Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Deo persona vel proprietas personalis distinguatur ab essentia divina seu deitati communi personarum aliquo modo ex natura rei seu circumscripta omni operatione animae?

⁋ Post supradicta vlterius considerari atque subtiliter inquiri oportet. Utrum propetates.

⁋ Distinct. xxxiii. et xxxiiii. questio vnica. Irca distinctiones trigesimantertiam et tri gesimamquartam. Queritur vtrum in deo persona vel proprietas parsonalis distinguat ab essentia diuina seu deitati communi personarum aliquo modo ex natura rei seu cit cunscripta omni operatione anime.

⁋ Responden per duas conclusiones.

⁋ Prima conclusio est. essentia diuina non distinguitur a persona vel personis in diuinis. Probatio: quia bene sequitur: essentia ditina distinguitur a persona: ergo essentia diuina non est persona: ab exponibili copulatiue ad alteram eius exponentem, consequens est falsum: ergo et antecedens. Oppositum antecedenti est conclusio posita. falsitas consequentis patet extra de summa trinitate et fide catholica ca. damnamus.

⁋ Secunda conclusio: ista praedicatio non est formalis: essentia est pater. capio formale vt tantum valeat quantum in primo modo dicendi per se: quia sic aliqui vtuntur vocabulo: conclusio est clara: nunquam eis terminus vnius praedicamenti praedicatur quidditatiue ei essentialiter de termino alterius praedicamenti: immo neque essentialiter nisi fuerit differentia magis poprie dicta: quod in proposito non contingit pater aut est de praedicamento ad aliquid seu relationis: et essentia non est de illo praedicamento. Sicut enim dicimus in aliis: iste non sunt formales predicationes: pater est animat: similitudo est qualitas licet eadem res sit pater a animal: similitudo e qualitas secundum modum loquendi Augustini quinto de trinitate dicentis: quod nullum illorum que relatiue dicuntur dicitur secundum substantiam. nec tamen omne tale dicitur secundum accidens: vt patet illic cap. quinto. Et septimo de trinitate capitulo quarto. dicit: "quod aliud est deum esse et patrem esse". Et anselmus in libro de processione spiritus sancti cap. ii. dicit. non est enim inquit idem deum esse quod est esse patrem aut filium: et quia hec est formalis homo est animal ideo dicitur quod esse hominem est esse animal

⁋ De talibus: pater formaliter est deitas: quidam distintunt penes sensum compositum et diuisum. set istud non videatur logicum nec conforme principiis modalium nec est conuenientia in terminis. Pater formaliter est deus in sensu composito est falsa. sensus enim huius est: hec est formalis pater est deus: siue in primo modo dicendi per se quod idem est: quod liquet esse falsum. In sensu diuiso illa est vesra: per illam autem non denotatur quod sua de inesse sit in primo modo per seitatis: capiendo pro de inesse terminos reliquos dempto modo: sed sufficit quod praedicatio in qua idem praedicatum praedicatur de promine demonstrante illud pro quo subiectum supponit est formalis: nam demonstrato eo pro quo supponit: hec est formalis: hoc est deitas. Et in si mili patet intelligenti logicam. album est animal: non est quidditatiua: et tamen signato albo demonstrato hec est quidditatiua: hoc est animal.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. de quibuscumque verificantur praedicata contradictoria (si quodlibbet est res) sunt distincte res: sed de patre a essentia ver ficantur duo contradictoria: verificatur enim de patre quod generat et de essentia verificatur quod non generat: vt patet in capitulo allegato damnamus. et constat quod tam pater quam essentia est res: ergo essentia et pater snt distincte res. maior est euidens. nam alias sequeretur quod de aliquibus pro eodem omnino supponentibus verificarentur contradictoria praedicata: et per consequens contradictoria aliqua erunt simul vera: quod est impossibile.

⁋ Respondetur quod si maior tea telligatur quod de quibuscumque etc. illa sunt res distincte intur se: ita quod res quae est vna non est alia: propositio est fela nec contradictoria verificabuntur de eodem licet non sit distinctio vnius rei ab alia: tamen non est omnino idem nec est conuertibilitas inter illos terminos. Vel sic. illa maior est vera quando illa de quibus vificantur contradictoris sunt ad inuicem res distincte. pridicationes autem huius modi non sunt contradictorie nec eas inferentes: impossibile enim est contradictoria esse vera de quibuscunque extremis fuerint: cum autem ex tali verificatione praedicatorum contradictoriorum non sequitur aliquas praedicationes esse veras posito quod illa pro quibus verificantur non sunt res distincte adinuicem: tunc ex tali verificatione non necessario arguitur res esse distinctas: nec ex talibus praedicationibus illa maior verum habet: et ratio est: quia finalis probatio illius resoluitur ad hoc quod contradictoris sunt vera: sed propositiones in quibus verificantur illa praedicata non sunt contradictorie. quoniam pater a essentia diuina non sunt termini synonymi. nec tales propositiones inferunt contradictori as vt patuit superius distinctionibus quarta quita: vbi specialem mentionem de contradictoriis feci mus in diuinis. Nec sequitur quod tunc perit omnis via pro bandi aliqua esse adinuicem distincta: quia per possibilitatem separationis vnius ab alio e corruptionis cum constantia alterius vt de materia et forma probauit Aristoteles primo physicorum: reperitur modus distinguendi res.

⁋ Secundo arguitur sic. hec essentia est ex natura rei formaliter infinita et necesse esse: propetas ex se non est necesse esse: nec formaliter infinita ergo essentia et proprietas ex natura rei distinguntur. prima pars ancedentis coniter conceditur: et secunda probatur. qui si sic in diuinis essent tria infinita et tria necesse es se: contra illud athanasii in symbolo: non tres immensi sed vnus immensus.

⁋ Preterea essentia est perfectio simpliciter secundum Anselmum mono. xv. proprietas non est perfectio simpliciter: alioquin cuilibet persone diuine aliqua perfectio simpliciter deesset: et sic nulla esset summe perfecta.

⁋ Ad primum istorum nego quod proprietas non est necesse esse nec formaliter infinita accipiendo proprietatem pro persona ipsa. et quando infers: tunc essent tria infinita esse et necesse esse. si intelligas quod sunt tres persone quarum quelibet est infinita et necesse esse conceditur: tamen non sequitur quod sunt tres diuinitates. Sicut in simili. sunt tres persone quarum quaelibet est deus: non tamen propterea sequitur quod sunt tres dii: sicut Augustinus dicit. vii. de trini. ca. vi.

⁋ Ad aliud dicitur quod quelibet proprietas est perfectio simpliciter: quia ipsa est deitas. Quis enim potest vocare distinctionem formalem inter aliqua quando sic se habent quod supponunt pro eodem singulari: et aliquid dicitur de vno quod non dicitur de alio et contra. Sed de hoc non est vis: quia nomina significant ad placitum: sed non propterea ponenda est alt qua formalitas distincta a re ipsa.

⁋ Ex his patet cum suffragio dictorum de relationibus distinctio ne. xxx. quod sapientia et paternitas non sunt termini synon yemi.

⁋ Secundo patet quod sapientia dei est paternitas dei: iustitia dei est misericordia dei. sed propter aliam et aliam ad creaturas habitudinem deo simplici et indiuisibili alia et alia praedicata attribuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1