Consequenter nunc restat videre de 5o articulo in quo debemus videre utrum deum esse
sit demonstrabile et hoc excludendo statu beatorum Ex quibus non est dubium quin ex ipsis
in qua evidenti sequatur et concludi possit quod deus est licet sit primum principium et talis demonstratio
non facit scire de novo quod deus sit Sed utrum possit acquirere aliquam notitiam scientificam quod deus
est Circa hoc possent esse duo modi utrum beati possint concludere quod deus est et vi illius
processus acquirere novam notitiam Et circa hoc possnet distingui quia vel talis processus esset
ex notitiis in verbo vel in proprio genere iuta potentia per lumen gloriae et utroque modo potest
dici probabiliter quod sic scilicet quod ex notitiis in verbo beati possint evidenter elicere et demonstrare
notitiam scientificam quod deus est praeter notitiam beatificam quam habet nunc haec videtur repugnare quia licet
beatitudo essentialis sit invariabilis et notitia beatifica in eis nec augeatur nec diminuantur quantum
tamen ad accidentalem non est inconveniens hoc ponere et licet non ponam tamen sufficit illa de possibili
2o possunt ex notitiis in proprio et specialiter iuti lumen gloriae nec huiusmodi scientia in proprio
genere et beatitudo sunt incompossibiles sicut nec visio claratur aenigmatica ut alias dixi ymmo causando demonstrationem
pro evidenti notitia de praemissis et consequentia evidenti et demonstrata illatione quod huiusmodi praemissae sunt evidenter
inferentes conclusionem sic deus se cognoscat se demonstrabilem non notitive vel discursive sibi ymmo
potest concedi quod ipse est notitia formaliter demonstrativa quod ipse est deus quod cognoscit aequivalenter complexe
affirmative et sic non videtur quin possit esse evidens notitia aequivalenter demonstrativa de ipso
et ergo
non intelligitur quod statu beatorum / quia non esset dubium quin possent cari tam ex notitiis in verbo
quam in proprie gnere iuvante lumine gloriae
Etiam de statu gce innocentiae non reputatur dubium et nedum theologicae
ymmo et in puro lumine naturale quia utroque modo potuit fieri lumen naturale iuvare iuvabatur
etiam ubi non concurrebat huiusmodi iuv?um
nam et hugo de sancto victore in libro de sacramentis de hoc complexo deus est ymmo et de illo deus est trinus et unus primus parens potuit habere
notitiam deum essendi trinum et unum videlicet ex dei ymagine in ipso relucente
Item non revocatur
in dubium deum esse demonstrabile substantiis suis perfectis sive perfectioribus a superioribus
et sic quo ad hoc
doctores non revocarunt in dubium scilicet angelus ratione vivantis ingenii potest
Utrum Deum esse sit demonstrabile in lumine naturali in statu
naturae lapsae?
Sed est dubium
utrum in statu naturae lapsae
Conclusio prima
et de hoc sunt aliquae conclusiones ponendae quarum prima sit talis naturalis
investigatio humana ex lumine naturali praecise non includeret universaliter deum esse ista conclusio
est satis praetacta ubi dictum est de fragilitate humanae naturae et de primis phantasmatibus
et in processu
iudaeorum semper aliquid imperfectum invenitur deo repugnans Sed tamen de istis excluduntur aristoteles et plato
Conclusio Secunda
Alia est conclusio 2a scilicet deum esse est theologice demonstrabile sicut dictum est patet per omnes antiquos doctores
et maxime per aristotelem in multis locis
Sed postea sciendum est quod conclusiones theologicae sunt nobilioris
speciei quam philosophicae ut satis nomen est et visum
Probationes aliquorum doctorum
Probatio Scoti
Arguit tamen doctor subtilis in ista materia sic
Aliquid est effectu nec a se nec ab alio igitur consequentia tenet / antecedens patet primo quod non a se / nam videmus res
fieri et moveri
modo nulla res potest producere seipsam scilicet de non esse adesse a econtra quia hoc
implicaret contradictionem quocumque modo prioritatis et hoc videtur velle beatus augustinus
loquens de hoc in libro de trinitate sed quod non ab alio patet / quia non posset salvari quare plus modo
quam ante vel ab isto quam ab alio
Aliter arguitur omne quod fit fit ab alio et non a se tunc sit illud b quod fiat ab a arguitur sic b fit ab a et ergo sic est effectibile vel ineffectibile si primum queritur aliquo
si dicatur quod ab isto scilicet ab a tunc eadem ratione a c et sic tandem deveniemus quod non efficietur ab aliquo
vel ab omnibus quodam est falsum si est ineffective tunc a nullo efficitur ut iam dictum est Ex quo infertur
quod aliqua est causa efficiens et non effecta
Item diceretur quod esset processus in infinitum in essentialiter
subordinatis sed hoc est ab aristotele reputativum
Unde scotus arguit hoc stante et signat
totam effectivarum multitudinem et sit a Tunc sic a est multitudo effectivarum et tamen non est infra latitudinem et sit a Tunc sic a est multitudo esse sequitur quod proceditur in infinitum sed hoc videtur non bene stare effectarum igitur etc
Probatio de Ripa
De rippa etiam procedit hoc dato unde ipse duas permittit suppositiones
prima est illud quod est superius semper est perfectius
2o supponit quod creatura tanto est perfectior quanto est inde spenden?or et hoc lumine iuto per fidem quia non lumine naturali
unde res tanto est perfectior requirit perfectionem
maiorem unde dicit augustinus quod res continue producitur quoniam creatura non potest attingere gradum perfectionis quia tanto
plus habet adhuc non provenit ad summum et tanto plus maiorem habet gradum tanto plus maiorem habet
dependentiam
Et nota quod rabi moyses dicit deum esse in 3ci genere causae videlicet causae efficientis
formalis et simul et ad hoc iuvat lumen fidei Arguitur tamen ex determinatione causarum ad terminatum effectum verbi gratia
multitudinem infinitarum graduum potest deus producere et quando producit unum potest producere alium et haec indifferenter ergo
oportet quod sit alia causa et istam rationem reputo probabiliorem
Aliae probationes
Item ex ordine rerum oportet tandem devenire
ad aliquem ubi erit una causa et haec videtur velle aristoteles 12 metaphysicae super illo passu solus ergo princeps
et haec de ista lectione quo ad praesens sufficiat
Conclusiones
Sequitur distinctio cuius conclusio prima non est idem dicere aliquid esse patrem et genuisse
filium et causa est quia non sequitur est pater ergo generat filium unde istud nomen apter potest sui adiective et sic non esset essentia
sed si substantive conceditur quod sit essentia
2a conclusio ymago filia etc sunt relativam sicut generare ad filium
3a conclusio bene dicitur deus de deo sed non filius de filio nec pater de patre et hoc de lectione