Quaestio 1
Quaestio 1
An Pater aliquo modo sit prior Filio?
⁋ Distinctionis none questio vnica. Irca distinctionem nonam in qua Magister de coeternitate patris et filii agit: ostendens patrem non paius fuisse quam filium. Queritur an pater aliquo modo sit prior filio.
⁋ Premittemus aliquas acceptiones prioris ad nostrum propositum pertinentes: postea responde¬ bimus ad titulum questionis.
⁋ Quintupliciter (vt ad propositum sufficit) vna res dicitur prior alia: scilicet eternitate / tempore / perfectione / natura et causali tate.
⁋ Eternitate prior est res eterna re non eterna: sumendom eternum proprie pao incommutabili: et non possibili non esse: aut aliter se habere. Isto modo sumit Augustinus libro octoginta trium questio num q. xix. vbi ait: quod incommutabile est eternum est. semper enim huiusmodi est. quod autem commutabile est: tempori obnoxium est. non enim semper huiusmodi est. et ideo eternum non recte dicitur et iiii de trinitate capitulo xix ait: non enim poprie vocatur eter num qud aliqua er parte mutatur. hoc est quod aliquo modo mutabile est: et infert. inquantum ergo mutabiles sumus intantum ab eternitate distamus. Quo fit si aliqua creatura infinito tempore fuisset adhuc mutabilis esset: et deus immutabilis: et per consequens deus eternitate prior esset quam illa. Cui sententie concordat Boetius. v. de consolatione philosophie. vbi ait: quod illi errant quod cum audiunt visum fuisse platoni mundum neque habere initium temporis neque finem habiturum: putant hoc modo sequi quod deo sit mundus coeternus. Aliud est enim ( inquit) per interminabilem duci vitam: quod plato mundo tribuit: aliud interminabilis vite totam pariter connexam esse praesentiam: quod divinae mentis proprium esse manifestum est. Neque enim deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate: sed simplicis potius proprietate nature. et isto modo non est possibile creaturam fuisse ab etemo.
⁋ Prius perfectione dicitur omne perfeetius respectu imperfectioris: saltem omne perfectius est prius perfectione respectu imperfectioris.
⁋ Prius natura dicitur vnum sine quo aliud esse non potest: sed non econuerso. sicut capit philosophus prius natura. v. metaphysice capitulo de priori. hoc modo anima est prior natura quam totum compositum: et istud potest intelligi naturatiter vel supernaturaliter. Et iste est vnus modus prioris acceptus a philosopho in post paedicamentis: qui est quando non conuertitur subsistendi consequantis.
⁋ Prius causalitate vel secundum causam dicitur illud quod est causa alterius: et non econuerso. & istud potest dupliciter intelligi: vel in eodem genere cause: vel in diuersis generibus. et sic vnum potest esse causa alterius: et econuerso cause sunt sibi inuicem cause. ii physicorum.
⁋ Prima est pater non prior est filio eter nitate / tempore / perfectione / aut natura. probatio. pater a filius sunt vnus et idem simplex deus. ergo pater non est prior filio eternitate / tempore / perfectio ne / vel natura. antecedens est de fide: consequentia est clara.
⁋ Tertiam conclusio filius fuit ab eterno. Iste due conclusiones ex fide habentur vt patet per symbola apostolorum ephesinum a athanasii ibi in hac trinitate nihil prius aut posterius: nihil ma us aut minus. Sed tote tres personae coeterne sibi sunt et coequales. Probatur tertia conclusio ratione filius est deus. ergo fuit ab eterno. ergo pater non fuit prius filio.
⁋ Sed contra istam conclusionem tertiam arguitur sic. omne producens est prius producto ab illo: ergo pater est prior filio instanti vel tempore. consequentia patet: quia pater producit filium. antecedens probatur dupliciter. Tum primo per Augustinum de immortalitate anime. capite tertio. nulla res se facit aut gignit: alioquin erat antequam esset. si hoc falsum est verum est illud, consequentia autem nulla esset ni si verum sit quod quodlibet faciens vel gignens sit antequam sit illud quod ab eo gignitur. et omne producens sit paiuo producto ab illo. Tum secundo idem probatur per philosophum q. xii. metaphysice causas agentes et mouentes dicit differre a formalibus: in hoc quod ipse prae cedunt res quarum sunt causae: formales autem non praecedunt: sed sunt simul. Et Commentator ibidem commento. xvi. causa inquit agens differt a formali: quia agens praecedit illo quod agitur: a mouetur ab eo. formatis autem materialis est cum geneatione. Et infra ponens exemplum philosophus ait. quod sanitas non precedit hominem sanum: qui sanitas in sano est quasi forma. sanans autem necesse est vt precedat sanitatem, necesse est etiam secundum
⁋ Ad hoc dicitur si capiatur prius pro priorita te productibilitatis vel originis: conceditur. si pro prioritate eternitatis temporis: perfectionis vel natu re negatur. non mirandum autem est quod filius producatur a patre et sit illi coeuus: ita enim contingit in aliqua causa na turali a suo effectu. Nam si ignis fuisset ab eterno / splen dor ignis fuisset ab eterno secundum Augustinum. vi. de trinitate capitulo primo. nec philosophus vult quod agens vel mouens praecedit tempore illud quod fit vel mouetur. intelligentia enim celum mouens / non praecedit tempore celum ne motum eius.
⁋ Secundo arguitur: ista: filius dei est natus: nunquam habuit hanc de praesenti veram filius dei nascitur. quia si interdum illa erat vera: filius dei nascitur: semper fuisset vera si fuisset formata
⁋ Respondetur. vtraque est de praesenti adhuc dato quod natus capiatur participialiter. Magister enim in li tera adducit auctoritates patrum an vtraque illarum debeat concedi. Et citat originem: augustinu: hilarium: et grego. et eos conuenire: et rationabiliter facit quod vtraque istarum debeat concedi. Sed satius ista conceditur filius est semper natus / quam ista: filius semper nascitur. propterea ca. xiiii. huius distinctionis inquit: dicamus ergo filium natum ante tempura: et sem per nasci de patre: sed congruentius semper natum e eundem ab eterno semper esse. Sicut res que successiue producitur hoc perfectionis habet: quod quando fit est: hoc im perfectiouis habet: quando facta est non est res permanens quo ad esse et successiua quo ad fic ri. hoc imperfectionis habet in fieri non est: sed hoc perfectionis capit: quod quando dicitur facta est / sic perfectionem similitudinariam persona filii capit non quod de nouo incipit esse: sed quod semper generatur et semper genita est.
⁋ hic multi quendam doctorem impugnant de istis signis originis. eo quod dicat patrem in primo signo originis: filium in secundo: spiritum sanctum in tertio. Sed nodus rei est pro quo supponit hoc complexum signum originis Et in primis dicitur quod hic doctor non sententialiter differt ab aliis: cum filium e spiritum sanctum ponat ab eterno fuisse cum patre: nec patrem eos praecessisse per instans vel tempus. hoc complexum primum signum originis supponit pro ipsomet patre. et illa constructio transitiua capitur loco vnius intransitiue. vt iustitia dei: vel misericordia est in deo hoc ergo complexum primum signum originis supponit pro patre connotando quod est prima origo in diuinis. hoc est a nullo alio procedit. Sed quaelibet alia persona in diuinis est a patre filius est in secundo signo originis eodem modo identice: quia est a solo patre: spiritus sanctus est in tertio signo: quia ab vtraque prsona emanat. Et quia est emanatio (vt fide constat) diui narum personarum inter se: Filius est origo spiritus sancti. sicut et pater. propter nostram intelligentiam dicit spiritum sanctum esse in tertio signo originis. quia not ita intelligimus in creaturis. si / a / sit causab / etl sit causaic / dicimus quod est aliqua prioritas temporis instantis / vel nature inter a et b: pariter inter b et c Sic licet non sit vsitatus modus loquendi doctorum dicere patrem esse causam filii: tamen est eius origo: et si sententialiter non discrepat ab aliis: sed solum est modus differendi vbalis.
⁋ Serson in secunda lectione super Marcum circa medium et plerique alii subsannam ista inania signa originis. et imitatores istius doctoris sunt in causa non descendentes ad rationem sed ad suparficiem verborum contra intentionem docto ris.
⁋ Potest etiam non inconuenienter dici quod ille propositiones de actibus exercitis capiuntur loco propositionum de actibus signatis. Pater est in prime signo originis: id est significatur per primum signunm originis. syllogismus est in barbara vel darii. diffinitio e diffinitum sunt idem. sicut creberrime noina les loquuntur. generare est prius origine quam spira re: quia generare secundum multos et eum est per mo dum intellectus: spirare autem per modum voluntatis et quia ita est in aliis quod actus intellectus praecedit actum voluntatis iuxta illud vulgare beati Augustini: in uisa diligere possumus: incognita nequamquam. Sic quo ad nostram intelligentiam dicatur generare esse in aliquo signo priori quam spirare.
On this page