Utrum a parte obiecti aliquod bonum finitum sufficiat ultimate terminare appetitum rationalis creaturae?
Restat inquirendum utrum aliquando aliquod obiectum finitum sufficiat terminare appetitum humanae creaturae
Et advertendum est
primo
quod generaliter omnes creatura sive cognitiva sive non appetit summum bonum tamquam suum finem et hoc est de intentione philosophi primo ethicorum in principio libri quasi "Omnia bonum appetunt" unde eustratius dicit aristotelem per illud bonum intelligere
deum
Et fundatur prima ratio sic nam est subordinatio finium igitur finis appetitur propter ultimum Et hoc
dupliciter ymaginatur uno modo resolvendo appetitum nam per voluntatem dei dirigitur res et imperio suo vocat ea quae non sunt 2o modo ymaginatur in rebus in quantum in se est effective secundum ymaginationem boetii Ubi advertendum est quod in rebus est
multiplex bonum / videlicet primo quoddam individuum concernens aliud concernes speciem aliud universum
Quantum
ad primum animalia appetunt cibus conservativum individui et tale conservat individuum et etiam generationem et hoc
propter bonum speciei nam generatio ordinatur in speciem continuando Aliud est bonum generis quo animalia communicant Aliud respectu totius unum si et id fit per quamdam analogiam scilicet per causa reflexa
Et est
advertendum quod bonum tanto communius tanto melius nam bonum individuii melius quam speciei et sic ascendendo bonum speciei
quam generis et ultra procedendo Veniendo ulterius ad materiam sit conclusio responsibilis quod creatura humana non potest in aliquo
suo fine quietari et ad hoc de potentia dei absoluta probatur conclusio propter insufficientiam creaturae quia tanto plus habet plus
cupit et per consequens nulli alteri potest sufficere
patet hoc per habitudinem causae finalis ad suum effectum et hoc satis patet
superius Concluditur ulterius quod deus est causa finalis rerum et creaturae
Corollaria
Primum corollarium
Res essentialiter perfectior est a suo fine dependentior
Et inferuntur aliqua correlaria primum igitur est
Res essentialiter perfectior est a suo genere fine dependentior et secundum gradus specificos sunt gradus inclinativum diversa p specierum
unde ordo inclinationum est evidenter in homine secundum quod habet varias inclinationes ad operationes ad cetera
Secundum corollarium
Latitudo honestatis naturalis et essentialis perfectionis correspondent sibi adaequate
2m corollarium
latitudo naturalis perfectionis et honestatis essentialis correspondens sibi adaequate est habitudo rei ad suum effectum
nam legimus de platone quod de iustitia fecit multos libros
Tertium corollarium
Quod res perfectior universaliter est dependentior
3m correlarium est quod res perfectior est generaliter dependentior quam minus perfecta patet hoc nam ex habitudine effectus ad causam efficientem tanto res est perfectior tanto dependentior
et hoc dictum est superius
Quartum corollarium
Quod ad subtractionem influxus causae finalis res desineret esse
4m correlarium substractio ad sustractionem causae finalis influxus res
dependet minus in esse patet quia quanta est dependentia sui effectus ad causam finalem tanta est substractio ipsius ab ipse
fili causa
Quintum corollarium
Quod creatura non tendit in non-esse positive et tamen sibi derelicta in non-esse subito deflueret
5m correlarium creatura non tendit in non esse et tamen derelicta et in nihilum defflueret tanto
defluxu in dictum Unde conservatio partim reducitur ad efficientem partim ad finalem
Sextum corollarium
Quod illud con[??] dictum creaturae inclinatur ad non-esse
unde sequitur quod cum creatura tendit
ad non esse bonum passive quia statum derelicta non esset in actu vel secundum actum quia indiget finali conservante
agente
Septimum corollarium
Quod spiritualis creatura est indigentior quam corporalis
Unde sequitur post quod quanto creatura perfectior tanto plus habet de imperfectione quia magis indiget sui
conservativa
Octavum corollarium
Quod suprema intelligentia, si daretur, magis passive tenderet in nihilum quam mixtum ex contrariis
Unde sequitur etiam quod supprema intelligentia magis passive tenderet in nihilum quam mixtum ex contrariis
sicut est creatura humana Ex quibus patet quod intelligentias se paratas a materia necesse est esse simpliciter est error quia magis
est fluxibilis intelligentia in non esse quam humana creatura Ex quo infertur quod intelligentiae sunt res contingentissimae
et magis inclinante ad non esse quam creaturae ex mixtis contrariis Ulterius est sciendum quod res perfectior magis
tenetur deo quam minus perfecta patet quia tanto perfectior magis deo videtur appropinquare et per consequens magis
humiliari quoniam magis a deo recipit
Ex quo patet quod propter merita nostra non debemus gloriari apud deum
quia huiusmodi bona sunt dei dona / hoc enim patet per augustinum dicentem / Quanto plus a deo recipimus tanto
plus humiliari debemus
Ex quibus patet quod male gloriantur qui de scientia sive gloriantur nisi in deum
humiliando saltem et ipsum laudando
Nonum corollarium
Quod demonstrationes necessario inclinatur in Deum tanquam in finem ultimum et summum bonum
Ulterius sequitur daemones necessario inclinari in deum tamquam in
summum bonum patet hoc quia naturalis inclinatio non potest frustrari in eis etiam de potentia dei absoluta / et sic
ex dictis patet quod tale quod non potest aufferi nisi cum corruptione subiecti unde sequitur cum praedictis quod cum creatura
ad contrarium sui finis stat etiam quod acceptat dum tamquam ultimum suum finem
/ Et sic sequitur concludendo ex praedictis
quod creatura humana non potest in aliquo quietari bono nec etc
Conclusiones
Prima conclusio lectionis fuit talis propositio debet concedi
tres personae sunt una essentia
2a conclusio usus sanctorum est una essentia trium personarum et tamen non dicitur sunt unius dei
quia videretur quod esset unus deus qui quidam illas personas haberet subiectas
3a conclusio sicut divina essentia habet
3es personas in potentias
4a conclusio patri filio attribuitur sapientia patris et spiritui sancto gratiam sive donum
5a Iste terminus omousyon est natura significans unicam substantiam et sic dicitur ab omos nomen et usyon substantia quasi etc et licet condam non
patere dici quod trinitas esset omousyon propter arrianos et haereticos nihilominus inolescente fide determinatum est
6a conclusio et ultima quod beata trinitas est unus deus substantialiter si pater et filius et spiritus sanctus / qui nobis
concedere vitam aeternam dignetur in secula sempiterna anni
et sic finitur processus totalis de materia
trinitatis in primo libro sententiarum lectus a reverendo philosopho et subtili metaphysico parisius sufficienti magistro
petro plaoust in sacra theologia bacallario actu regente in serbona deo gratias vigilia beati andreae apostoli