Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus sit immutabilis?
⁋ Distinctionis octauequestio secunda. Irca hanc distinctionem octauam secundo quaero: vtrum deus sit immutabilis;
⁋ Dicitur quod nec potest mutari secundum locum / nec secundum tempus / nec aliquid in se suscipere / nec aliquid actuare. Et licet vnum predicatum nunc verificatur de pro nomine demonstrante deum: et postea eius contradictorium: vt creans: non creans: tamen hoc non sufficit ad mutationem: idem enim album nunc est smile per positionem alterius albi: postea per illius destructionem non simile: ideo ad relationem non est motus: nisi per accidens. v. physicorum. et secundum Augustinum. v. de trinitate capitulo vltimo. & secundum Ansel mono. xxiiii. Probatio. Iacobi primo. apud quem non est tramsmutatio: nec vicissitudinis obumbratio. psalmo centesimo primo. mutabis ea: a mutabuntur: tu autem idem ipse es: et anni tui non deficient. et Mala chie tertio. Ego deus non mutor.
⁋ Ad hoc Magister iii. cap. huius distin. introducit beatum Augustinum super Genesim dicentem. quod deus nec per loca nec per tempora mouetur. creatura vero per loca et tempora. hoc ad longum prosequitur Magister in litera. Etiam aliud in se suscipere dicit imperfectiones: propterea in lumine naturali. xii. Metaphysice dicitur: intellectio diuinaest deus: et informare iterum dicit imperfectionem. semper compositum diuersarum rationum est ens perfectius sua parte: totum et perfectum idem sunt. iii. physicorum. & inferius in hoc primo. distinctione decima nona. propter equalitatem magnitudinis et perfectionis personarum Magister negat in trinitate esse partem et totum.
⁋ Insuper deus creans potest non esse: ergo deus potest non esse. Antecedens patet: vel deus creans potest non esse vel deus creans non potest non esse. si secundum. ergo deus creans necessario est. si primum: habetur propositum.
⁋ Ad aliud argumentum quidam doctor negat hanc consequentiam: deus creans non potest non esse: ergo deus creans necessario est. datur instantia inquit: chymera non potest non esse. eo quod si esset vera: vel ergo chymera que est vel que potest est potest non esse: sed vtrumque est falsum: eo quod nec chyme ra est: nec potest esse: ergo hec est vera chymera non potest non esse: non tamen sequitur quod chymera necessario est. Et dicit quod equipollentia de necessario et non possibile non: tenet solum cum constantia subiecti. sequitur enim a non potest non esse: et a est: ergo a necessario est.
⁋ Istud non valet: quia concedo quod ille non equiualent: non propter causam quam ille dat. vna est negatiua. alia est affirmativa. nec illa negatiua est modalis (vt putat) potest est copula. vel verbum substantiuum in eo inclusum. et propterea concedo quo chymera qua est non potest esse: et chymera que potest esse non potest esse: et chymera quam necessario est non potest esse. nec est aliqua equipollentia: sed capiendo ly potest loco de ly possibiliter est (sicut ipse facit) ille equiualent: sunt propositiones in purpurea seruatis proprietatibus lo gicalibus.
⁋ Ad formam argumenti. nego antecedens ista conseque nihil valet: deus creans non est: quam deus creans possibiliter non est: antecedens est contingens: consequens impossibile: nec a non amplo ad amplum negatiue valet consequentia sine constantia.
⁋ Quo fit quod iste simul stant / creans non est: et omne creans necessario est: et hoc tenendo quod creatura non potest creare.
⁋ Ex isto vlterius patet: quod hec consequentia est nulla. omne creans necessario est: ergo aliquod creans est: consequens est contingens: et praedicatum antecedentis enunciatur de subiecto distributo mediante copula de necessario.
⁋ Sed dices: deus necessario est creans non est impossibilis: immo vera: quam deus non est creans non est contingens. antecedens patet: quia extrema supponunt pro eodem. et nulla ponitur distributio.
⁋ Insuper deus necessario est creans vel non creans: et non necessario est non creans: ergo necessario est creans.
⁋ Ad primum nego antecedens: quia non suffi cit ad veritatem extrema supponere pro eodem et potissimum cum modo vniuersali sicut est necesse: ibi enim neces sitas denotatur cadere in actum creandi: ita quod de necessitate deus actualiter creet: significatio termini necesse cadit in connotationem termini creas: sed hanc concedo deus necessario est creans possibile: ibi enim significatio de ly necessario non cadit in creationem actualem: sed in creationem possibilem: et licet terminus creans in ista deus necessario est creans amplietur: dummodo in explicante serues illud quod denotabatur in principali propositione de creatio ne actuali nulla erit difficultas.
⁋ Ad secundum conceditur antecedens in sensu disiuncto: et tamen discursus vlterior quem facis nihil valet: arguendo cum destructione vnius partis ad positionem alterius: hoc enim solum tenet in sensu diuiso et non composito: causa autem quare ista est concedenda: deus necessario est creans vel non creans / est: quia illud disiunctum a parte predicati competit subiecto mediante modo necessitatis: quia si creat iam altera pars et competit: si non creat: ei etiam altera pars competit: non solum inter propositiones contradictorias non est dare medium: sed nec etiam inter terminos contradictorios respectu subiecti cui de necessitate conueniunt.
⁋ Sed dices: non creans numque conuenit deo mediante tali copula: nec creans ei competit: ergo illud disiunctum non semper competit subiecto. Non creans ibi non supponit: probatur per regulam logicalem. terminus finitus et infinitus numque supponunt pro eodem mediante eadem copula.
⁋ Scio illam regulam ab ali quibus logicis seruatam: sed non est mihi regula. a pluribus negatur in extrinsecis temporibus et modalibus et sic illam nego: et transeat quod nulla pars illius disiuncti competat subiecto mediante tali copula: sufficit quod totum disiunctum conueniat mediante tali copula: nisi dicas quod in hac deus neccssario est non creans oportet reflectere necesse vt deus necessario est non creans quod necessario est. Vtrobique tenemus disiunctum contradictoriorum conuerti cum ente.
⁋ Secundo arguitur: omnis persona diuina persona diuina cotingenter est: ergo quaelibet persona diuina potest desinere esse: & per consequens est mutabilis secundum tempus. consequentia est nota: et probatur antecedens per exponentes eius: omnis persona diuina persona diuina possibiliter est: et omnis persona diuina persona diuina possibiliter non est. veritas prioris exponentis claret: et secunda patet per suam contradictoriam: persona diuina omnis psona diuina necessario est: quae est falsa. Eodem modo potest argumentari de ista: a persona diuina contigenter est persona diuina: a persona diuina possibiliter est persona di uina: et a persona diuina possibiliter non est persona diuina: ponendo quod a sit signum confusiuum confundens disiunctim terminum sequentem.
⁋ Aliqui propter istas exponentes concedunt illas quorum modu reprobaui in primo tractatu summularum. Ad locum illum remitto. oportet da re singulares talium: et non eas exponere vt iacet: si sic opinor tutius esse dicendum: de modalibus in aliis signis exponibilibus dummodo difficultas proueniat ab aliis signis vt sortes possibiliter est fortior platone. et sic de hac sortes possibiliter differt a platone. hoc non potest fieri vbi expositio incipit a termino modali.
⁋ Ad primum negatur consequentia: quia tacite arguitur negatiue: vt patet per vnam exponentem. christs immediate ante hoc non fuit ho ergo immediate ante hoc non fuit ens: et sic arguitur pregnanter negatiue.
⁋ Circa istud consequens est difficultas cum ipsum a paucis annis elapsis reprobabatur a nostra facultate: potest esse argumentum in oppositum eo quod adiectiua posita a parte praedicati possunt includere pro substantiuo subiectum vel transcendens: et cum incipit et incipiens esse equiualeant: eodem modo iste equiualent christs est incipiens esse christus et christus est christus incipiens esse. ergo vtraque earum vel altera est vera. sed de hoc in tertio.
⁋ Pre terea deus necessario est in instanti: ergo deus in in stanti necessario est naturaliter loquendo. consequans est falsum. ergo a antecedens.
⁋ Respondetur: quo consequentia nihil valet. quia secundum multos non cesse confundit. et de in esse prime erit deus est in in stanti que est necessaria. de in esse alterius oportet capere terminum discretum in hoc vel in illo. cum instanti stet determinate: quicquid autem sit de prima: secunda est falsa.
⁋ Respondetur quod res ad exta non proprie ponitur in praedicamento: sed dicibile rem significans. Quid obstat terminum deus poni in predicamento. non requiritur compositio diuersarum rationum rei significate per terminum: quia tunc isti ter mini / angelus albedo et celum secundum Commenta torem non ponerentur in praedicamento. neque res cognite more aliorum.
⁋ Potest dici quod terminus deus ponitur in praedicamento substantie. hoc aut non concludit deum includi limitibus. cum termini actio creatio / conseruatio qui dicuntur de deo ponuntur in predicamento actionis. Nec obstant auctoritates introducte a Magistro in litera de beato augustino septimo de trinitate dicente: "deum enim abusiue dicimus substantiam". Ibi capitur substantia secur dumeius deriuationem. hoc est substare accidenti: non excludendo substantiam praedicamentalem. hoc patet per verba eius quinto de trinitate capi secundo allegata a Magistro. "intelligam inquit deum si ne qualitate bonum". hoc est deus est bonus non sub stantia per qualitatem inherentem sine dubitatione vel melius hoc appellatur essentia: quam greci vsiam vocant. alie inquit essentie vel substantie capiunt accidentia: quod in eis fiant vel magna vel quantacunque mutatio: et tunc dicendum est quod de ratione vniuersalis non est quod dicatur de his coniuncti paiciter de quibus diuisim singulitr dicitur. Et istud videtur conforme menti beati Augustini. v. de trinitate capitulis octauo a de cimo. vbi dicit aliquae praedicamenta proprie dici dedeo: aliqua transtatiue. Potest adduci dictum eiusdem sermone. iii. dominice infra octauam epiphanie qui intitulatur de trinitate et colunba: in quo sic inquit. Decem sunt genera locutionis: quibus homines suos sensus solent inter se conferre. non de illis dico quas grammatici partes orationis vocant: sed de illis quos philosophi grece categorias: latine praedicamenta appellare solent. de hic sir gula praedicamenta nonat et postea subiungit. his oibus modis solet sancta scriptura de deo loqui sed ali proprie: aliter transiatiue: alr relatiue. proprie deus dicitu substantia vna. Et etiam ad idem videtur facere dictum eiusdem in sua dialectica ad filium Adeodatum: cum inquit in cap. de vsia. Ipa autem vsia genus non habet: cum omnia ipsa sustineat.
⁋ Si placeat alicui excludere terminum deus a praedicamento substantie: addatur illa particula non propter aliquam rationem. quia secundum aristotelemet commentatorem non est neganda vniuersalitas ab isto termino deus. Incassum est facere hic difficultatem an terminus deus ponatur in praedicameto palus quam an ponatur in libro scripto
On this page