Quaestio 1
Quaestio 1
An personae divinae ipsis proprietatibus constituantur, et ab invicem personaliter distinguantur?
⁋ Distin. xxv. et aliquarum sequentium quaestio vnica. Irca distinctionem vigesimanquintam et aliquas sequentes in quibus magister tractat de propoetatibus diuinarum personarum querimus an persone diuine ipsis proprietatibus constituantur: et ab inuicem personaliter distinguantur.
⁋ hic multiplex est modus dicendi: aliquibus affirQ serimatiue: aliquibus negatiue respondentibus. Opinionum autem pluralitate a tergo relicta: opinor opinionem illam Prepositiui in hac par te esse magis probabilem: sicut recitat quidam doctor ca. vii. sui primi libri sic inquiens. opinio Magistri pripositiui est multum probabilis qui dicit sicut paternitas es pater: ita supposita paternitate supponitur pater: nec est differentia nisi in modo loquendi siue in modo significandi. Cuius opinionis pobabilitas in hoc apparet: quia sicut deus propter hoc quod est omnimodo simplex non eget aliqua actione ad hoc vt agat in creaturam: nec aliqua relatione eget qua referatur ad creaturam: sed seipso refertur: ita deus pater cum sit omnimodo simplex seipso refertur ad filium: seipso generat filium: sicut deus seipso creat seipso a iustificat propter omnimodam simplicitatem.
⁋ Propterea ponitur hec conclusio: quod persona patris non constituitur in esse patris per essentiam et proprietatem.
⁋ Sed supponatu quod proprietas mull iphariam accipiatur. Uno modo pro ersonis ipsis: et sic proprietas patris est ipse pater: hoc Magister probat distinctione. xxii. ex auctoritate beati hieronymi scribentis ad Alipium et Augusti. num episcopos in expositione fidei catholice. Impietatem sabellii declinantes inquit hieronymus tres personas expressas sub proprietate distinguimus: non ipsum sibi patrem ipsum sibi filium ipsum sibi spium sanctum esse dicentes: sea aliam patris / aliam filii / aliam spus sancti esse personam. non enim nomnina tantummodo: sed etiam nominum proprietates. i. psonas et vtgreci exprimunt hypostases. i. subsistentias confitemur. et concludendo Magister tanquam esset aliquid notatu dignum more Virgiliano apponit hoc aduerbium secce dicens. Ecce hic aperte dicit hieronymus: proprietates esse psonas et subsistentias. Simile aduerbium apponit secundo ca. xxv. distinctionis cum declarauit mentem beati Augustini in de fide ad petrum.
⁋ Alio modo cap tur proprietas secunde intentionaliter: vt sit passio termini incomplexi vel complexi. sic Aristoteles de proprietatibus substantie et aliorum praedicamentorum lod tur. Proprietas hoc modo nihil aliud est quam aliquid per quod cognoscimus vnam rem differre ab alia. Per scotum distinguimus alexandrum ab henrico non scoto per hoc quod vnus est natus in tali patria et non alius com cludimus talem differentiam.
⁋ hoc premisso probabatur conclusio quod paternitas et essentia non constituunt personam patris in esse patris: et eodem modo de aliis oprietatatibus in diuinis: paternitas primo modo nohil aliud est quam pater: sed pater a essentia diuina non constituunt patrem. Non autem valet fugere in alquam aliam acceptionem paternitatis pro aliquo principio constitutiuo psone patris et distinctiuo a filio. Quod patet: quia vel talis paternitas est ens in anima vel extra animam. Si primum: non constituit essentiam eternam et simplicem in esse. Si secundum: queritur vtrum est essentia diuina an aliquid distinctum ab eam: et quoaniam pater est ita simplex sicut essentia diuina: cum sit ipsamet realiter: non est magis constitutio vnius quam alterius: illa enim que rea liter aliquid constituunt realiter distinguuntur a constituto: sicut materia et forma distincte inter se constituunt totum compositum.
⁋ Respondebunt aduersarii quod proprietas patris puta paternitas realiter est pater: nec inconuenit aliquod identificatum cum aliquo rea liter ipsum constituere. Secus est de compositione in qua requiritur partium distinctio: omnis enim compositio est neganda a personis diuinis: non autem constitutio. hic non erit magnum discrimem reale cum dicunt et necesse est) paternitatem esse patrem: sed videntur abuti vocabulo constituere: et cum hoc attribuere vo cabulum indecens personis diuinis. Talis modus a beato augustino vel a doctoribus illius tempestatis non est inuentus: saltem quoad intentionem eorum loquendi. bene Magister allegat ex beato hieronymo quod sustantia vnum sunt pater a filius et spiritus sanctus sed personis ac nominibus distinguuntur. hunc modum huius doctoris tenet hugo de sancio victore libro primo de sacramentis parte tertia capitulo trigesimo primo. Et noiales agminatim dempto quodapoctore.
⁋ Sed contra istud arguitur. pater non ea et dem relatione refertur ad patrem aet filium: sed alia et alia: ergo non eadem relatione distinguitur ab vtro que. Ex quo vltra sequitur: quod non distinguitur ab vtroque.
⁋ Preterea in patre sunt plures propetates: vt sut innascibilitas: generatio actiua: et hec distinguuntur secundum Augustinum quinto de trinitate / ca. vi vbi vult quod si pater non esset ingenitus posset esse filius et econuerso: ergo si per impossibile vnum non distingueret patrem a filio posset alia distinguere: ergo est quaerere quomodo pater distinguitur a filio.
⁋ huic argumento Altissiodorensis loco superius allegato sufficienter respondet. vt patet in simili: sortes eadem ratione est similis platoni albo: et dissimilis ciceroninigro: nam eadem albedo sortis est silitudo sortis ad prlatonem et dissimilitudo sortis ad ciceronem: non enim putamus quod similitudo e dissimilitudo sint res superaddite qualitati.
⁋ Ad aliud dico quod de virtute sermonis proprietates non sunt in patre: sed capiendo illam loco vnius intransitiue: hoc est proprietates que sunt pater / non distinguuntur ab inuicem. hec consequentia est nulla: si pater non esset genitus esset pater: ergo in nascibilitas in patre a pater distinguntur. Exemplu in simili. non sequitur: si deus non esset dominus adhuc potest esse deus: ergo deitas et dei dominium distinguuntur: persone enim diuine seipsis distinguuntur inter se dato quod seipsis conueniant: quia non est inconueniens idem eodem conuenire cum alio e distingui ab alio: immo conuenire cum aliquo e differre realiter: sortes enim conuenit cum platone in specie cum sua humanitate: et per eandem distinguitur ab eo.
⁋ Tertiam conclusio. persone distinguuntur per aliqua que notificant eaproprietates. pobatur per Augustinum in de fide ad Petrum capitulo secundo vbi ait. in illa sancta trin tate vnus est pater qui solus essentialiter ex seipso vnum filium genuit: et vnus filius qui de vno patre solus est essentialiter natus: et vnus spiritus sanctus qui essentialiter solus a patre filioque procedit: hoc autem totum vna persona non posset: scilicet gignere: nasci: de se procedere: quia aliud est genuisse quam natum esse: aliudque procedere quam genuisse vel natum esse vt manifestum est.
On this page