Utrum divina essentia possit communicare suas denominationes concretivas?
Consequenter prosequendo in materiam videndum est unde consurgunt denominationes concretive
Habitudines unibilium
pro quo
primo est advertendum quod in eis multitudo habitudo multiplex reperitur
prima potentia praesentiae et coexistentiae
2a potest esse subiective
dependentiae nam licet ab agente primo effectus posset totaliter conservari divinae / forma tandem habet quamdam
dependentiam respectu subiecti
3a habitudo est potentiae deductivae unde formae substantiales et accidentales praeter animam educuntur
de potentia materiae
Alia potentia est unitorum per modum partium eiusdem rationis sicut duorum graduum albedinis inter se
Alia eest impressionis et actuationis sicut sigilli ad ceram unde sigillum caratherizat et actuat Ita forma
et sicut per substractionem nihil remanet in sigillo sed in cera vestigium Ita de forma per sustractionem a subiecto
6a potentia imitentia vel iusus in aliqua subsistentia
Propositiones circa hanc materiam
Istis praelibatis ponuntur aliquae propositiones
Prima propositio
prima est licet quaelibet forma tantae communicetur vi unionis quantae est in sua essentia nulla tamen forma denominat omnes
suas denominationes suae formae
primum patet de formis substantialibus nam penes has quantificatur gradus
perfectionis rerum compositarum igitur forma communicat se secundum omnes suas denominationes et ita diceretur de actibus
Item influxus formalis est pure naturalis igitur forma communicat se secundum totam latitudinem suae essentiae
Item ex quo forma est pars videtur quod constitutum contineat totam perfectione / 2a pars propositionis patet
quoniam vi communicationis animae homo denominatur vivens liber et sic de talibus quae formae competere homini et
non tamen forma communicat omnes primo quoniam anima indivisibilis est et sic non communicat hoc praedicatum constitutum quia divisibile
et corruptibile est
Item etiam non communicat propriam suam denominationem ut satis est nomen
Item si animae
remaneret denominatio concretiva suppositibilis non communicaret sibi esse animam igitur etc
Ex quo infertur
istud correlarium quod vi unionis in nullo communicat anima et constitutum /. nam aliud est vivere homini et aliud vivere
animae non tamen dico quin sint unum compositum sed dico quod anima non est homo realiter et hoc est contra
multos doctores qui dicunt quod constitutum ydemptificatur animae et quod homo realiter est ipse intellectus et
istius oppinionis fuit hugo de sancto victore et magister guillemus parisiensis Sed salva eorum reverentia
ex hoc multa sequerentur inconvenientia quae tamen causa brevitatis pro nunc dimittuntur
Ulterius
sequitur quod ex unione informativa non consurgit tanta unio vel etc quanta ex unione ypostatica
patet de angelo si communicaret se formae qui tamen si communicaret verbo haberet hanc denominationem
Secunda propositio
Ulterius
de ratione informationis est carere ratione suppositali licet tamen huiusmodi rationem non communicet suo formali
2m satis patet quia nisi in casu iam posito de angelo non communicante hanc denominationem
2a pars est quod
informaret desineret suppositum
Et sic patet quod deus non potest realiter influere vel informare quia
iam desineret esse suppositum
Tertia propositio
Alia propositio denominatio concretiva quae communicatur vi informationis tendit
in subsistentiam et rationem suppositibilem ultimatae et non proprie in subiectum informabile quod immediate informat
patet de anima nostra quia non communicat subiecto suo quod sit homo nec naturae quod sit homo licet actuet
ipsum sed solum recipit subsistentiam eius et sic ultimate denominatio concretiva est in hoc
Ex quo sequitur
contra magistrum iohannem de rippa quod licet deus communicaret suam deitatem / nihilominus non denominaaret
etc deum quia denominaret denominatione bina scilicet dei et accidentaliter dei / patet satis ex radice praetacta quia
tales denominationes non tendit in formalitatibus insustentibus
Ulterius sequitur quod communicatio huiusmodi denominationum non
est intrinsece limitata ad aliquid absolute patet quia contingenter deus competit naturae ex eo quod deperderet
suam denominationem / et forte ita ab angelot sic vis denominationis concretivae non est ad aliquam
susistentiam absolute
Ulterius sequitur quod si unio verbi reducatur ad unionem formalem tunc
humanitas magis rationem habebit formae quam formabilis patet hoc de humanitate et verbo nullam communicat
denominationem sed suscipit
Plus propositiones
Ulterius pro maiori declaratione ponuntur aliquae propositiones quae possunt
sequi ex dictis scilicet de habitibus unibilium
Prima propositio
primo ratione praesentiae vel coexistentiae non consurgunt
denominationes concretivae patet quia aliter anima separat a corpore existens in aere denominaret aerem
/ 2o nec ex habitudine 2a vel 3a scilicet potentiae subiective vel educitive quoniam staret quod anima vel alia forma
a solo deo conservaretur et nihilominus communicaret denominationem concretivam subsistentiae constitutae
Item
nec ex unione partium constitutivorum
Secunda propositio
Alia propositio ex duabus ultimis habitualibus consurgit denominatio
concretiva
Ubi notandum est quod forma communicat isti materiae intrinsece et est inclinatio vel nisus in aliud 3m et
consurgit denominatio concretiva per quam tendit in aliud hoc patet discurrendo per omnes habitudines / et ista
videtur sufficere
Ex istis sequitur quod forma non sufficit quia realiter denominat materiam sed non provivat
et sic requiritur denominatio concretiva tamquam ad subsistentiam / Et sequitur etiam quod si per impossibile materia prima
esset suppositum vel susitentia vel suppositum totius agregati tunc realiter esset homo et agregatum non / patet
quia vi aggregationis extrinsece consurgit huiusmodi denominatio
Ulterius sequitur quod receptio denominationum
concretivorum dicit perfectionem et dare imperfectionem patet qui recipere est esse in quod tendunt daemones
dare autem includit initi et sic tendit ad imperfectionem
Ulterius sequitur quod deus si posset
recipere denominationes tales nullo modo posset dare patet hoc per praedictam quia
Et sic hoc est contra dicta magistri iohannes de rippa scilicet quod possit modum formae actuantis et quod humanitas christi sit vi unionis
verbi ad humanitatem sit deus realiter quia hoc includit quamdam intentionem
Et dato quod competeret sibi
competeret et non naturae assumptae Et hoc de primo puncto quod non potest communicare informative
Conclusiones
Secuntur conclusiones lectionis supra distinctionem 16am / prima conclusio de hoc quod dicitur facimaus hominem ad ymaginem etc
In hoc denominantur vel denominant operatio dei in hominem scilicet 3m personarum trinitatis per hoc quod dicit faciamus
et per hoc solvitur quando quaeritur cui dicebat deus faciamus / dicitur quod filio et spiritui sancto licet idem deus et non mirum
nam rex mundialis subterrenus bene dicit faciamus sine aliquod tale per ymaginem dei intelligitur vita
sive denominatur
2a conclusio ymago est relatus terminus et sic relative se habet
3a filius est ymago patris scilicet sapientia
4a conclusio homo secundum animam factus dicitur ad dei ymaginationem / nam in anima multae sunt potentiae quibus deo assistatur sicut intellectus ratio etc