Consequenter circa materiam de notitiis videndum est adhuc de ipsa notitia
/ et primo dico quod notitia non
est intrinsece cognitio sive notitia / patet / quia staret quod esset sine subiecto de potentia dei
absoluta sed hoc non igitur patet quia non est per se perceptiva
2o notitia non dicitur esse notitia sive
cognitio quo ad potentiam subiectivam praecise patet quia staret habitudinem esse et tamen non esset notitia
sicut si poneretur in lapide de potentia dei absoluta
ulterius nec in habitudine ad potentiam perceptivam
illativam patet quia prius natura producitur notitia quam immutet vitaliter et ideo dicitur quod cognitio
in habitudine ad potentiam perceptivam illativam duplex est subiecti perceptiva
Unde notandum est quod aliqua
notitia dicitur multipliciter notitia uno modo unibilis et sic deus esset notitia quia cuiuslibet rei est notitia universalis
2o aliqua notitia potest esse alicuius notitia propter aliquam determinationem nam dato conceptu entis
in mente addatur sibi conceptus alius a se tunc erit dependens
Et sic potest esse
quod habeatur de re conceptus particularis
4o aliqua est notitia alicuius obiecti non terminativa
ad obiectum sicut notitia dei fuit in moyse et paulo
Ulterius est sciendum quod differentia est
inter notitiam universalem et confusam nam confusa potest esse sive singulari sive
universali unde differunt quia notitia distincta est causa efficiendi propositiones affirmativas et negativas
de re cognita cognoscere sicut si sortes videat platonem / a tanta distantia quod non possit
eligere nisi in quantum corpus donec magis de proprie viderit tunc stat quod cognoscit
eadem rem indistincte
sed illa quae erit immediate obiecto praesentata erit distincta quia ibi est causa
sufficiens distinguendi res abinvicem alia autem non
sed universalis non repugnat esse notitiam
distinctam unde ymaginatur quod secundum quantitatem obiecti in quo consisteret tunc quod esset singularis
et eadem erit universalis
[Quattuor conclusiones]
Veniendo igitur magis ad propositum ponuntur aliquae conclusiones negativae
quarum prima est quod conceptus non dicitur naturaliter repraesentativus sui obiecti ratione similitudinis ad suum
obiectum
2a quo conceptus non dicitur sui obiecti repraesentativus ratione convenientiae specificae
et essentialibus
3a conclusio conceptus non dicitur repraesentativus ex conditione sua specifica naturae suae et ista est contra magistrum henricum de heuta
4a conclusio et est affirmativa conceptus convenit repraesentare
suum obiectum ex modo causarum ad illud concurrentium et loquitur ibi de conceptu c?eto et etiam
de modo causarum proximarum
[Probatur tertia conclusio]
et ista post declarabitur Sed quia 3a apparentior videtur idcirco primo
contra eam obicitur Nam si ipsa esset vera sequeretur duos conceptus esse eiusdem speciei quorum unus
non repraesentaret quod alter et tamen haberent diversa obiecta igitur conclusio falsa consequentia tenet antecedens patet ex eo
quod si capiantur duo conceptus quorum unus a sorte causetur alius et platone illi
sunt eiusdem speciei patet / quia sunt eiusdem perfectionis adaequate igitur contra eum de rippa quia ponit eam
Sed diceret forte quod non essent eiusdem speciei perfectionis sed haec non valet et supposita quod
essent diceret quod essent diversarum specierum licet non aeque perfectarum Adhuc non valet quia
species habent ordinem inter se
Item species se habet sicut numerus ut vult piis 3o
ordo ponitur in praedicatis essentialibus qui tamen tolleretur si sic esset
Item apparentius arguitur
ex quid nominis et supponitur primo de denominationibus essentialibus / unde quaelibet denominatio perfectionis
sumitur sit medium distinguendi vel concludendi illud cui competit quam cui non unde videtur hoc
velle anselmus
Ex ista via dicitur quod ab omni speciei et eius convenientia cum omnibus subiectibus potest
sumi conceptus mere absolutus sicut de hoc potest sumi unus conceptus sicut esset ens intellectivum
quod competeret omnibus superioribus 2o sequitur ex istis quod illa potentia praectacta includit negationem
Probatur secunda conclusio
Deinde probatur conclusio negativa nam si sic sequeretur quod homo magis repraesentaret asinum quam quantitas asini
repraesentativa consequens est falsum quia unum est accidens et aliud substantia
Probatur prima conclusio
prima conclusio quae est negativa probatur quia si
esset vera sequeretur quod conceptus lapidis esset formalis similitudo lapidis vel ymago sicut
de sigillo / et per consequens in eo oporteret esse lineata distincta / aliter non salvaretur Confirmatur quia conceptus rei extense non posset haberi nisi esset cor?des pars
ad hoc sed haec est falsum quia est indivisibilis
Item si conceptus esset similitudo tunc repraesentaret rem
tamquam ymaginationem sed oportet tamen quod alia praecederet cognitio
Corollaria
Ex quibus omnibus inferuntur corollaria
quae praevalent omnibus narratis videre meo
primum non quaelibet entitas immaterialis potest esse respectu
essentiae divinae intelligiblis
2m non quaelibet entitas creata immaterialis est respectu divinae essentiae notitia
intuitiva quoniam sequeretur animam nostram esse notitiam dei intuitivam quod est falsum et daemones etiam
3m licet quaelibet res sit obiective dei representativa non tamen formaliter / unde obiectum tenet de rippa ex parte sui / sed si possit uniri haec esset obiective
4m correlarium quilibet intellectus
non potest videre divinam essentiam / patet / quia non est causa sufficiens per se et formaliter
5m correlarium non oportet divinam essentiam esse intuitive cognitivam ab aliqua creatura unde
ymaginatur de rippa quod aliqua intelligentia tanto perfectior tanto plus repraesentaret deum / et sic
esset notitia de deo
Conclusiones
Sequitur distinctio lectionis cuius conclusio prima est 3es personae sunt aequales in trinitate
et aeque possibiles
2a omnis potentia quam filius habet sumpta est a patre
et haec de lectione et fuit rector in illa
Sed quando scribi istam die martis ante festum sancti clari processio viventis iuit pro rege ad quia infirmus erat et sumpsit malum quando tractabatur de pace in abevilla cum angelicis