Restat solvere rationes prius motas quarum quaelibet tractat unam materiam
De prima ratione
prima tangebat potentiam finitae capacitatis sive perceptivitatis et tales perceptiones ymaginantur sicut lineae nam sicut prima esset alir et perfectior ita in proposito
Obiectio
Et arguitur
nam intrinseca perceptivitas non potest melius quantificari quam per suum effectum igitur
Item quod cognitio animae christi sit infinita hoc
videtur impossibile quia quaelibet talis est sub minima specie et per consequens non debet dici infinita
Item quaelibet creatura naturalis
esset aeque perfecta sicut supprema intelligentia
Item quaelibet creatura beata in infinitum magis minus beata quam beata patet quia caret latitudine beatitudinis et per consequens esset quaedam carentia perfectionis
Responsio ad obiectionem
Respondendum est et breviter dicendo quod probat de
perceptione extrinseca unde notandum est quod infinitas de qua loquimur quasi nihil ponit perfectionis nisi quod modo
accidentalis unde data aliqua ingredeae aliquis gradus eius excederet latitudinem alterius etc Et ideo notitia infinita non
est perfectior quam minimus eius gradus et ideo perceptiones diversificatur specifice secundum diversitatem specierum unde licet anima christi
prius pertineat infinite a deo dependens non plus cognoscit quantum ad esse perceptivum essentiale quam angelus unde ipsa christi anima finite percipit quantum ad esse specificum et non infinite quia perfectio specifica ponit simplicem perfectionem
Et sic patet per ista quod ratio prima est sophistica / unde quaelibet notitia quantificatur secundum suum effectum
/ Et licet anima
christi sit infinite perceptiva essentialiter tamen finite quantum ad speciem
Quantum est de latitudine entium ratio faciliter solvitur
quia non loquimur de perceptione specifica sed de accidentali et ideo argumentum est inpertinens Advertendum est tamen quod anima non
magis est perfecta cum infinita cognoscat quam cum finita
Tertia ratio
de 3a non est inconveniens hoc quod arguit quo ad gradus
nihilominus extrinsece
De 4a advertendum est quod principalis pars beatitudinis est ipsum obiectum
Et dicitur ultra quod appetitus
beatitudinis est secundum statutum gratiae et non naturae / nam non est appetitus nal secundum limitationem graduum secundum quantum gratia inclinat
ad acquirendum Ex quo sequitur quod satis plene anima quietatur et non resolvitur Unde non est eadem proportio status
beatarum in qua denominetur magis unus quam alter ai? quando aliqua duo comparantur non sufficit quod pars extremi
dimittitur si aut beatitudo formalis duppletur ymo secundum pro efficitur duplum secundum quid et sic non sequitur infinita beatitudo
defficit isti igitur non est in infinitum beatior aut econtra
Quomodo potest sustineri finitas
Restat dicere de aliis modis
unde sciendum est quod licet anima
sit in finitae capacitatis naturaliter / tamen per miraculum potest esse infinitae sicut patet in naturalibus de vase pleno liquore quia deus per sui potentiam posset incentuplo plus facere continere / vel de igne et eius activitate etiam et
huius oppinionis est adam
Alius modus est potentia animae terminatur descendendo et non ascendendo sed per modum
potentiarum passivarum
Alius modus quantum ad gradum terminatur et non quantum ad speciem et est ymaginatio adae sed non
de speciebus et salvat per hoc quod capacitas humana est finita Alii sunt multi modi / videlicet quod homo
posset tantum mereri quod non plus / et si isti modi non tenerentur posset dici quod animae capacitas esset
infinita quo ad gradum et quod ad speciem
Unde notat adam unam distinctionem scilicet quod duplex est capacitas
una subiectiva alia activa ista est infinita / alia scilicet prima passiva
Alia est evidenter contentiva quae communicatur rebus unde
quaelibet creatura est huiusmodi
Alia est representativa et in deo est infinita et in creatura finita
Alia coexistentiva et ista mediate
creatura capit deum et isto modo quaelibe res est infinitae capacitatis et sic finis
Conclusiones
Prima conclusio lectionis praesentis fuit
quod proprietatem personarum sunt ipse personae
2a conclusio proprietates divinarum personarum aliter se habent ad personas aliter ad essentiam
quia sunt distinctiones personarum et non essentiae
3a conclusio deus est et tamen non sicut de substantia unde pater est sua proprietate pater et non
est sua essentia et haec sufficiant pro praesenti dicta