Quod esse in homine liberum arbitrium est nedum a catholico fideli et a quolibet philosopho concedendum
Consequenter circa materiam de fatis sit haec prima propositio liberum arbitrium esse in homine nedum
a catholico fideli sed etiam morali est concedendum patet primo experientia apud omnes nam quilibet
potest experiri motum digiti ad quantumcumque dicere ponere
Et arguitur 2o probandum nam nisi sit subverteretur
communis pollitia Item ex alio philosophus ponit quod operans nisi occurrat aliud libere agit vel mediate
libero arbitrio Item tullius ponit quod oportet alterum istorum concedere vel quod omnia de necessitate eveniant
vel quod tollatur liberum arbitrium / Et augustinus ad idem
modo experientia est ad oppositum ut est iam dictum
et patet etiam per almachanum in libro de assumptis quaestionibus dicentem in nobis esse libertatem arbitrii
Et hoc idem satis lucide denominavit salvator noster christus Matthaei 26 "an putas quia non possum
rogare patrem meum et exhibebit mihi plusquam 12 legiones angelorum"
Item radix negantium
libertatem arbitrii
negat a quolibet
quoniam si ex divina providentia sequeretur tunc quod tempus praeteritum de
non potuisset
Item salvator ad oppositum habetur ubi dicit "non potuistis una hora
vigilare mecum" / quasi dicere vellet ymmo potestis quia libertatem arbitrii in hoc habetis Item alibi dicitur qui potuit transgredi et non transgressus est Ex quibus omnibus
patet quod in nobis est arbitrii libertas
Error Iulii Firmici
unde sequitur error iulii firmici qui ponit constellationem syderium et influxum esse fatum necessitans serimur respectu
cuius cumque operationis / apparet error quoniam ipse arbitrii libertatem tollit quod quid non
est tollendum ut satis est ostensum et haec in sacra scriptura satis apparet
/ Et ex alio probari potest
quoniam actus immateriales non deppendent ex materialibus ut spirituales ex naturalibus igitur etc
Error Alkindi
Similiter sequitur error iacob alikindi ponentis quod in caelesti armonia relucent
omnes effectus
Et infert idem quod non est differentia inter possibile et necessariam nisi propter causarum
differentiam vel ex nostri ignorantia
Unde infert quod qui caelestem armoniam perfecte
cognosceret omnia distincte cognosceret Et sic tollit arbitrii libertatem et expresse
vadit contra sacram scripturam Et non solum contra eam sed etiam contra astrologiam maxime contra ptolomeum qui inter omnes astrologos epti?vit pn?tia nam idem ptolomeus dicit quod astrorum
iudicia sunt inter necessariam et possibile Et quae propositione septima dicit videlicet quod sicut bonus
colonus vel agricola potest causa pu indispositum ad fructiandum iurare ita bonus astrologus
aerem indispositum sive male immutare Et hoc satis est evidens maxime
de physicis aerem materis calidum alterantibus per appositionem herbarum frigidarum in camina
alicuius infirmi et per hoc disponitur magis aer ad infirmi sanitatem sic
a simili de bono astrologo nam per suam providentiam potest bene iuvare sive pertur?re aliquam mala est fluentiam et ergo non necessario eveniet / Et pro tanto dicitur quod vir
sapiens dominabitur astris
Error Ciceronis
Ulterius sequitur contra tullium et suos sequaces dicentem quod cum immutabilitate divinae potentiae et providentiae stat executionis contingentia
patet quia sua copulativa eius opposita est a catholico concedenda ymmo a quolibet philosophus debite phante Et
de modo explicandi patebit ulterius in processu
Alia error
/ Ex quo etiam patet error aliquorum
necessitatem fati assignantium
unde dicunt aliqui quod divina providentia statuit omnia
sed addit quod non possunt aliter eveniri quia series causarum mutaretur Et haec vocant
fatum scilicet executio divinae providentiae et dicunt hunc esse immutabilem
Alia error
Sequitur ulterius
error dicentium quod contingentia facit necessitatem esse sicut de nativitate puerorum vetulae miserrimae
dicunt aliqua fata et talia credo ab ipsis miserrimis vetulis originalem hab?rt quae quis vetulae matribus causa adulationis dicebant et daemones aliquotiens ipsis
faventes et eas decipientes dictis favebant et sic mulieres quibus dicebant
bene haec esse fatum credebant
Ulterius est sciendum quod dictum dei nullam imponit
necessitatem nec arguit in dictum fallaciam ut postea salvabitur
Error philosophorum
Ulterius sequitur
error aliquorum philosophantium dicentium quod ymarnenes se habet per modum seminantis id est necessitatis per quod intelligitur causa superior unde se habet quod modum seminis vel germinis et ordo per modum fluxus ut ait hermes in libro de verbo aeterno b
Et haec videtur retractare albertus dicens quod aliqua sunt propter semen sicut cor caelestiam immutabilia quo ad aliquid
et nisi esset ex parte materiae fluitantis omnia de necessitate evenirent sed haec videtur erroneum et falsum
dicit ipse quoniam haec tolleret libertatem primae a quae non potest tolli et resolvit contingentiam in aliud quam debeat
resolvi
Conclusio
Et sic patet quod factam est erroneae fictum
Sed tamen potest capi multipliciter
ut in alia lectione videbitur deo duce
Conclusiones
Secuntur conclusiones textuales supra distinctionem 28vam 3ii libri prima conclusio deus voluit homine libere vel aliter
2a conclusio voluit a dyabolo creaturam suam
liberare scilicet merendo dona aeterna
3a conclusio homo inuste a dyabolo tenebatur iuste subitus
erat dyabolo licet iniuste dyabolus dominaretur supra ipsum hoc exempli gratiae patet de tyranno
4o conclusio christus
fuit in ara crucis hostia pro omnibus scilicet fidelibus et voluit mori pro ipsis
5a conclusio christus
traditus est a seipso a iuda et a iudaeis a seipso quia ex voluntate patris et ipsius / a iuda veniendo
et a iudaeis flagellando et mortem inferendo
6ta conclusio potest dici quod iudaei operati sunt
bonum in morte christi et malum et haec respectu diversarum causarum vel effectuum / bonum quo ad redemptionum
nostram malum quo ad christi innocentiam etc et hoc de lectione vigilia beatorum apostolorum philipi et ioacibi