Quaestio 1
Quaestio 1
An Deus sit ubique et in infinito loco imaginario extra caelum?
⁋ Distinctionis. xxxvii. questio vnica. CIrca distinctionem. xxxvii. inqua Magister loquitur quomodo deus est in loco. Et an sit vbique. Quero hunc quaestionis titulum. An deus sit vbique: et i infinito loco imaginario extra celum
⁋ Prima conclusio probatur Hieremie. xxiii. celum es terram ego impleo. Et Esaie. lxvi. celum mihi se des est: terra autem scabellum pedum meorum. Et si ascendero in celuntum illic es: et si descendero ins infernum ades. Psal. xxxxviii.
⁋ Et patet ratione: quia deus est alicubi et non est maior ratio quod sit in vno loco quam in alio: igitur.
⁋ Secunda conclusio probatur. Possibile est Angelum vel corpus esse extra celum: et cum illo deus est. et deus potest angelum vel corpus destruere ibidem manendo. igister. Ibi inquam vel in loco imaginario: mirabile esset quod deus potest ibi existere cum creatura: et ea destructa non posset sic prarmanere.
⁋ Tertiam conclusio probatur. deus potest esse extra celum nulla creatura existente vltra celum ex premissa: et nihil est aliud mouens quin ib nunc existat: sed perfectionis est. sicut enim est infinitus in vigore: et per infinitum tempus existit: sic per locum imaginarium infinitum existat: alioquin circumscriberetur loco contra dicta.
⁋ Secundo arguitur ad idem. deus erat in spatio infinito imaginario extra celum an creatione mundi: et vbicumque vere vel imaginarie erat nunc est. maior patet: quia vel erat precise vbi est nunc iste mundus et non alibi vere vel imaginarie. Et quero causam illius.
⁋ Situ dicas quod dic poterat creare mundum: sic de facto poterat creare alium mundum eccentricum et concentricumet infinitos: ergo pari ratione debes dixisse eum fuisse in loco imaginario infinito.
⁋ Forte dicis quod fuit in seipso (vt Magister dicit in litera. Et non fuit in spatio vero vel imaginario.
⁋ hoc nihil est. bene volo quod fuit in seipso. sicut persone diuine sunt inuicem per circuminsessionem. Sed quomodo est intelligibile quod fuerit: et non in loco vero nec in locopossibili.
⁋ hoc etiam patet auctoritate beati Augustini. xi. de ciuitate dei. capitu. xxv. dicentis sic. "querentibus de mundi tempore cur potius tunc et non antea factus sit: dicatur quod ipsi respondeant de mundi loco: nam infinita spatia temporis ante mundum cogitant in quibus non videtur eis dominus ab opere cessare potuisse. Similiter cogitant exa tra infinita spatia locorum: in quibus si quis dicat non potuisse vacare. omnipotentem: consequens erit vt innumerabiles mundos somniare cogatur" Sequitur: an forte substantiam dei a tantis spatiis locorum extra mundum absentem esse dicturi sunt: et vno tantum tam exiguo loco in quo mundus est esse occupatam: non opinor eos in hec vanilouia progressuros.
⁋ Preterea arguitur sic. deus est in hac bibliotheca: et in qualibet parte ipsius: vel igitur deus potest destruere aerem huius bibliothece ipso deo remanente infra latera studioli vel non. Si primum: pari ratione potest esse extra celum nulla existente creatura. secundum autem videtur absurdum.
å⁋ Ad hoc respondet doctor quidam: "quod si per impossibile ponatur locum euacuari: tunc remanere intelligitur capacitas loci priuati. capacitas enim aliquid est: et in illa deus est. priuatio autem nihil est: et in illa deus esse non potest".
⁋ Item inquiro quid est illa capacitas passiua: et quocunque dato talis reperietur extra celum uia itam bene natus est locus esse extra celum sicut in hac aula: et quia ponitur deus extra celum per potentiam quare ibi negabitur esse per essentiam.
⁋ hoc tenebat hermes trimegistus. "quod deus est sphera cuius centrum est vbique: circumferentia vero nusquam". ergo circunferentia eius non terminatur in vltimo celo. Et tertum Regum. viii. si enim celum et celi celorum te capere non possunt: quanto magis domus hec quam edificaui tibi. Et Ecclesia canit de beata virgine. Virgo dei genitrix quem totus non capit orbis: in tua se clausit viscera factus homo. et c. Iob. xi. excelsior celo est et quid facies: profundior infernoe vn cognosces: longior terra mensu ra eius. et latior mari. Et baruch. iii. Q israel quam ma gna est domus dei: et ingens locus possessionis eius magnus est non habet finem: excelsus et immensus.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. ex ea sed tur quod deus esset in locis malis et vilibus. hoc autem videtur inconueniens. igitur.
⁋ Respondetur concedendo illatum: nec deus contaminatur per loca vilia: v explicat magister in litera de anima in cope sordido vel radio solis.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. ex ea sequitur quod deus posset facere infinitum actu. hoc est falsum: quia esset tante perfectionis quante deus.
⁋ Propterea alio modo arguunt quidam sic. nihil debet Christianus attribuere deo nisi quod deducitur ex sacris literis vltra illa quae gentiles Philosophi ponerent: sed quod deus posset esse extra celum sine creatura non ostenditur ex sacris liateris: et apud pure naturaliter loquentes hoc non admitteretur. igitur.
⁋ Ad primum concedo: quod deus potest facere infinitum: sed nego quod illud esset infinite perfectionis vel infinite resistentie respectu dei: potest enim a deo subito vel successiue corrupi.
⁋ Ad secundum di co: quod doctores illi insufficienter assumunt: sed deberent dicere: nihil debet catholicus ponere nisi quod sequatur ex sacris literis: vel poneretur apud naturaliter loquentes: supposito quod naturaliter loquentes deo attribuant quae nos attribuimus. Fateor nunc: quod mere naturaliter loquens deum negaret esse vbique secundum essentiam. Hermes autem non videtur pure natura liter locutus fuisse.
⁋ Insuper auctoritates ad hanc partem adducte sunt. Et rationes quibus non bene satisfaciunt: igitur.
⁋ Secundo arguitur. deus est in loce imaginario infinito extra celum: est vna affirmatiua de praedicato non supponente: non pregnans. igitur falsa. patet antecedens: querendo pro quo supponit locus imaginarius.
On this page