Consequenter est videndum ulterius actu fruitionis et usus et pro clariori dicendum intellectum
sciendum est quod impossibile
est eundem actum esse simul
Prima obiectio: Quod non impossibile eundem actum esse usum et fruitionem
Primum
et arguitur primo nam rationes obiectales usus et fruitionis differunt specifice
igitur etc consequentia tenet quia actus distinguitur per obiecta et consequens patet quia referibilitas usus et fruitionis sunt opposita
Secundum
2o nam si ita sequeretur quod idem esset causa sui ipsius consequens est falsum igitur et antecedens et tenet consequentia quia causa
fruitionis est causa usus
Tertium
Item sicut se habet dilectio creaturae ad deum ita odium ad odium
igitur si dilectio creaturae sit etc sic odium erit odium dei
Confirmatur quia propter unum quodque talem
et illud magis
Quartum
Item diceretur quod tristitia esset gaudium et econtra sed ista sunt opposita igitur
Quintum
Item
dilectio creaturae potest desinere referri in aliud obiectum igitur ipsa non est formaliter et intrinsece
dilectio dei consequentia tenet et antecedens patet quia non videtur actus alius
Secunda obiectio: Quod creatura est fruendum
primum
Deinde arguitur 2o quod creatura
est fruenda / nam creatura habet entitatem absolute diligere et intrinsece igitur etc consequentia tenet consequens patet quia habet
bonitatem intrinsecam et etiam licite unde in quo res est bona est diligibilis
secundum
Confirmatur ista virtus videtur
fruibilis igitur etc consequentia tenet et antecedens patet quoniam virtutes propter se diliguntur
tertiam
Item aliud a deo
est dilective praeferendum probatur antecedens in casu quod sortes frueretur deo videndo proximum in illo casu
teneretur dimittere deum vel actum dilectionis dei
Quartam
Item plus diligitur tota multitudo civium caelestium
quam deus igitur etc alia plus sunt a deo diligenda quod autem plus diligatur patet quia additur aliquis
gradus dilectionis igitur plus diligitur in tota multitudine
Quintum
Item christus est magis diligendus quam pater
igitur tenet consequentia antecedens probatur nam diligitur christus aequali dilectione cum patre et cum haec ratione affinitatis quo ad
humanam naturam
Sextum
Item christus est compositus ex substantia corporea et u qua ratione magis est diligendus
igitur
septimum
Item creatura est fruendum patet haec ubi anselmus transferret se in speciem creaturae nam tunc sortes
eliciet fruitionem creaturae Alia rationes fierent sed dimittuntur ad aliam lectionem
Solutiones ad primam obiectionem
Ad primum
Et tunc
ad rationes
Primum
Pro solutione tunc primae dicitur quod ubi obiecta non concurrunt immediate ad causalitatem
actuum non est necesse quod sit proportionalis distinctio actuum et obiectorum et primo de actu appetendi
deum quia non dependet ab obiecto ita quod est unicus et simplex actus cognoscendi omnia in deo et
etiam volendi / et ideo ubi actus non dependet ab obiecto / non est necessaria distinctio Idem dicitur
de notitia beatifica qua beatus videt obiectum et creaturam / obiecta sunt diversa et tamen actus idem
Item in revelatione
actus non dependet a deo / unde actus antichristi non habet obiectum ex habitudine necessaria et tamen assensus fidei
habet antichristum pro obiecto et cum haec ponit habere aliud igitur / nam alias est concessum quod notitia quae est notitia creaturae et dei
potest esse notitia plurium
Idem potest exemplari de conceptibus universalibus qui recte non dependent ab
obiectis immediate sed a potentia abstractiva quae habet huiusmodi conceptus universales non tamen sunt causae principaliter causantes obiective
Secundum
Ad propositum ergo obiecta causarent inmediate actus tunc secundum distinctionem obiectorum esset distinctio
actuum et econtra nam quodlibet obiectum causaret immediate actum suum
In proposito ergo respectu fruitionis
nullum obiectum est causa totalis sed obiective concurrendo immediate causantes actus esset sic sed non est sic in
proposito nostro / nam deus concurrit obiective libere Unde fruitio vie causatur a caritate concurrente notitia creaturae
ad deum Et si obicitur de distinctione actuum / iam dictum est et nihilominus ad haec non habeo respondere Unde sciendum est quod mens nostra respectu unius et eiusdem obiecti potest velle vel nole
Ad secundam rationem
Ad 2am rationem
sequeretur quod idem etc negatur haec de causa effectiva saltem ut sic / Et ad probationem non oportet generaliter scilicet
pro omnis dilectio christi sit dilectio praecedens dei voluntatem et ideo negandum est quod omnino usus sit distinctus
a fruitione ipsa
Unde advertendum est quod licet sic idem actus fruitio et usus / habent tamen duas habitudines
nam unam si quod fertur in deum et aliam secundum quod dicitur in creaturam Unde si distinguitur relatio a rebus non
esset sic inconveniens sicut causa primae habitudines esset causae ad aliam
Ad tertium
Ad 3am sicut dilectio dicitur etc negatur consequentia
unde dico quod usus ille est recte dilectio sed de odio ipsum habet duo obiecta totaliter obiecta nam maximum et bonum et
tamen omne odium habet finem / et sic non habuit quia oportet quod habeat finem pro obiecto ratione opti
Ad quintum
Ad aliam
dilectio creaturae potest non referri etc dicitur quod casus est impossibilis scilicet quod non fit actualis dilectio dei unde
advertendum est quod unus actus non ibi idem remanens praecise tunc non mutaret habitudinem fruibilem
unde sequitur quod dilectio proximi
est magis fruitio quam usus patet ergo quod illae habitudines sunt separabiles quoniam prior potest remanere sine alia et non econtra
Solutiones ad secundam obiectionem
Ad aliam negatur quod est summa perversitas secundum augustinum et ad probandum quia virtutes sunt eligibiles / unde advertendum est quod aliqua
sunt quae conferunt de per se ad finis consecutionem sicut virtutes / alia de per accidens / alia in differentia / de per se
sicut patet de potione amara quae conferunt ad sanitatem de per accidens / de per se tamen est nociva gustui
et maxime ubi reperiret suum simile licet aut quotiens unum venenum expellat relicum sed hoc
fit fortius vel debilius / per se eligibilia sunt quae habent essentialiter ordinem sicut cibus sanus sed alia indifferentia
nec prosunt notabilitatis nec nocent notanter Ita dicitur in proposito nam omnes virtutes dirigunt ad beatitudinem
unde percipiant ratione felicitatis nec vocantur propter se id est per se conventia et non per accidens et sic de ratione
Ad aliam nam creatura habet intrinsecam bonitatem etc
Hic dicuntur aliqua primo quod creatura perfecte concepta
realiter habet habitudinem ad deum / nam concipitur taliter a deo dependens 2a absolute ista tenendum est quod creatura
non potest concipi conceptu absoluto / unde guillelmus parisiensis dicit quod deus met est conceptus creaturae
unde
si esset absolute conceptibilis non tamen absolute diligibilis quoniam ratio diligibilitatis non competit intrinsece sed sub
ratione frui
3o dicitur quod dato quod creatura haberet intrinsecam diligibilitatem sicut entitatem tamen voluntas
non exiret in actum suum
Ulterius dicitur quod creatura multae magis clamant se non habere obiecta finalia
propter se quam clamant non esse a se Unde omnes philosophantes posuerunt deum esse causam finalem
Conclusiones
Prima conclusio lectionis deus est omnipotens id est facere omnia quae vult sed non vult omnia quae faceret
unde potest aliqua agere fine creatura et alia non sine ipsa sicut creare ipsam creaturam
2a conclusio
deus aliqua quae non facit et haec est certissimum et sic finis lectionis