Additiones ad illud quod creatura rationalis non potest nisi in Deo finaliter quietari
Consequenter inspiciendum est ut materia magis aperiatur de quietatione rationalis creaturae in deum
Prima propositio
Quod ratio quietationis in Deo non est ex hoc quod intellectus non reperit maius bonum
/ quia non potest reperire reperire maius bonum igitur
sed adhuc illa ratio non est bene fundata / nam per errorem intellectus iuvaret a esse
summum bonum et ultimate quietaret et tamen nihil ultra apparet et cum hoc non esset felicita ratio humana quoniam adhuc
deffectus esset Unde Augustinus "domine fecisti nos in te" etc
unde salva reverentia doctorum ponentium
quietari perpetualiter quoniam talis creatura utens creatura haberet modum in contrarium ideo posset salvari aliqua inquietudo
dato quod non sit aliquis acus non solum exl? quod inclinatio naturalis haberet modum ad quem / Et posset
salvari adhuc quod non quietaret actualiter
Unde licet in bonis temporalibus esset tanta vis adhuc haec stante
non quietaret et sic ex parte iudicii intellectus est inpertinens
Secundum
2o ex habitudine ipsius intellectus creaturae ad
deum secundum istam habitudinem esset obiectum felicitativum non tamen quod illa habitudo sit felicibilis
Tertium
3o Ex propria conditione est
huiusmodi et sen?lus etc
Quartum
Unde si daretur aliquis independens adhuc nihilominus in deo quietaret patet quia natura sua talis est Ex quo
sequitur quod si esset alius deus frueretur eo unde sequitur quod multiplex est ratio in deo propter quam est obiectum felicitativum in eo respectu
creaturae quia est sua propria natura quare etc
Aegidius de Roma et tres causas quod Deus est obiectum felicitatis
Unde notandum est quod aegidius de roma assignat tres causas quare sic
Prima causa
prima quia conservativus et causativus omnium / unde nullum bonum potest haberi nisi sit ab eo derivativum unde ymaginatur
quod sicut impressio sigilli se habet ad ipsum vel ad aquam ita ymaginandum est consequenter de deo ad creaturam
unde
dato quod creatura magis diligeret se quam deum / adhuc multo magis diligere debet deum quoniam ad non esse dei
daretur non esse creaturae sed tamen non econtra igitur etc
Secunda causa
2a via est quoniam deus est totale bonum creatura vero partiale
modo totum est maius sua parte et etiam partes magis habent tendentiam sibi sive habitudinem ad totum quam ad alias partes
Tertia causa
2o quia deus essentialiter est quod est pulcherrima honestas et rerum universitas
Difficultas sub qua ratione est proprie sic diligibilis
Sed restat non
modica difficultas qua ratione sit deus diligendus
Unde magister de rippa dicit quod sub eadem ratione
formaliter non est obiectum fruibile unde ymaginatur distinctione personarum essentialia et de illis dictum Et dicit
quod divina essentia habet rationem formalem in se et consequenter habet dicere quod ratio obiectiva est resultans
ex omnibus et est deus
et nihilominus potest dici sive sit distinctio in deo sive non quicumque videt deum videt
eum secundum rationem fruibilis
et tales rationes non oportet ponere quia ratio stat in eo quod clare videatur unde dato
quod nullam creatura videret eum quantumcumque modicum videretur adhuc intuitive videretur / unde sequitur contra durandum quod obiectum dei non est quietativum
Corollaria
Primum corollarium
Quod in Deo sit plenitudo divini
Ulterius aliqua sunt correlaria ponenda primum est quod in deo est plenitudo
divini dei quia non potest quia non potest applicari nisi ad creatorem unde dominatur plene
Secundum corollarium
Quod Deus iuste potest quos vult ad praedestinationem vocare
Ex quo sequitur quod potest quis
vult acceptare et alios reppellere et hoc nullis praecedentibus meritis et hoc tangit apostolus de figulo
frangente vas vel dirigente in formam ornatam
Tertium corollarium
Quod dominari non est ita essentiali Deo sicut subici est essentiale creaturae
Ulterius habitudodo domini in deo non est ita essentiale
deo sicut subici creaturae patet quia nullo modo stat creaturam esse quin subiciatur sed tamen contingenter deo accipit
Tamen dominativa potestas est sibi essentialis
Quartum corollarium
Quod creatura est magis Deo subiecta quam sit in se ipsa quaedam essentia
Ulterius creatura est magis subiecta quam sit essentia in seipsa
patet nam subiecti tam est ut operetur et patiatur et sic ultra de aliis
Quintum corollarium
Quod nullius creaturae ad aliam est essentialis habitudo subiectionis
Ulterius nullius creaturae ad aliam
est essentialis subiectionis unde cuilibet creaturae accidentaliter competit divinum
Conclusiones
Prima conclusio lectionis fuit quod licet
omnia dicantur de deo id est relucenter sunt in eo
2a conclusio licet deus cognoscat omnia tamen bona per compprehensionem
mala autem non / sed utrum habeat ydeas mali dicitur quod habet quadam entitates
3a conclusio omnia dicuntur esse
per ipsum deum ad talem sensum quod facit ipsas et cognoscit
licet personarum distinctio denotetur cum ipso et in ipso
etc licet de persona dicatur tamen cuilibet competit et concurrit omnes aeque primo quoniam pater sine filio non potest agere et econverso
5a non omne quod est in ipso est de ipso si resolvatur li de ad causam efficientem
6a omnia bona sunt
in deo et mala bona per comprehensionem / mala per exclusionem sine per quamdam permissionem et haec de lectione