti: non quod deus capiat oblectamentum in peccato: sed ob causam iam dictam Secundo arguitur sic prime ad timotheum. ii. capite. Seus vult omnes homines saluos fieri: et ad agnitionem veritatis venire: sed palam est quod non omnes homies saluantur: nec ad vitate fidei accedut. igitur.

⁋ Multipliciter potest ad illud responderi. Uno modo sicut augustinus respondet in enchiridio. xcvi. et cii. et Magister inlittera. quod illa auctoritas est intelligenda secundum distributionem accomodam: ac si diceret. nullus saluatur nisi quem deus vult saluu tieri. non quod nullus sit hominium nisi quem saluum facere velit.

⁋ Alio modo vt sit distributio pro generibus singulorum: et non pro singulis generum. ita quod sit sensus de omni statu homins deus vult aliquos saluos fieri. hoc est de statu diuitum. et pauperum. nobiliumet ignobilium / grecorum / iudeorum / et gentiliu / virorum a mulierum / ita quod terminus homo non distribuitur pro quolibsesm suo sigto. Non refert quod terminus homo non sit genus: sufficit enim apud coniter loquantes quod possit habere terminos in feriores denoinatiue.

⁋ Tertio modo exponit Ioannes damascenus li. ii. cap. penult. sic. Deus vult omnes homines esse saluos ancedenter: sed non connter. Quod coin ter sic exponitur: deus dat omni homin naturalia ab conse qui pot salutem: paratus coagere si alius velit, nec illi contarium manifestat per praeceptum vel consilium. Voluntas consequens: est voluntas quae deus vult aliquid efficaciter illud ponendo inesse.

⁋ Contra hunc modum quidam doctor argumentatur probando ipsum esse inualidum. Primo quia pueris ante baptismum non dat afencedentia necessaria ad salutem: quid enim dat eis taliter morientibus in vteris matrum.

⁋ Preterea sine fide impossibile est de poten tia dei ordinata deo placere. ad hebreos xi. sed non omnibus dat deus fidem secundum augustinum in de praedestinatione sanctorum.

⁋ Insuper multo fortius debet dici: quod vult omnens homines peccare vel in esse peccato aecedenter patet: omnibus dat antecedentia quibus possunt peccare: quia ex seipsis vel naturalibus propriis quia certum est homines posse peccare.

⁋ Iste rationes non sufficienter reprobant expositionem recitatam.

⁋ Ad primum dicitur quod quantum est ex se dat puer: necessaria ad salutem secundum legem communem: sed ex errore parentum interdum moriuntur: vel interdum sine parentum culpa.

⁋ Ad secundum dicitur quod quantum est er parte dei deus dat antecedentia ad consequendam fidem: et alia necessaria ad salutem.

⁋ Tertium argumentum non mouet. non enim dat eis leges inductiuas ad peccandum. secus est ad bene agendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1